Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (37) of 778 > >|
4337OPTICAE LIBER II. tempus reuolutionis. Quare apparebũt colores omniũ punctorũ in tota circũferẽtia illius circuli
admixti
:
& propter hoc cõprehẽditur color ſuperficiei trochi, quaſi color unus admixtus ex omni-
bus
coloribus, qui ſunt in ſua ſuperficie.
Si ergo uiſus cõprehendiſſet quidditatẽ coloris in uno in-
ſtanti
, & indiguiſſet ad cõprehẽdendũ quidditatẽ eius, tẽpore:
cõprehendiſſet in uno inſtãti, &
in
quolibet inſtãti tẽporis, in quo mouetur trochus, quidditates omniũ colorũ, qui ſunt in trocho,
diſtinctæ
eſſent apud motum.
Quoniam quando indiguerit tempore ad comprehẽdendũ quiddi-
tates
eornm:
comprehendet illos in parte temporis reuolutionis, & in quolibet inſtanti temporis
reuolutionis
apud motum eorum, ſicut comprehẽdet quidditatem eorum, apud eorum quietem:

Quoniam
quidditates omnium colorum uiſibilium aſſuetorũ in quiete & in motu, ſunt uniuſmo-
di
, non mutatæ:
In quolibet ergo inſtanti, in quo mouetur res uiſa, non mutatur color eius. Et quia
uiſus
non comprehendit quidditatem colorum, qui ſunt in ſuperficie trochi, quando trochus mo-
uebitur
motu ueloci, & comprehenditipſam, quando trochus quieuerit uel fuerit in motu tardo:

uiſus
ergo non comprehendit quidditatem coloris, niſi ſit color fixus in eodem loco, tempore ſen
ſibili
, uel fuerit in motu, tempore ſenſibili in ſpatio, cuius quantitas non operatur in ſitu coloris
iſtius
à uiſu operatione extranea.
Declarabitur ergo ex iſta diſpoſitione, quòd comprehẽſio quid-
ditatis
coloris non erit, niſi in tempore:
& declarabitur ex iſta diſpoſitione, quòd comprehenſio
quidditatis
omnium uiſibilium non eſt, niſi in tempore.
Quoniam quando uiſus non cõprehendit
quidditatem
coloris, qui comprehenditur ſolo ſenſu, niſi in tempore:
maximè igitur indiget tem-
pore
in comprehenſione intentionũ uiſibiliũ, quæ cõprehenduntur per diſtinctionem & argumen
tationẽ
.
Cõprehenſio ergo quidditatis uiſibiliũ, & cõprehenſio, per cognitionẽ, & cõprehenſio per
diſtinctionem
& argumentationem, erit, niſi in tẽpore:
fed multoties erit in minimo tẽpore.
21. Lux & color exſeſe, percipiuntur in tempore.
ET dicemus, quòd color in eo, quòd eſt color, & lux in eo, quòd eſt lux, non comprehendetur
à
uiſu, niſi in tempore, ſcilicet, quòd inſtans, apud quod erit comprehẽſio coloris in eo, quòd
eſt
color, & comprehenſio lucis in eo, quòd eſt lux, eſt diuerſum ab inſtãti, quod eſt primum
inſtans
, in quo conting it ſuperficiẽ uiſus aer deferens formã.
Quoniã color in eo, quòd eſt color, &
lux
in eo, quòd eſt lux, non comprehenduntur à ſentiente, niſi poſt peruentum formæ in corpore
ſenſibili
, & non comprehenduntur ab ultimo ſentiente, niſi poſt peruentum formæ ad concauum
nerui
communis, & peruentus formę ad concauum nerui communis, eſt ſicut peruentus lucis à fo
raminibus
, per quæ intrat lux ad corpora oppoſita illis foraminibus:
peruentus igitur lucis à fora
mine
ad corpus oppoſitum foramini, non erit, niſi in tempore, quamuis lateat ſenſum.
Quoniam
enim
peruẽtus lucis à foramine ad corpus oppoſitum foramini non poteſt euadere ab altero duo-
rum
modorum, ſcilicet, quòd aut lux ueniet in partem aeris uicinantis foramini, antequam perue-
niat
in partẽ aliam ſequentem, deinde perueniet ad aliam partem, deinde ad aliam, quouſque per-
ueniat
ad corpus oppoſitũ foramini:
aut quòd lux perueniet in totum aerem medium, qui eſt in-
ter
foramen & corpus oppoſitum foramini, & in ipſum corpus oppoſitum foramini ſimul.
Siergo
aer
reciperet lucem ſucceſsiuè, perueniret lux ad corpus oppoſitum foramini, niſi per motum:

