Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (42) of 778 > >|
4842ALHAZEN locitatem cum ſuæ æſtimationis argumentatione. Et cum remotio rei uiſæ fuerit mediocris, non
erit
inter æſtimationem remotionis, & inter ueram remotionem magna diuerſitas.
Cum ergo ui-
ſus
comprehenderit aliquam rem uiſam, ſtatim uirtus diſtinctiua comprehendet remotionem e-
ius
, & menſuram remotionis eius, ſecundum quod poterit comprehendere, ſcilicet aut per certi-
tudinem
, aut per æſtimationem, & ſtatim remotio eius habebit in anima menſuram conceptam.

Menſura
ergo remotionis rei uiſæ comprehenſa à uiſu, cuius forma eſt concepta in anima, quan-
do
illa remotio reſpexerit corpora ordinata continuata, & ſimul fuerit mediocris, & comprehen-
derit
uiſus illa corpora ordinata reſpicientia eius remotionem, & etiam iam uirtus diſtinctiua co-
gnouerit
ipſam, & certificauerit menſuras corporum ordinatorum, certificata eſt.
Si autem eius re
motio
non reſpexerit corpora ordinata continuata:
aut reſpexerit corpora ordinata continuata,
& comprehenderit uiſus illa corpora:
& ſimul fuerit remotio extranea, ita ut uiſus non poſsit cer-
tificare
menſuras illorum corporum:
aut reſpexerit corpora ordinata continuata, & non com-
prehenderit
uiſus illa corpora, neque certificauerit menſuras eorum:
aut poſsit comprehendere
illa
corpora, ſed non aſpexerit illa tunc, nec menſurauerit quantitates eorum, ſiue ſint remotio-
nes
illorum uiſibilium extraneæ, ſiue mediocres:
erit tunc menſura eius remotionis, quæ eſt con-
cepta
in anima, neque certificata, neque uerificata.
Etremotiones, quæ ſunt inter uiſibilia di-
ſtincta
, non comprehenduntur, niſi ex comprehenſione diuiſionis, quæ eſt inter illa uiſibilia:
&
quædam
quantitates remotionum, quæ ſunt inter uiſibilia diſtincta, comprehenduntur uera com
prehenſione
, & quædam comprehenduntur per æſtimationem.
Menſura ergo remotionis, quæ eſt
inter
duo uiſibilia, inter quæ ſunt corpora ordinata continuata, quæ uiſus comprehendit, & quo-
rum
certificat menſuras:
eſt menſura certificata: menſura autem remotionis, quæ eſt inter duo
uiſibilia
, inter quæ non ſunt corpora ordinata continuata:
aut inter quæ ſunt corpora ordinata
continuata
, ſed uiſus non certificat menſuras illorum corporum:
aut non comprehendit illa, eſt
menſura
non certificata.
Secundum ergo iſtos modos erit comprehenſio remotionum uiſibilium
per
ſenſum uiſus.
Et etiam corpora reſpicientia remotiones uiſibilium aſſuetorum, quæ ſunt in re-
motionibus
aſſuetis, quæ aſſuetæ comprehenduntur à uiſu, comprehenduntur à uiſu, & certifi-
cantur
menſuræ eorum propter frequentationem eorum, ita ut uiſus propter hoc comprehendat
menſuras
remotionum eorum per cognitionem.
Quoniam uiſus quando comprehendit aliquod
uiſibile
aſſuetum, & fuerit in remotione aſſueta:
cognoſcetipſum, & cognoſcet eius remotionem,
& æſtimabit quantitatem remotion is eius.
Quando ergo æſtimabit quantitatem remotionis hu-
iuſmodi
uiſibilium:
erit æſtimatio eorum propè uera, & non erit inter æſtimationem eius, & ueri-
tatem
magna diuerſitas.
Quantitas ergo remotionum uiſibilium aſſuetorum, quæ ſunt in remotio,
nibus
aſſuetis, comprehenduntur à uiſu per cognitionem ex æſtimatione quantitatum eorum:
&
plures
remotiones uiſibilium comprehenduntur ſecundum huiuſmodi modum.
SItus uerò, quem uiſus comprehẽdit ex uiſibilibus, diuiditur in tres modos: quorum unus eſt
ſitus
totius rei uiſæ apud uiſum, aut ſitus cuiuſdam partis rei uiſæ apud uiſum:
& iſte modus
eſt
oppoſitio.
Secundus eſt ſitus ſuperficiei rei uiſæ oppoſitæ uiſui apud uiſum: & ſitus ſuperfi
cierum
rei uiſæ oppoſitarum uiſui apud uiſum, quando res uiſa fuerit multarum ſuperficierum, &
fuerit
illud, quod apparet uiſui ex eis, multæ ſuperficies:
& ſitus terminorum ſuperficierum uiſibi-
lium
apud uiſum, & ſitus linearũ, & ſpatiorum, quæ ſunt inter quælibet duo puncta, aut inter quæ-
libet
duo uiſibilia, quæ ſimul comprehenduntur à uiſu.
Modus tertius eſt ſitus partium rei uiſę in-
ter
ſe, & ſitus terminorum ſuperficiei rei uiſæ inter ſe, & ſitus partium terminorum ſuperficiei rei
uiſæ
inter ſe, & ſitus partium ſuperficiei terminorum rei uiſæ inter ſe:
& iſte modus eſt ordinatio:
& conſimiliter ſitus uiſibilium diuerſorum inter ſe, collocatur ſub hoc modo.
Omnes ergo ſitus,
qui
comprehenduntur à uiſu, diuiduntur in iſtos tres modos.
Et ſitus cuiuslibet habentis ſitum a-
pud
aliud, componitur ex remotione illius habentis ſitum ab illo alio, & ex ſitu illius habentis ſitũ
reſpectu
illius alterius.
Oppoſitio ergo rei uiſæ ad uiſum componitur ex remotione rei uiſæ à uiſu,
& ex parte, in qua eſt res uiſa, reſpectu uiſus.
Comprehenſio autem remotionis rei uiſæ iam decla-
rata
eſt, quòd eſt intentio quieſcens in anima.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index