Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (43) of 778 > >|
4943OPTICAE LIBER II. cum oppoſitum uiſui apud comprehenſionem illius rei uiſæ: & cum uiſus fuerit ablatus ab op-
poſitione
illius loci:
deſtruitur uiſio illius rei uiſæ: tunc ergo uirtus diſtinctiua comprehender,
quòd
res uiſa non eſt, niſi in parte oppoſita uiſui apud uiſionem illius rei uiſæ.
Et etiam declara-
tum
eſt [18 n 1] quòd uiſus recipit formas propriè ex uerticationibus linearum radialium, &
quòd
ipſe non patitur à formis, niſi ex uerticationibus iſtarum linearum tantùm.
Et etiam decla-
ratum
eſt, [19 n 1] quòd forma extenditur in corpore uiſus ſecundum rectitudinem linearum
radialium
.
Cum ergo forma rei uiſæ peruenerit in uiſum: ſtatim ſentiens ſentiet formam, & ſen-
tiet
partem uiſus, in quam peruenit forma, & ſentiet uerticationem, per quam extenditur forma in
corpore
membri ſentientis.
Cum ergo comprehenderit uiſus locum formæ in uiſu, & compre-
henderit
uerticationem, per quam extendebatur illa forma:
ſtatim uirtus diſtinctiua compre-
hendet
locum, in quem, ex quo, & per quem extendebatur illa uerticatio.
Locus autem per
quem
& ex quo extendetur illa uerticatio, eſt locus, in quo eſt illa res uiſa.
Ex comprehenſione
ergo
partis uiſus, in quam peruenit forma rei uiſæ, & ex comprehenſione uerticationis, per quam
extendebatur
forma, & ex qua patitur uiſus à forma, comprehendit uirtus diſtinctiua uerticatio-
nem
, per quam extendebatur forma rei uiſæ ſecundum ueritatem.
Et ſecundum hunc modum
diſtinguuntur
loca uiſibilium:
quoniam uiſibilia diſtincta non diſtinguuntur à uiſu, niſi ex diſtin-
ctione
locorum diſtinctorum in ſuperficie membri ſentientis, ad quę perueniunt formæ uiſibilium
diſtinctorum
.
Et comprehenſio loci rei uiſæ ſecundum hunc modum habet ſimile in auditu: quo-
niam
ſentiens comprehendit uocem per ſenſum auditus, & comprehendit locum, à quo uenit uox,
& diſtinguit inter uocem uenientem à dextra, & uocem uenientem à ſiniſtra, & antè, & retro:
Imò
diſtinguit
etiam inter loca uocum diſtinctione ſubtiliori iſta:
& diſtinguit inter locum uocis ue-
nientis
à loco ſibi oppoſito facialiter, & locum uocis uenientis à loco obliquo à uerticatione oppo-
ſitionis
:
& non diſtinguuntur loca, à quibus ueniunt uoces reſpectu auditus, niſi per uertica-
tiones
, ſuper quas ueniunt uoces ad auditum.
Senſus ergo auditus comprehendit uoces, &
comprehendit
uerticationes, ex quibus ueniunt uoces:
& ex comprehenſione uerticationum,
ſuper
quas ueniunt uoces ad auditum, & ſuper quarum rectitudinem percutit uox auditum, com-
prehendit
uirtus diſtinctiua locum, à quo uenit uox.
Sicut ergo loca uocum comprehendun-
tur
à ſenſu auditus:
deinde à uirtute diſtinctiua mediante auditu: ita loca uiſibilium comprehen-
duntur
à uirtute diſtinctiua per ſenſum uiſus.
Et ex illis, ex quibus declaratur, quòd ſentiens
comprehendit
uerticationem, ſecundum quod patitur uiſus à forma rei uiſæ, eſt illud, quod com-
prehenditur
in ſpeculis ſecundum reflexionem.
