Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (38) of 778 > >|
4438ALHAZEN rei uiſæ, poſtquam non erat ita, & aer deferens formam rei uiſæ, contigerit ſuperficiem uiſus, poſt-
quam non contingebatipſam prius:
non peruenit forma ex aere deferente formã ad interius con-
caui nerui communis, niſi in tempore:
ſed ſenſus caret uia cõprehẽſionis iſtius temporis propter
paruitatẽ eius, & errorẽ eius, & debilitatẽ eius ad cõprehendendum id, quod eſt in fine paruitatis.

Iſtud ergo tẽpus reſpectu ſenſus eſt ſicut inſtans.
Et etiã mẽbrũ ſentiens non ſentit formas uenien
tes ad ipſum, niſi poſtquã patitur ab illis:
non ſentit ergo colorẽ in eo, quòd eſt color, neq; lucẽ in
eo, quòd eſt lux, niſi poſtquã patitur à forma lucis & coloris:
ſed paſsio mẽbri ſentientis à forma co
loris & forma lucis, eſt aliqua alteratio:
ſed nulla alteratio eſt, niſi in tẽpore: uiſus ergo non cõpre-
hẽdit colorẽ in eo, quòd eſt color, neq;
lucem in eo, quòd eſt lux, niſi in tẽpore. Et in tẽpore, in quo
extenditur forma à ſuperficie mẽbri ſentientis ad concauũ nerui cõmunis, erit cõprehẽſio coloris
in eo, quòd eſt color, & lucis in eo, quòd eſt lux, à uirtute ſentiente, quæ eſt in toto corpore ſentien
te, & apud peruentum formę in concauum nerui cõmunis, erit cõprehenſio coloris, in eo quòd eſt
color, & lucis in eo, quòd eſt lux, ab ultimo ſentiente.
Comprehenſio ergo coloris in eo, quòd eſt
color, & lucis in eo, quòd eſt lux, eſt in tempore ſequente tempus, in quo peruenit forma à ſuperfi-
cie membri ſentientis ad concauũ nerui communis.
Et etiam inſtãs, quod eſt primum, in quo per-
uenit forma in ſuperficiem uiſus, diuerſum eſt ab inſtanti, quod eſt primum inſtans, in quo aer de-
ferens formam, contingit primum punctum ſuperficiei uiſus, quando uiſus fuerit oppoſitus rei ui-
ſæ, poſtquam non fuerat ita, & poſtquã oculus aperuerit palpebras, poſtquã fuerunt clauſæ.
Quo-
niam quando ita fuerit, primum, quod contingit ſuperficiem uiſus exaere deferente formam illi-
us rei uiſæ, eſt unum punctum, aut linea carens latitudine, deinde pars poſt aliam, quouſq;
aer de-
ferens formam, contingat partem ſuperficiei uiſus, in quam peruenit forma:
& apud contactum il-
lius puncti carentis quantitate, aut lineæ carentis latitudine ſuperficiei uiſus, ad punctum carens
quantitate, aut ad lineam carentem quantitate ſuperficiei aeris deferentis formam, nihil peruenit
ex forma lucis & coloris in ſuperficiem uiſus:
quoniam minimum ex ſuperficie, in quod peruenit
lux, aut forma coloris, non erit, niſi ſuperficies.
In inſtanti ergo, in quo contingit punctum ſuperfi-
ciei uiſus primum punctum aeris deferentis formam;
nihil peruenit in ſuperficiem uiſus. Inſtans er
go, quod eſt primum inſtans, in quo peruenit forma in ſuperficiem uiſus, eſt diuerſum ab inſtanti,
quod eſt primum inſtans, in quo contingit aer deferens formam, ſuperficiem uiſus, quando fuerit
uiſus oppoſitus rei uiſæ, & aperuerit palpebras eius, poſtquam fuerunt clauſæ.
Et cum ita ſit, non
peruenit forma lucis aut coloris in aliquam partem membri ſentientis, neq;
in ſuperficiem uiſus,
niſi in tempore.
Non comprehendit ergo ſentiens colorem in eo, quòd eſt color, neq; lucem in eo,
quòd eſt lux, niſi in tempore, ſcilicet quòd inſtans, in quo cadit ſenſus coloris in eo, quòd eſt color,
& lucis in eo, quòd eſt lux, eſt diuerſum ab inſtanti, quod eſt inſtans primum, in quo contingit aer
deferens formam, ſuperficiem uiſus.
Iam ergo declaratum eſt ex omnibus, quæ diximus, quo-
modo comprehendat uiſus lucem in eo, quòd eſt lux, & quomodo comprehendat colorem in eo,
quòd eſt color, & quomodo comprehendat quidditatem lucis & coloris, & quomodo compre-
hendat qualitatem lucis.
22. Perceptio diſtantiæ uiſibilis differt à perceptionibus loci uiſibilis, & uiſibilis in ſuo lo-
60. 14 p 4.
SEd remotio rei uiſæ à uiſu nõ comprehenditur à uiſu ſolo ſenſu, neq; comprehenſio remotio-
nis rei uiſæ, eſt comprehenſio loci rei uiſæ, neq;
comprehenſio reiuiſæ in loco ſuo eſt ex com-
prehenſione remotionis eius tantùm.
Quoniam locus rei uiſæ fit ex tribus intentionibus, ſci-
licet, ex remotione, & ex parte uniuerſi, & ex quantitate remotionis.
Quantitas ergo remotionis
eſt diuerſa ab intentione remotionis in eo, quòd eſt remotio, quoniam intentio remotionis inter
duo corpora eſt priuatio contactus, & priuatio contactus eſt, eſſe aliquod ſpatiũ inter illa duo cor-
pora, & quantitas remotionis eſt quantitas illius ſpatij.
Intentio ergo remotionis in eo, quòd eſt re
motio, eſt ex ſitu:
Non eſt ergo quantitas remotionis. Comprehẽſio ergo intentionis remotionis,
quæ eſt priuatio contactus, eſt diuerſa à comprehenſione quantitatis ſpatij, quæ eſt menſura remo
tionis.
Et comprehenſio quantitatis remotionis eſt ex comprehenſione magnitudinis: & compre-
henſio remotionis rei uiſæ, & comprehenſio partis eius ſunt ex comprehẽſione ſitus loci.
Et qua-
litas comprehenſionis utriuſq;
iſtorum, eſt diuerſa à qualitate comprehenſionis remotionis alteri-
us illorum, quoniam priuatio contactus eſt diuerſa à parte.
Comprehenſio ergo loci rei uiſæ, non
eſt comprehenſio remotionis reiuiſæ.
Et comprehenſio rei uiſæ in ſuo loco, cõſiſtit in comprehen
ſione quinq;
rerum, ſcilicet in comprehenſione lucis, quæ eſt in ea, & comprehenſione coloris e-
ius, & comprehenſione remotionis eius, & comprehenſione partis eius, & comprehenſione quan-
titatis remotionis eius:
& nullum iſtorum comprehenditur per ſe ſolum, neq; comprehenditur u-
num poſt aliud, ſed omnia comprehenduntur ſimul, quando comprehenduntur per cognitionem,
non per argumentationem iterandam.
23. Viſio non fit radijs ab oculo emißis. 5 p 3. Vide 23 n 1.
ET ex comprehenſione rei uiſæ in ſuo loco, opinati ſunt ponentes radios: quòd uiſio eſſet per
radios exeuntes à uiſu, & peruenientes ad rem uiſam, & quòd uiſio eſſet per extremitatem ra
dij, & ratiocinati ſunt contra phyſicos, dicentes.
Cum uiſio fuerit per formam uenientem à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index