Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
< >
page |< < (32) of 778 > >|
3832ALHAZENnem. Et ſimiliter in argumentatione & omnibus rationibus, quarũ propoſitiones ſunt uniuerſale
& manifeſtæ, non indiget uirtus diſtinctiua aliquanto tempore in comprehendendo illarum con-
cluſiones
, ſed apud intellectum ſtatim propoſitionis intelligetur concluſio.
Et cauſa in hoc eſt,
quòd
uirtus diſtinctiua non arguit per compoſitionem & ordinationem propoſitionis, ſicut com-
ponitur
argumentatio per uocabula.
Quoniam argumentum, quod concludit, erit ſecundum uer-
bum
, & ſecundum ordinationem propoſitionum:
argumentum autem uirtutis diſtinctiuæ non eſt
ita
, quoniam uirtus diſtinctiua comprehendit concluſionem ſine indigentia in uerbis, & ſine in-
digentia
ordinationis propoſitionum, & ordinationis uerborum:
quoniam ordinatio uerborum
argumenti
non eſt, niſi modus qualitatis comprehenſionis uirtutis diſtinctiuæ à concluſione:
Sed
comprehenſio
uirtutis diſtinctiuæ ad concluſionem non indiget modo qualitatis, nec ordine qua-
litatis
comprehenſionis.
Intentiones ergo uiſibiles, quæ comprehenduntur à ratione, compre-
henduntur
utplurimùm, ualde uelociter, & non apparet in maiori parte, ſi comprehenſio earum
ſit
in ratione.
Et etiam intentiones uiſibiles, quæ comprehenduntur per rationem & diſtinctio-
nem
, quoniam multoties comprehenduntur per rationem, & intelligit uirtus diſtinctiua intentio-
nes
earum:
ſi pòſt uiderit ipſas, comprehendet eas per cognitionem ſine indigentia diſtinctionis
omnium
intentionum, quæ ſunt in ſecundis, ſed per ſigna tantùm, & diſtinguet illam concluſio-
nem
per cognitionem ſine indigentia argumentationis alicuius iterandæ:
& eſt exemplum in eo
ſcriptore
, qui primo uidet uerbum extraneum.
Et ſimiliter ſunt omnes intentiones, quæ compre-
henduntur
per rationem, quando propoſitiones earum fuerint manifeſtæ, & concluſiones fuerint
ueræ
.
Quoniam quando anim a intellexerit concluſionem eſſe ueram, deinde multoties uenerit in
animam
:
erit concluſio quaſi propoſitio manifeſta: & ſic, quando anima uiderit propoſitionem, ſta-
tim
intelliget concluſionem ſine indigentia argumentationis iterandæ.
Et plures intentiones, quas
non
comprehendit uirtus diſtinctiua, quòd ſint ueræ, niſi per rationem, putantur quòd ſint propo-
ſitiones
primæ, & quòd non comprehendantur, niſi per naturam & intellectum, non per rationem:

uerbi
gratia, quòd totum ſit maius ſua parte, putatur quòd natura intellectus iudicet quòd ſit ue-
rum
, & quòd comprehenſio ueritatis ipſius non eſt per rationem.
Sed totum eſt maius ſua parte,
non
comprehendet prius, niſi per rationem, quoniam diſtinctio non habet uiam ad comprehenden
dum
, quòd totum ſit maius ſua parte, niſi poſtquã intellexerit intentiones totius & partis, & inten-
tionem
maioritatis & minoritatis:
quoniam ſi non intellexerit intentionem partium, non intelli-
get
intentionem totius.
Intentio autem totius non eſt niſi communitas, & intentio partis, niſi ali-
quiditas
, & maioritas eſt relatio ad alterum, & intentio maioris eſt illud, quod eſt æquale alij, &
plus
.
Et probatio quòd omne totum eſt maius ſua parte, eſt quod confertur ei cum quadam æqui-
ualentia
, & addit ſuper ipſam cum reſiduo, quod eſt plus ſcilicet:
& ex conuenientia intentionis
maioris
cum intentione totius:
& argumentatione apparet, quòd totum ſit maius ſua parte. Et
cum
comprehenſio huius propoſitionis, quòd totum ſit maius ſua parte, non ſit niſi per iſtam
uiam
:
comprehenſio ergo eius non eſt, niſi per rationem, non per naturam intellectus: & illud,
quod
eſt in natura intellectus, non eſt niſi comprehenſio conuenientiæ intentionis totius, & inten-
tionis
maioris, & in augmentatione tantùm.
Et ordinatio iſtius ſyllogiſmi eſt ita: omne totum ad-
dit
ſuper partem:
& omne addens ſuper aliud, eſt maius ipſo: ergo omne totum eſt maius ſua par-
te
.
Et uelocitas comprehenſionis uirtutis diſtinctiuæ circa concluſionem, non eſt, niſi quia pro-
poſitio
uniuerſalis eſt manifeſta ex comprehenſione uirtutis diſtinctiuæ:
ſed comprehenſio, quòd
totum
eſt maius parte, eſt per rationem.
Et quia propoſitio uniuerſalis eſt ei manifeſta, compre-
hendet
concluſionem apud euentum propoſitionis minoris particularis, & propoſitio particula-
ris
eſt additio intentionis totiu ſuper partem. Et quia ueritas concluſionis iſtius ſyllogiſmi eſt cer-
tiſsima
in anima, & præſens in memoria:
quando ueniet propoſitio ad ipſum, recipit ipſam intelle-
ctus
ſine indigentia argumentationis iterandæ, ſed per cognitionem tantùm.
Et omne, quod eſt i-
ſtius
generis, uocatur ab hominibus propoſitio prima:
& putatur, quòd comprehendatur ſolo in-
tellectu
, & quòd non indigeatur in comprehenſione ueritatis circa ipſum, niſi ſolo intellectu.
Et
cauſſa
illius eſt, quòd comprehenditur ſtatim.
Syllogiſmi ergo, quorum propoſitiones ſunt uniuer
ſales
& manifeſtæ, comprehenduntur in tempore inſenſibili:
deinde quando ſyllogizatur toties,
ut
ueritas concluſionis certificetur in anima, tunc efficietur concluſio quaſi propoſitio manifeſta.

Et
ſecundum hunc modum erit comprehenſio uirtutis diſtinctiuæ ad plures intentiones, quæ com
prehenduntur
ratione in tempore inſenſibili, ſine indigentia argumentationis iterandæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index