Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
< >
page |< < (39) of 778 > >|
4539OPTICAE LIBER II. re uiſa ad uiſum, & illa forma peruenit ad interius uiſus: quare comprehẽditur res uiſa in ſuo loco,
qui eſt extra uiſum, & forma eius iam peruenit ad interius uiſus?
Et non ſciuerunt iſti, quòd uiſio
non completur ſolo ſenſu tantùm, & quòd uiſio non completur, niſi per cognitionem & diſtinctio-
nem antecedentem, & ſi cognitio & diſtinctio antecedens non eſſet, nõ compleretur in uiſu uiſio.

Et non comprehendit uiſus quid eſt res uiſa apud uiſionem:
quoniam quid eſt res uiſa non com-
prehenditur ſolo ſenſu, niſi per diſtinctionem, aut cognitionem, aut argumentationem iterandam
apud uiſionem.
Si ergo uiſio eſſet ſolo ſenſu tantùm, & omnia, quæ comprehen duntur ex intentio
nibus, quæ ſunt in rebus uiſibilibus, comprehenderentur ſolo ſenſu, non comprehenderetur res ui
ſa in ſuo loco, niſi poſtquam perueniſſet aliquid ad ipſam, quod contingeret & ſentiret eam.
Cum
autem uiſio non compleatur ſolo ſenſu, ſed per diſtinctionem, & argumentationem, & cognitionẽ:

non indiget in cõprehenſione rei in ſuo loco, ſentiente extenſo ad ipſam, & contingente ipſam.
24. Remotio uiſibilis percipitur diſtinctione & anticipata notione. 9 p 4.
REdeamus ergo ad narrandum qualitatem comprehenſionis uiſionis, & dicamus: Remotio
rei uiſæ non comprehenditur per ſe, niſi per diſtinctionem:
& iſta intentio eſt ex intentioni-
bus, quæ quieſcunt in anima ſecundum tempora pertranſita, ita quòd percepta non recedit
ab anima, propter nimiam frequẽtationem & iterationem eius ſuper uirtutem diſtinctiuam.
Qua-
re non opus eſt in comprehenſione eius argumentatione iteranda apud comprehenſionẽ cuiusli-
bet rei uiſæ;
neque quærit etiam uirtus diſtinctiua apud comprehenſionem cuiuslibet rei uiſæ,
quomodo quieuit intentio rei uiſæ in ea:
quoniam non diſtinguit qualitatem comprehenſionis a-
pud comprehenſionem cuiuslibet rei uiſæ, & non comprehendit remotionem, niſi cum alijs inten
tionibus, quæ ſunt in re uiſa:
& comprehendit illam apud comprehenſionem rei uiſæ per cognitio
nem antecedentem.
Quomodo autem uirtus diſtinctiua comprehendat remotionem per diſtin-
ctionem, eſt, ſecundum quod narrabo.
Quando uiſus fuerit oppoſitus rei uiſæ, poſtquam non fue-
rat oppoſitus:
comprehendit rem uiſam, & quando aufertur ab oppoſitione, deſtruitur compre-
henſio.
Et ſimiliter, quando uiſus aperuerit palpebras, poſtquam fuerunt clauſę, & fuerit oppoſitus
alicui rei uiſæ:
comprehendet illam rem uiſam, & cum clauſerit palpebras, deſtruetur comprehen-
ſio.
Et in natura intellectus eſt, quòd illud, quod accidit in uiſis apud aliquem ſitum, & deſtruitur a-
pud eius ablationem, non eſt fixum intra uiſum, neque faciens ipſum accidere, eſt intra uiſum.
Et
in natura intellectus eſt etiam, quòd id, quod apparet apud apertionem palpebrarum, & deſtruitur
apud clauſionem earum, non eſt fixum intra uiſum, neque faciens ipſum accidere, eſt intra uiſum.

Et cum uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd id, quod accidit in uiſu, ex quo uiſus comprehendit
rem uiſam, neque eſt res fixa intra uiſum, neque operans ipſum eſt intra uiſum:
ſtatim comprehen-
dit, quòd id, quod accidit in uiſu, aduenit extrinſecus, & operans ipſum eſt extra uiſum.
Et cum ui-
ſio deſtruitur apud clauſionem palpebrarum, & apud ablationem ab oppoſitione, & fit apud aper-
tionem palpebrarum, & apud oppoſitionem:
uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd id, quod ui-
detur in uiſu, non eſt applicatum cum uiſu.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd illud,
quod uidetur, non eſt intra uiſum, neque eſt applicatum cum uiſu, ſtatim comprehẽdit, quòd inter
ipſum & uiſum eſt remotio:
quoniam in natura intellectús eſt, aut in fine manifeſtationis diſtincti-
onis, quòd omne, quod non eſt in corpore, neque eſt applicatum cum ipſo, ſit remotum ab eo.
Et
hæc eſt qualitas comprehenſionis remotionis rei uiſæ in eo, quòd eſt remotio.
Sed uirtus diſtincti
ua non indiget in comprehenſione remotionis rei uiſæ ad diuidendum ea, quæ diuiſimus, quoniã
non fecimus hoc, niſi gratia declarandi.
Et uirtus diſtinctiua comprehendit concluſionem iſtius
diſtinctionis apud uiſionem ſine indigentia illius diuiſionis.
Ex comprehenſione ergo rei apud op
poſitionem, & apertionem palpebrarum, & ex deſtructione eius apud ablationem oppoſitionis, &
apud clauſionem palpebrarum comprehendit uirtus diſtinctiua, quòd res uiſa eſt extra uiſum, &
quòd non eſt applicata cum uiſu.
Et ſecundum iſtum modum comprehendit uirtus diſtinctiua,
quòd inter uiſum & rem uiſam ſit remotio:
deinde propter frequentationem iſtius intentionis, &
iterationem eius, quieuit in anima, ita quòd non percipit quietem eius, neque qualitatem quietis
eius, ſcilicet quòd omnia uiſibilia ſunt extra uiſum, & quòd inter quamlibet rem uiſam & uiſum eſt
remotio.
Remotio ergo rei uiſæ à uiſu non comprehenditur, niſi per modicam diſtinctionem, ſcili-
cet quòd uirtus diſtinctiua comprehendit, quòd uiſio eſt propter intentionem extrinſecam à uiſu:

& cum hoc, quando fuerit quieſcens in anima, intelliget uirtus diſtinctiua, quòd quælibet res uiſa
comprehenſa à uiſu, eſt extra uiſum, & inter ipſam & uiſum eſt remotio:
& etiam ſicut diximus ſu-
perius, non comprehenditur remotio niſi cum alijs:
& apud noſtrum ſermonem de qualitate com-
prehenſionis ſitus declarabitur, quomodo comprehendatur remotio cum ſitu, & quomodo com-
prehendatur res uiſa in loco ſuo.
25. Magnitudo diſtantiæ percipitur è corporibus communibus inter uiſum & uiſibile in-
teriectis. 10 p 4.
COmprehenſio uerò quantitatis remotionis à uiſu, diuerſatur. Quoniam quædam compre-
henduntur per ſenſum uiſus, & certificatur eorum quantitas:
& quædam comprehendun-
tur, quorum quantitas non certificatur.
Remotio rei uiſæ à uiſu comprehenditur in quali-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index