Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (22) of 778 > >|
2822ALHAZEN oculis, dum appropinquant nocumenta oculis. Cilia autem ſunt ad temperandam quandam par-
tem lucis, quando dolebit uiſus propter fortitudinem lucis:
& propter hoc adunat aſpiciens ocu-
lum, & conſtringit, ita ut poſsit aſpicere ab anguſto, quando lux fortis nocuerit ei.
Iſta ergo, quæ di-
ximus, ſunt utilitates inſtrumentorum uiſus:
ex quibus manifeſtatur magna diſcretio operatoris.
Sit ergo nomen eius benedictum, & bonitas præparationis naturæ.
DE IIS SINE QVIBVS VISIO NON PO-
teſt compleri. Caput ſeptimum.
36. Ad uiſionem perſiciendam ſex inprimis neceſſaria ſunt.
IAm ergo declaratum eſt ſuperius, quòd uiſus nihil comprehendit ex rebus uiſis, quæ ſunt cum
eo in eodem aere, ita ut comprehenſio earum ab eo non ſit ſecundum refractionem, niſi quãdo
aggregatæ fuerint iſtæ res:
& ſunt, ut ſit inter ea aliquid ſpatij: & ſit oppoſita uiſui illa res, ita ut
ſit inter quodlibet punctum eius ſuperficiei, quam comprehendit uiſus, & inter aliud punctum ſu-
perficiei uiſus, linea recta imaginabilis:
& ut ſit in ea lux: & ut ſit corpus eius aliquãtulum, in reſpe-
ctu uirtutis ſenſus uiſus:
& ut ſit aer medius diaphanus, cõtinuæ diaphanitatis, & nõ ſit in eo alιud
corpus non diaphanum:
& ut ſit res uiſa reſiſtens uiſui, ſcilicet ut non ſit in ea diaphanitas, aut ſi ſit,
ſit ſpiſsior diaphanitate aeris medij inter ipſam & uiſum.
Viſus autem non comprehendet rem ui-
ſam, niſi quando aggregabuntur iſtæ ſex intentiones:
& ſi res uiſa caruerit una iſtarum intentionũ,
non comprehendetur à uiſu.
Indigentia autem uiſus ab unaquaque iſtarum intentionum, non eſt
niſi propter aliquam cauſſam.
37. Diſt antia inter uiſum & uiſibile. 15 p 3.
QVare ergo non comprehendat uiſus rem uiſam, niſi quando inter ea fuerit diſtantia aliqua,
& non comprehendatipſam, quando applicatur ei, eſt propter duas cauſſas.
Quarum una
eſt, quia uiſus non comprehendit rem uiſam, niſi quando in ea fuerit lux aliqua, [per 3 n] &
quando fuerit applicata uiſui, & non fuerit illuminata per ſe, non erit in ſua ſuperficie uicinante ui-
ſui lux:
quoniã corpus oculi ſecundũ ſitum ſuum tunc prohibetur à uiſu. Res autẽ luminoſæ per ſe
non poſſunt applicari ſuperſiciei uiſus:
quoniam res illumιnatæ per ſe ſunt ſtellæ, & ignis, quæ non
poſſunt applicari ſuperficiei uiſus.
Cauſſa autem ſecunda eſt, quia uiſio nõ fit, niſi ex parte oppoſita
foramini uueæ ex medio ſuperficiei uiſus [per 4 n] & ſi res uiſa applicetur uiſui, nõ ſuperponetur
iſti parti uiſui, niſi pars æqualis illi tantùm ex re uiſa:
& ſi uiſus comprehenderet rem uiſam per ap-
plicationem, non comprehenderet, niſi partem applicatam parti oppoſitæ foramini tantùm, & non
comprehenderet reſiduum rei uiſæ.
Et ſi moueatur res uiſa ſuper ſuperficiem uiſus, quouſq; cõtin-
gat totam ſuperficiem rei uiſæ ſecundũ partem mediam uiſus, comprehendet partem poſt partem
aliam, & dum comprehendet partem ſecundam non comprehendet partem primam:
& ſic non po
terit comprehendere totam rem uiſam ſimul.
Et cum ita ſit, non figurabitur in eo forma rei uiſæ: ita
ut ſi aliqua res uiſa eſſet ſuper corpus denſum, & eſſet in illo corpore denſo foramen minoris quan-
titatis re uiſa, & res uiſa eſſet applicata foramini, non comprehẽderet ex ea, niſi partem ſuppoſitam
foramini tantùm:
deinde ſi res uiſa moueatur ſuper foramen, quouſq; comprehendatur à uiſu pars
poſt aliam, non figuratur in uiſu tota forma eius.
Si ergo uiſio eſſet per tactum, nõ comprehenderet
uiſus totam rem uiſam, neq;
figuram & formam eius, niſi eſſet res uiſa æqualis parti mediæ ſuperfi-
ciei uiſus, per quam erit uiſio:
neq; etiam ſic poteſt comprehẽdere multas res uiſas in eodem tem-
pore.
Et cum inter uiſum & rem uiſam fuerit aliquod ſpatium, poterit rem uiſam comprehẽdere in
eodem tempore totam ex parte parua, quamuis ſit res uiſa magna:
& poteſt comprehẽdere res ui-
ſas multas ſimul in eodem tempore:
& cum res uiſa fuerit remota à uiſu, erit poſsibile oriri lucem
ſuper ſuperficiem uiſus oppoſitam uiſui.
Propter iſtas igitur duas cauſſas non comprehendit uiſus
quicquam ex rebus uiſibilibus, niſi ſit inter ea aliquod ſpatium.
38. Collocatio uiſibilis ante uiſum directa. 2 p 3.
QVare uerò non comprehendat uiſus rem uiſam, quæ eſt cum eo in eodem aere, & in parte
oppoſita illi, niſi ſit inter quodlibet punctum eius, & aliquod punctũ partis ſuperficiei ui-
ſus, per quam erit uiſio, linea recta:
eſt: quia declaratum eſt, quòd uiſio non ſit, niſi ex formis
uenientibus à re uiſa ad uiſum, & quòd formæ non comprehendantur, niſi ſecundum lineas rectas:

[per 14 n] & propter hanc cauſſam non comprehendit uiſus rem, niſi ſit inter ea linea recta.
Et ſi ſe-
cuerint corpora denſa media omnes lineas, quæ ſunt inter ea, latebunt res uiſæ uiſum:
& ſi ſecuerit
illud corpus quaſdam illarum linearum rectarum, latebit uiſum quædam pars, quæ eſt apud extre-
mitatem linearum reſectarum per corpus denſum.
39. Lux. 1 p 3.
QVare uerò uiſus nõ cõprehendat rẽ uiſam, niſi ſit in ea lux, eſt ꝓpter duas cauſſas: aut ꝗafor
mæ uiſæ nõ extẽdũtur in aere, niſi ſit lux cũ colore, [ք 3 n] aut ꝗa forma coloris extẽditur in
aere, quamuis nõ ſit cũ ea lux:
ſed nõ operatur in uiſum operatione ſenſibili, niſi per lucẽ. Et
manifeſtũ eſt, quod forma lucis manifeſtior eſt, forma coloris, & quòd lux oքatur oքatione manife
ſtiore:
& quòd forma coloris, ꝗa eſt debilis, nõ poteſt operari in uiſum, ſicut operatur lux. Et forma

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index