Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (5) of 778 > >|
115OPTICAE LIBER I.
8. Centrum ſphæræ uueæ eſt inferi{us} centris reliquarum oculi partium. 8 p 3.
ET quia ſuperficies concaua corneæ contingit ſuperficiem humoris albuginei, qui eſt in ante-
riori foramine uueę, & ſuperponitur ipſi.
Superficies ergo humoris albuginei conuexa etiam
eſt ſuperficies ſphærica, cuius centrum eſt centrũ ſuperficiei ipſi ſuperpoſitæ.
Superficies er-
go manifeſta corneæ, & ſuperficies intrinſeca ipſius, & ſuperficies humoris albuginei cõuexa, quæ
contingit concauum corneæ, ſunt ſuperficies ſphæricę æ quidiſtantes.
Centrum igitur earum eſt u-
num punctum cõmune, & eſt remotius in profundo centro uueæ:
& linea, quæ tranſit per centrum
uueæ, & per centrum corneæ, & per centrũ foraminis, quod eſt in anteriori uueæ, quando extendi-
tur rectè, tranſibit per medium concauitatis nerui, ſuper quem cõponitur oculus:
quoniã foramen
quod eſt in anteriori uueæ, eſt oppoſitũ foramini, quod eſt in poſteriore parte uueæ, quod eſt extre
mitas concauitatis nerui [per 4 n.
]
9. Recta connectẽs centra ſphærarũ cryſtallinæ & uueæ, cõtinuata cadit in centrũ circuli
cõglutinãtis cryſtallinã & uitreã ſphær {as} cũ uuea: & eſt ad ipſum perpendicularis. 10 p 3.
ET ſuperficies anterioris glacialis etiã eſt ſphęrica ſuperficies, & ipſa ſecat ſphęrã uueę: centrũ
ergo eius eſt remotius in profundo cẽtro uueæ.
Et linea recta, quę cõtinuat cẽtra earũ, tranſit
per centrũ circuli ſectionis, & eſt perpendicularis ſuper ipſum.
Et circulus ſectionis inter ſu-
perficiẽ anterioris glacialis, & ſuperficiẽ ſphęrę uueæ, eſt aut circulus diſtinguẽs finẽ conſolidatio-
nis inter glacialẽ & uueã, aut æquidiſtans ei:
quoniã ſuperficies quę eſt in anteriori glacialis, eſt op-
poſita foramini, qđ eſt in anteriori uueę, & ſitus eius eſt cõſimilis cũ eo.
Finis ergo iſtius ſuperficiei
(& eſt circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis & uueę) aut eſt ipſe circulus conſolidatio-
nis, aut ęquidiſtãs ei.
Si ergo circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis, fuerit circulus cõſoli
dationis, iſte circulus eſt circulus ſectionis inter ſuperficiẽ anterioris glacialis, & inter ſuperficiem
uueę.
Et ſi circulus ſectionis inter duas ſuperficies glacialis fuerit ęquidiſtãs circulo cõſolidationis
ſphęrę glacialis cũ uuea:
(quod quidẽ accidit, ſi fuerit cõſolidatio in poſteriori parte glacialis) tune
ſuperficies anterioris partis glacialis, quando fuerit mẽte extenſa ſuper illud, ſuper quod eſt ex ſua
ſphęra, ſecabit ſphęrã uueæ ſuper circulum æquidiſtantẽ iſti circulo, ſcilicet circulo ſectionis inter
duas ſuperficies glacialis propter ſimilitudinẽ ſitus iſtius circuli ad circumferentiam ſphæræ uueę.

Et quia iſte circulus eſt æquidiſtans circulo cõſolidationis, erit ergo circulus ſectionis inter ſuper-
ficiẽ anterioris glacialis, & inter ſphæram uueã, aut ipſe circulus cõſolidationis, aut ęquidiſtãs ei.
