Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (69) of 778 > >|
7569OPTICAE LIBER II. forma rei uiſæ, per quam appropriatur illa res uiſa apud ſentientem. Secundum ergo hũc modum
certificat ſentiens per intuitionem formas uiſibilium.
66. Obtut{us} iteratio alti{us} imprimit formas uiſibiles animo, certiores́ efficit. 58 p 3.
ET etiam dicamus, quòd quando uiſus comprehenderit aliquam rem uiſam, & fuerit certifi-
cata forma eius apud ſentientem:
forma illius rei uiſæ remanet in anima: & figuratur in ima-
ginatione, & iteratur comprehẽſio rei uiſæ, & erit forma eius magis fixa in anima, quàm for-
ma rei uiſæ, quam uiſus non comprehendit, niſi ſemel autrarò.
Et quòd uiſus quando comprehen-
derit aliquod indiuiduũ:
deinde comprehenderit alia indiuidua eiuſmodi indiuidui, & iterata fue-
rit comprehenſio in diuiduorum frequenter:
quieſcet forma illiuſmodi in anima, & perueniet for-
ma uniuerſaliter figurata in imaginatione.
Et ſignificatio ſuper hoc, quòd formæ uiſibilium rema-
neant in anima & in imaginatione, eſt:
Quia homo, quãdo meminerit de aliquo homine, quem co-
gnouit antè, & certificauerit formam eius, & meminerit tempus, in quo uidit illum hominẽ, & lo-
cum uera memoratione:
ſtatim imaginabitur formã illius hominis, & figuram faciei eius, & ſitum
illius, in quo erat in illo tempore, & imaginabitur locum, in quo uidit ipſum:
& fortè imaginabitur
alia uiſibilia, quæ fuerunt præſentia in illo loco, quando uidit ipſum.
Et hæc eſt ſignificatio manife-
ſta, quòd forma illius hominis & forma illius loci ſunt fixæ in anima, & remanent in imaginatione.

Et propterhoc, quando homo meminerit de aliqua ciuitate, quam uidit, imaginabitur formam il-
lius ciuitatis, & formam locorum, in quibus fuit in illa ciuitate, & formas indiuiduorum, quæ co-
gnouit in illa ciuitate.
Et ſimiliter omnium, quæ uidit ex uiſibilibus, quando ei occurrunt ad me-
moriam:
imagnabitur formas ſecundum modum & eſſe, ut percepit ea antea. Imaginatio ergo for-
marum uiſibilium, quas homo antè uidit, & modò ſciuerit, cum ſunt abſentes:
eſt ſignificatio, quòd
formæ uiſibilium, quas comprehendit, perueniunt in animam, & figurãtur in imaginatione.
Quòd
uerò forma rei, cuius comprehenſio iterabitur à uiſu, ſit magis fixa in anima & in imaginatione,
quàm forma rei uiſæ, cuius comprehenſio non iterabitur, eſt:
quia, quando ad animam peruenit ali-
qua intentio, ſtatim perueniet forma illius intentionis in animam.
Et cum tempus pertranſierit, &
intra multum tempus nõ redierit iterum ad animam:
fortè tradetur illa intentio obliuioni, aut ali-
qua intentionum, quæ ſunt in illa intentione:
& ſi redierit ad animam ante obliuionem, renouatur
forma illius in anima, & rememorabit anima per formam ſecũdam, formam primam.
Et cum mul-
toties iterabitur euentus illius intentionis ſuper animam, anima magis meminerit de illa intentio-
ne:
& ſic erit illa intentio magis fixa in anima. Et etiã prima uice, in qua intentio uenit ad animam,
aut in qua forma rei uiſæ uenit ad animam, fortè anima non comprehẽdet omnes intentiones, quæ
ſunt in illa forma, neque certificabit ipſas, ſed comprehendet tantùm quaſdã intentiones, quæ ſunt
in ea.
Et cum forma redierit ſecundò, comprehendet anima ex ea aliquid, quod in prima uice non
comprehendit:
& quantò magis iterabitur forma ſuper animam, tantò magis manifeſtabitur ex ea,
quod prius non apparebat.
Et cum anima comprehenderit ex forma intentiones ſubtiles eius, &
certificauerit formam eius:
erit magis fixa in anima, & in imaginatione, quàm forma, ex qua non
uerè comprehendit mens omnes intentiones, quæ ſunt in ea.
Et cum anima comprehenderit ex
forma omnes intentiones, quæ ſunt in ea prima uice:
deinde iterabitur peruentus formæ ſuper
ipſam, & comprehenderit in ea ſecundò intentiones:
plus certificabit: quod illud quod in prima ui-
ce comprehendit, eſt uera forma illius.
Forma autem, uera uerificata & certificata eſt magis fixa in
anima & in imaginatione, quàm forma non certificata.
Forma ergo rei uiſæ, quando multoties
iterabitur comprehenſio eius, erit magis certificata apud animam, & in imaginatione, & per fixio-
nem formæ in anima, & per fixionem formæ in imaginatione erit memoratio illarum ab anima.
Et
ſignificatio ſuper hoc manifeſta, quòd intentiones & formæ quando iterabuntur in anima, erunt
magis fixæ, quàm intentiones & formæ non iteratæ, eſt:
Quia quando homo uoluerit corde tene-
re aliquem ſermonem, uel uerſum aliquem, iterabit ſermonem illius intentionis multoties:
& ſic
figetur in ſua anima.
Et quantò magis iterabit lectionem eius, tantò magis erit fixa in anima, & re-
motioris obliuionis:
& ſi ſemel legeritipſam uel ipſum uerſum, non remanebit uerſus ille fixus in
anima:
& ſimiliter, ſi bis legerit ipſum, fortè non figetur in anima eius: & ſi figatur, ſtatim tradetur
obliuioni.
Experimentatione ergo iſtius intentionis patet, quòd formæ uenientes ad animã, quan-
tò magis iterabuntur, tantò magis erunt fixæ in anima & in imaginatione.
67. E uiſibili ſæpi{us} uiſo remanet in animo generalis notio: qua quodlibet uiſibile ſimile per
cipitur & cognoſcitur. 61 p 3. Idem 14 n.
PEruentus autem formarum uniuerſalium modorum uiſibilium in anima, & figuratio eorum
in imaginatione, eſt.
Quia quodlibet indiuiduorum uiſibilium habet formam & figuram, in
quibus æquabuntur omnia indiuidua illiuſmodi:
& illa indiuidua diuerſantur tantùm inten-
tionibus particularibus comprehenſis per ſenſum uiſus:
& forte erit color in omnibus indiuiduis
illiuſmodi unus.
Et forma, & figura, & color, & omnes intentiones, ex quibus cõponitur forma cu-
iuslibet indiuidui ſpeciei, eſt forma uniuerſalis illiuſmodi:
& uiſus cõprehendit illam formã & uni-
uerſalẽ illã figurã, & cõprehendit omnẽ intentionẽ, in qua æquabuntur omnia indiuidua ſpeciei in
omnib.
indiuiduis, quæ cõprehendũtur ex indiuiduis omnib. illi9 ſpeciei: & cõprehendũtur etiã in-
tẽtiones particulares, p quas diuerſantur illa indiuidua.
Per intuitionẽ ergo cõprehẽſionis indiui-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index