Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
91
91 (67)
92
92 (68)
93
93 (69)
94
94 (70)
95
95 (71)
96
96 (72)
97
97 (71)
98
98 (72)
99
99 (73)
100
100 (74)
< >
page |< < (72) of 300 > >|
9672De Mundi Fabrica,
Primo, cum Sol lumen ſuum in orbem, ac quoquouerſus diffundat, neceſſario etiam in Lunam illud emit-
ter, ac proinde illam Lunæ partem, quæ ſibi obijcitur, illuminabit:
quod quidem ex eo maximè comproba-
tur, quod videamus eam Lunæ partem, quæ ſplendet, ſemper Soli aduerſam eſſe, eam vero quæ obſcura eſt,
ſemper eſſe a Sole auerſam.
atque hinc etiam pateſcit cur ea creſcens, ſemper auerſis a Sole cornibus luceat.
2 Eam perpetuo ſplendere cernimus, niſi quãdo ei terra impedimento eſt ne lumẽ a Sole recipiat. quod
accidit in Lunæ eclypſibus præſertim cum tota deficit, eam enim horribiliter nigricantem, atq;
omni ſplen-
dore deſtitutam ſpectamus;
certum autem eſt, vt paulo poſt conſtabit, eam tunc temporis obiectu terræ ob-
umbrari.
Quapropter certum ſit eam a Sole colluſtrari, ac proinde Solare lumen ad nos reflectere. cum igi-
tur conſtet eam à Sole colluſtrari, deinceps, videndum eſt, qua ratioue id efficiatur, &
cur corniculata, dimi-
diata, plena, ſubinde effulgeat.
Dicimus igitur huiuſmodi Lunæ phaſes inde prouenire, quod Luna, vt ait
Ariſtoteles, ſpæricè illuminetur, ideſt eo modo quo ſphæra illuminatur.
quod vt rectè percipiatur, ſciendum
eſt, Lunam ſemper exceptis eclypſibus, à Sole eodem ſemper modo iluminari, ideſt, Solem eam Lunæ par-
tem, quæ illi opponitur ſemper illuſtrare, quæ pars eſt paulo plus quam hæmiſpherium:
quia vero nos valde
exiſtimus infra Lunam, Luna autem infra Solem, ac proinde ipſa infra Solem, ſed ſupra oculum noſtrum
mo@u proprio fertur;
hinc fit vt totum illud illuminatum hæmiſpherium non ſemper videamus, ſed aliquan-
do dimidium, vt in Lunæ quartis;
aliquando totum, vt in plenilunijs. quod vt ſine labore, imo iucunde intelli-
gas, hanc pulcherrimam adhibe experientiam.
Cape ſphæram quampiam ſolidam, cuius ſuperficies ſit per-
fectè terſa, qualis eſſet vitrea, aut marmorea.
deinde pone lumen ſeorſum ad partem cubiculi, ſupra menſam;
tu vero ſtans in medio cubiculi manuque ſphæram tenens, eam extenſo omnino brachio lumini oppone, ita
vt ipſa inter oculum tuum, &
lumen interponatur, quo in ſitu, quamuis eius ferè dimidium illuminetur, nihil
tamen de illuminatione videbis.
deinde ibidem manens conuerte te ipſum paulatim, extenſo tamen ſemper
brachio, &
illico videre incipies illuminationis quidpiam, quod erit inſtar primæ, ac nouiſſimæ Lunæ falca-
tum, accorniculatum, cornuaq;
à lumine auertet: pergente adhuc conuerſione oculo tuo creſcet illuminatio
magis ſemper, donec eam ſimilem Lunæ dimidiatæ videas;
& ſic paulatim plus de illuminatione ſpectabis
quouſque totam videas, eritque tibi inſtar plenæ Lunæ, ſiue plenilunij, idque tunc accidet cũ ipſa directè fue-
ri@in ea rectitudine in qua eſt oculus, &
lumen.
Vlterius te conuerte videbiſque illuminationem oculo tuo minui paulatim donec iterum ordine inuerſo,
eædem illuminationes reſtituantur, quæ iam præceſſerint, eritque iterum dimidiata, &
falcata, quouſque to-
64[Figure 64] ta ab oculo tuo auertatur, iterumque contingat interlunium.
Atq;
hoc quidem eſt ſphæricè, ideſt, in modum ſphæræ illuminari; quo
modo Lunam ipſam illuminari, vulgo etiam notum eſt.
ſolent au-
tem Aſtronomi hac Lunæ illuminationem ex appoſita figura ex-
plicare, in qua oculus ſit vbi A.
in centro Mundi. Cælum Lunæ ſit
gyrusille, in quo Luna variè depicta eſt:
ſupra quod ſit Sol illumi-
nans Lunam ſemper eodem modo.
Luna in B. nihil oculo de ſua
65[Figure 65] illuminatione oſtendit.
Luna in C. oſtendit oculo A. partem illu-
minationis exiguam &
corniculatam. in D. dimidiata apparet. in
E.
gibboſa. tandem in F. plenilunium efficit, quoniam totam illu-
minationẽ oculo A.
obuertit. poſtea in G H I. decreſcens eaſdem,
inuerſe tamen, phaſes iterat, donec in B.
omnino ſeneſcat.
Porrò tota hæc illuminationũ periodus dicitur lunatio, & men-
ſis ſinodicus, ideſt, coniunctiuus, quod Lunam Soli iterum coniun-
gat in nouilunio:
abſoluiturque ſpatio 29. dierum cum dimidio fe-
rè:
in qua Luna ſccundum varias illuminationes, ſiue apparentias
variat ſortitur nomina, &
alpectus; nam in B. dicitur nouilunium,
inter luminum, Luna ſilens, ſitque eius cum Sole coniunctio, quæ
hoc charactere pingitur, ☌
In C. dicitur falcata, corniculata, diſtatque à Sole per ſextan-
tem Zodiaci, quæ habitudo dicitur ſęxtilis aſpectus, ſicque pin-
gitur, *
In D. dimidiata, reſpicitque Soiem aſpectuquadrato, diſtat enim ab eo Zodiaci ferè quadrante, cuiu@
ſignum, eſt ſimile omnino cubo ſeu teſſeræ luſoniæ.
In E. vtrinque gibboſa: diſtatque a Sole Zodiaci triente, qui aſpectus dicitur trinus, ſiue trigonus, cuius
eſt figura, triangulum æquilaterum.
In F. eſt plenilunium: eſtque oppoſitio, cuius hæc pictura, ☍
Tandem in G H l. reſtiruuntur eædem appellationes, atque aſpectus, ſed ſecundæ ac ſecundi dicuntur.
Demum addimus, Solem pluſquam hæmiſpherium Lunæ illuminare; quod perſpicuè ſequitur ex dictis in
tract.
de mundo cap. de lumine: Etenim Sol lunari o@be multis partibus maioreſt: itaq; radij ab ambitu So-
lis profuſi maiorem Lunæ portionem compræhendunt.
Sed cur non ſtatim ab oppoſitione Solis, Luna maniſeſtè decreſcere incipit? verum etiam altero ab oppo-
ſitione die, adhuc plena, ac rotunda perſeuerat?
cauſa eſt, quia Sol, vt dixi, pluſquam Lunæ dimidium illu-
ſtrat;
è contra vero oculus noſter minus quam Lunæ dimidium cer ere valet, cum inſtar puncti ſit reſpectu
Lanæ, vt optici oſtendunt.
cum ergo pars illuminata ſit maior parte viſa fit, vt in ea laxè contineatur: ac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index