Si
ergo iſte circulus fuerit ipſe circulus cõſolidationis, linea recta, quæ trãfit per centrũ anterioris gla-
cialis, & per centrũ uueę, tranſibit per centrũ ipſius circuli:
& erit perpendicularis ſuper ipſum: quo
niã iſte circulus erit circulus ſectionis inter duas illas ſphęricas ſuperficies.
Sed ſi iſte circulus fue-
rit ęquidiſtans circulo conſolidationis, & eſt ęquidiſtãs circulo ſectionis inter duas ſuperficies gla-
cialis:
eſt ergo cũ circulo ſectionis inter duas ſuperficies glacialis: in ſuperficie una ſphęrica: quæ
eſt ſuperficies anterioris glacialis, & eſt ęquidiſtãs circulo ſectiõis.
Linea ergo quę trãſit per centrũ
uueę, & per centrũ ſuperficiei anterioris glacialis, tranſit per centrũ circuli cõſolidationis ſecundũ
oẽs diſpoſitiones, & eſt perpendicularis ſuper ipſum, ſiue ſit circulus conſolidationis ipſe circulus
ſectionis inter ſuperficiem anterioris glacialis & inter ſphærã uueę, ſiue ſit ęquidiſtans iſti circulo.
10. Centrum ſphæræ cryſtallinæ alti{us} eſt centro ſphæræ uitreæ. 11 p 3.
ET iterũ ſuperficies anterioris glacialis, & ſuperficies reſidui glacialis, ſunt duę ſuperficies ſphę
ricæ ſecantes ſe:
centrum ergo ſuperficiei anterioris, eſt remotius in profundo centro ſuper-
ficiei poſterioris.
11. Rect a connectens centra ſphær arum & uueæ, continuata cadit in centrum ui-
treæ, & medium cauinerui optici. 12 p 3.
ET linea recta, quæ continuat iſta duo cẽtra, tranſit per cen trũ circuli ſectionis, & eſt perpẽdi-
cularis ſuper ipſum:
& iam declaratũ eſt [9 n] quod tranſit per centrũ circuli conſolidatiõis,
& eſt perpẽdicularis ſuper ipſum:
hie uerò circulus aut eſt circulus ſectionis, aut ęquidiſtans
ei.
Linea ergo quę tranſit per centrũ uueæ, & per centrum anterioris glacialis, & per centrũ circuli
eõſolidationis, & eſt perpendicularis ſuper iſtũ circulũ, tranſit per centrũ reſidui glacialis.
Et cum
linea iſta tranſeat per cẽtrum reſidui glacialis, & per centrum circuli cõſolidationis, & ſit erecta ſu-
per circulum cõſolidationis ſecundum angulos rectos:
extenditur ergo in medio concauitatis ner
ui, ſuper quẽ cõponitur oculus:
quoniã circulus cõſolidationis eſt extremitas cõcauitatis nerui. Et
iam declaratum eſt [7 n] quòd linea trãſiens per centrum uueæ, & per centrum corneę, & per cen-
trum foraminis, quod eſt in exteriori ſiue anteriori uueę, extẽditur in medio cõcauitatis nerui.
Iſta
ergo linea, quę tranſit per duo centra ſuperficiei glacialis, & per cẽtrum uueę, eſt ipſa linea, quę trã
ſit per centrum corneę, & per cẽtrum foraminis, quod eſt in anteriori uueę.
Iſta ergo linea trãſit per
cẽtrum corneę, & per cẽtrum uueę, & per duo cẽtra ſuperficiei glacials & per centrum foraminis,
quod eſt in anteriore uueæ, & per cẽtrum circuli cõſolidationis, & trãſit per duo media tunicarum
omniũ oppoſitarũ foramini uueę:
Et eſt perpẽdicularis ſuper ſuքficies omniũ tunicarũ oppoſitarũ
foramini uueę, & eſt perpẽdicularis ſuper ſuքficiẽ foraminis uueę, & eſt perpẽdicularis ſuper ſuքfi
ciẽ circuli conſolidationis, & extenditur in medio cõcauitatis nerui, ſuper quẽ cõponitur oculus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index