ſed
non eſt motus, niſi in tempore:
ſi autem totus aer recipit lucem ſimul, peruentus lucis etiam in
aerem
, poſtquam non erat in eo, non erit, niſi in tempore, quamuis lateat ſenſum.
Quoniam quan-
do
foramen, per quod intrat lux, fuerit obturatum, & deinde fuerit ablatum obturans:
inſtans, in
quo
fuerit ablatum obturans à prima parte foraminis, & in quo fuerit difcoopertus aer, qui eſt in
foramine
ad partem lucis, eſt diuerſum ab inſtanti, in quo peruenit lux in aerem contingentem il-
lam
partem, quæ eſt intra foramen, & in aerem continuatum cum illo aere ſecundum omnes diſpo
ſitiones
:
quoniam lux non peruenit in aliquam partem aeris, qui eſt intra foramen, quod eſt coo-
pertum
contralucem, niſi poſtquam fuerit diſcooperta aliqua pars foraminis contra lucem, & nul-
la
pars foraminis diſcooperitur in minori, uno inſtanti:
ſed inſtans non diuiditur: nihil ergo exlu-
ce
peruenit in interius foraminis in illo inſtanti, in quo fuerit diſcooperta pars foraminis:
quoniã
illud
, quod eſt diſcoopertum ex foramine in uno inſtanti, non diſcooperitur ſucceſsiuè, neque il-
lud
, quod diſcooperitur ex foramine in uno inſtanti, eſt pars alicuius quantitatis, quoniam non
diſcooperitur
in uno inſtanti, niſi punctum carens quantitate, aut linea carẽs latitudine, quoniam
non
auferetur cooperiens ab habente longitudinem & latitudinem, niſi ſucceſsiuè.
Igitur per mo-
tum
:
ſed motus non erit, niſi in tempore: & illud quod diſcooperitur à foramine in uno inſtanti, ca
ret
latitudine:
eſt ergo punctum aut linea: ſed punctum carens quantitate, & linea carens latitudi-
ne
, non eſt pars aeris:
Punctum ergo carens quantitate, & linea carens latitudine, quod eſt punctũ,
quod
diſcooperitur exforamine in inſtanti, non eſt, niſi finis alicuius partium aeris, qui eſt intra fo
ramen
, non pars aeris.
Et punctum carens quantitate, non recipit lucem, neq; linea carens latitudi
ne
, quoniam non recipit lucem, niſi corpus.
Et cum ita ſit, nihil peruenit exluce in aerem, qui eſt
intra
foramen, in inſtanti, in quo diſcooperitur primùm, quod diſcooperitur ex foramine.
Inſtans
ergo
, quod eſt punctum uel primum inſtans, in quo peruenit lux in aerem, qui eſt intra foramẽ, aut
in
partem eius, eſt diuerſum ab inſtanti, in quo diſcooperitur primùm, quod diſcooperitur ex fo-
ramine
:
ſed inter quælibet duo inſtantia eſt tempus. Lux ergo non peruenit ex aere, qui eſt extra
foramen
, ad aerem, qui eſt intra foramẽ, niſi in tempore:
ſed id tempus ualde latet ſenſum, propter
uelocitatem
receptionis formarũ lucis ab aere.
Et ſimiliter accidit in uiſu, quãdo fuerit oppoſitus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index