Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (39) of 778 > >|
REdeamus ergo ad narrandum qualitatem comprehenſionis uiſionis, & dicamus: Remotio
rei
uiſæ non comprehenditur per ſe, niſi per diſtinctionem:
& iſta intentio eſt ex intentioni-
bus
, quæ quieſcunt in anima ſecundum tempora pertranſita, ita quòd percepta non recedit
ab
anima, propter nimiam frequẽtationem & iterationem eius ſuper uirtutem diſtinctiuam.
Qua-
re
non opus eſt in comprehenſione eius argumentatione iteranda apud comprehenſionẽ cuiusli-
bet
rei uiſæ;
neque quærit etiam uirtus diſtinctiua apud comprehenſionem cuiuslibet rei uiſæ,
quomodo
quieuit intentio rei uiſæ in ea:
quoniam non diſtinguit qualitatem comprehenſionis a-
pud
comprehenſionem cuiuslibet rei uiſæ, & non comprehendit remotionem, niſi cum alijs inten
tionibus
, quæ ſunt in re uiſa:
& comprehendit illam apud comprehenſionem rei uiſæ per cognitio
nem
antecedentem.
Quomodo autem uirtus diſtinctiua comprehendat remotionem per diſtin-
ctionem
, eſt, ſecundum quod narrabo.
Quando uiſus fuerit oppoſitus rei uiſæ, poſtquam non fue-
rat
oppoſitus:
comprehendit rem uiſam, & quando aufertur ab oppoſitione, deſtruitur compre-
henſio
.
Et ſimiliter, quando uiſus aperuerit palpebras, poſtquam fuerunt clauſę, & fuerit oppoſitus
alicui
rei uiſæ:
comprehendet illam rem uiſam, & cum clauſerit palpebras, deſtruetur comprehen-
ſio
.
Et in natura intellectus eſt, quòd illud, quod accidit in uiſis apud aliquem ſitum, & deſtruitur a-
pud
eius ablationem, non eſt fixum intra uiſum, neque faciens ipſum accidere, eſt intra uiſum.
Et
in
natura intellectus eſt etiam, quòd id, quod apparet apud apertionem palpebrarum, & deſtruitur
apud
clauſionem earum, non eſt fixum intra uiſum, neque faciens ipſum accidere, eſt intra uiſum.

Et
cum uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd id, quod accidit in uiſu, ex quo uiſus comprehendit
rem
uiſam, neque eſt res fixa intra uiſum, neque operans ipſum eſt intra uiſum:
ſtatim comprehen-
dit
, quòd id, quod accidit in uiſu, aduenit extrinſecus, & operans ipſum eſt extra uiſum.
Et cum ui-
ſio
deſtruitur apud clauſionem palpebrarum, & apud ablationem ab oppoſitione, & fit apud aper-
tionem
palpebrarum, & apud oppoſitionem:
uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd id, quod ui-
detur
in uiſu, non eſt applicatum cum uiſu.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd illud,
quod
uidetur, non eſt intra uiſum, neque eſt applicatum cum uiſu, ſtatim comprehẽdit, quòd inter
ipſum
& uiſum eſt remotio:
quoniam in natura intellectús eſt, aut in fine manifeſtationis diſtincti-
onis
, quòd omne, quod non eſt in corpore, neque eſt applicatum cum ipſo, ſit remotum ab eo.
Et
hæc
eſt qualitas comprehenſionis remotionis rei uiſæ in eo, quòd eſt remotio.
Sed uirtus diſtincti
ua
non indiget in comprehenſione remotionis rei uiſæ ad diuidendum ea, quæ diuiſimus, quoniã
non
fecimus hoc, niſi gratia declarandi.
Et uirtus diſtinctiua comprehendit concluſionem iſtius
diſtinctionis
apud uiſionem ſine indigentia illius diuiſionis.
Ex comprehenſione ergo rei apud op
poſitionem
, & apertionem palpebrarum, & ex deſtructione eius apud ablationem oppoſitionis, &
apud
clauſionem palpebrarum comprehendit uirtus diſtinctiua, quòd res uiſa eſt extra uiſum, &
quòd
non eſt applicata cum uiſu.
Et ſecundum iſtum modum comprehendit uirtus diſtinctiua,
quòd
inter uiſum & rem uiſam ſit remotio:
deinde propter frequentationem iſtius intentionis, &
iterationem
eius, quieuit in anima, ita quòd non percipit quietem eius, neque qualitatem quietis
eius
, ſcilicet quòd omnia uiſibilia ſunt extra uiſum, & quòd inter quamlibet rem uiſam & uiſum eſt
remotio
.
Remotio ergo rei uiſæ à uiſu non comprehenditur, niſi per modicam diſtinctionem, ſcili-
cet
quòd uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd uiſio eſt propter intentionem extrinſecam à uiſu:

& cum hoc, quando fuerit quieſcens in anima, intelliget uirtus diſtinctiua, quòd quælibet res uiſa
comprehenſa
à uiſu, eſt extra uiſum, & inter ipſam & uiſum eſt remotio:
& etiam ſicut diximus ſu-
perius
, non comprehenditur remotio niſi cum alijs:
& apud noſtrum ſermonem de qualitate com-
prehenſionis
ſitus declarabitur, quomodo comprehendatur remotio cum ſitu, & quomodo com-
prehendatur
res uiſa in loco ſuo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index