Quoniam res uiſa, quam comprehendit uiſus
ſecundum
reflexionem, non comprehenditur à uiſu, niſi in oppoſitione, & cum eſt oppoſita illi:

ſed
forma eius peruenit ad uiſum ſecundum linearum rectarum uerticationes, quæ ſunt lineæ
radiales
extenſæ à uiſu in partem oppoſitionis.
Cum ergo uiſus ſenſerit formam ex uertica-
tionibus
linearum radialium:
æſtimabit rem uiſam eſſe apud extremitates illarum linearum:
quoniam
nihil comprehendit ex uiſibilibus aſſuetis, quæ ſemper comprehendit, niſi apud ex-
tremitates
linearum imaginatarum inter uiſum & rem uiſam, quæ ſunt lineæ radiales.
Ex com-
prehenſione
ergo rei uiſæ à uiſu ſecundum reflexionem uiſus ad oppoſitionem, & ſecundum
rectitudinem
uerticationum, ſuper quas formæ reflexæ perueniunt ad uiſum, uidebitur quòd
ſentiens
ſentit uerticationem, per quam uenit forma, & ex qua patitur uiſus à forma.
Et cum
ſentiens
ſentit uerticationem uiſus, ex qua patitur uiſus à forma, comprehendit uirtus diſtin-
ctiua
locum, in quo extenditur illa uerticatio, & comprehendet locum rei uiſæ.
Locus ergo rei
uiſæ
comprehendetur à ſentiente, comprehenſione larga, & ex comprehenſione ſitus apud
uiſionem
:
& comprehendetur à uirtute diſtinctiua, comprehenſione larga, ex comprehenſione
ſitus
rei uiſæ apud uiſionem:
& comprehendetur uera comprehenſione, & certificata, ex com-
prehenſione
uerticationis, ex qua patitur uiſus à forma rei uiſæ.
Remotio autem rei uiſæ eſt
intentio
, quæ iam quieuit in anima.
Igitur apud peruentum rei uiſæ ad uiſum, comprehendit
uirtus
diſtinctiua locum rei uiſæ cum quiete intentionis remotionis apud ipſam:
& adiunctio
remotionis
& loci eſt oppoſitio.
Cum ergo uirtus diſtinctiua comprehenderit locum rei ui-
ſæ
, & ſuam remotionem, ſimul comprehendet eius oppoſitionem.
Comprehenſio ergo oppo-
ſitionis
eſt ex comprehenſione loci rei uiſæ, & ex comprehenſione remotionis rei uiſæ in ſi-
mul
.
Et comprehenſio loci erit ſecundum modum, quem diximus. Cum ergo forma rei ui-
ſæ
peruenerit in uiſum, ſentiet ſentiens locum membri ſentientis, in quem peruenit forma, &
comprehendet
uirtus diſtinctiua locum rei uiſæ ex uerticatione, per quam extenditur forma:

& intentio remotionis iam quieta eſt apud ipſam.
Ipſa ergo comprehendet locum, & remotio-
nem
ſimul apud comprehenſionem formæ à ſentiente.
Igitur apud comprehenſionem formæ à
ſentiente
comprehendet uirtus diſtinctiua oppoſitionem.
Secundum ergo hunc modum dictum,
erit
comprehenſio oppoſitionis.
Et iam declaratum eſt, [10 n] quo modo uiſus comprehendat
formam
rei uiſæ ſolo ſenſu.
A pud peruentum ergo formæ rei uiſæ in uiſum comprehendet ſentiens
colorem
rei uiſæ, & lucem eius, & locum uiſus, qui colorabatur & illuminabatur ab illa forma:
&
comprehendet
uirtus diſtinctiua locum eius, & remotionem apud comprehenſionem lucis & co-
loris
eius à ſentiente.
Et ſic comprehenduntur lux & color, locus & remotio ſimul in minimo tem-
pore
.
Sed locus & remotio ſunt oppoſita, & lux & color ſunt forma rei uiſæ, & ex comprehenſione
formæ
& comprehenſione oppoſitionis ſuſtentatur cõprehenſio rei uiſę in oppoſitione uiſus Ergo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index