Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (25) of 778 > >|
2. Cryſtallin{us} & uitre{us} humores perſpicuitate differunt. Ita forma uiſibilis
refringitur
in ſuperſicie uitrei humoris. 21 p 3.
ET ultimum ſentiens non comprehendit ſitus partium rei uiſæ, niſi ſecundum ſuum ſitum in
ſuperficie
rei uiſæ.
Et cum ſitus partium formæ inter ſe ſcilicet formæ peruenientis ad ſuper-
ficiem
glacialis, ſint ſitus partium ſuperficiei rei uiſæ inter ſe [per 18 n 1] & iſtæ formæ exten
dantur
, ſicut prædictum eſt:
& cum omnia iſta ita ſint: uiſio ergo non complebitur, niſi poſt aduen-
tum
formæ, quæ eſt in ſuperficie glacialis, ad neruum communem, & ſitus partium eius ſecundum
ſuum
eſſe in ſuperficiem glacialis ſine aliqua admixtione.
Forma autem non peruenit à ſuperficie
glacialis
ad neruum communem, niſi per extenſionem eius in concauo nerui, ſuper quem compo-
nitur
oculus ſiue humor glacialis.
Si ergo forma perueniat in cõcauum iſtius nerui ſecundũ ſuũ
eſſe
in glaciali, neq;
etiã perueniet ad neruum communẽ ſecundum ſuũ eſſe. Forma autẽ poteſt
extendi
à ſuperficie glacialis ad concauum nerui ſecundum rectitudinem linearũ rectarum, & con
ſeruare
ſitus partium ſecundũ eſſe ſuum:
quoniam omnes illæ lineæ concurrunt apud centrum ui-
ſus
, & quando fuerint extenſæ ſecundum rectitudinem, poſt centrum conuertetur ſitus earum, &
quod
eſt dextrũ, efficietur ſiniſtrum, & è contrario, & ſuperius inferius, & inferius ſuperius.
Si ergo
forma
fuerit extenſa ſecundum rectitudinem linearum radialium, cõgregabitur apud centrum ui-
ſus
, & efficietur quaſi unum punctum.
Et quia centrum uiſus eſt in medio totius oculi, & ante locũ
gyrationis
concaui nerui:
ſi forma fuerit extenſa à centro oculi, & ipſius unũ punctum ſuper unam
lineam
:
perueniet ad locum gyrationis, & ipſius unum punctum: & ſic non perueniet formatota ad
locum
gyrationis:
quia non niſi unum punctum, ſcilicet, quod eſt in extremitate axis pyramidis. Et
ſi
fuerit extenſa ſecundum rectitudinem linearum radialium, & pertranſierit per centrum:
erit con
uerſa
ſecundum conuerſionem linearum ſe ſecantium, ſuper quas extendebatur.
Non poteſt ergo
forma
peruenire à ſuperficie glacialis ad cõcauum nerui, ita ut ſitus partium ſit ſecundũ ſuum eſſe:

non
poteſt ergo forma peruenire à ſuperficie glacialis ad concauum nerui, niſi ſecundum lineas re-
fractas
, ſecantes lineas radiales.
Et ita ſit, uiſio ergo non complebitur, niſi poſtquam refracta fue-
rit
forma, quæ peruenit à ſuperficie glacialis, & extenditur ſuper lineas ſecantes lineas radiales.
Iſta
ergo
refractio debet eſſe ante peruentum ad centrum:
quoniam ſi fuerint refractæ poſt tranſitũ cen
tri
, erunt conuerſæ.
Et iam declaratum eſt [18 n 1] quòd iſta forma pertranſeat in corpore glacialis
ſecundum
rectitudinem linearum radialium:
& cum non poſsit peruenire ad concauum nerui, niſi
poſtquam
refracta fuerit ſuper lineas ſecantes lineas radiales:
forma ergo non refringitur, niſi per
tranſitum
eius in corpore glacialis.
Et iam prædictum eſt [4 n 1] in forma uiſus, quòd corpus gla-
cialis
eſt diuerſæ diaphanitatis, & quòd pars poſterior eius, quæ dicitur humor uitreus, eſt diuerſæ
diaphanitatis
à parte anteriore:
& nullum corpus eſt in glaciali diuerſæ formæ à forma corporis an
terioris
, præter corpus uitreum:
& ex proprietate formarũ lucis & coloris eſt, ut refringantur, quã-
do
occurrerint alij corpori diuerſæ diaphanitatis à corpore primo.
Formæ ergo non refringuntur,
niſi
apud peruentum earum ad humorem uitreum.
Et iſtud corpus non fuit diuerſæ diaphanitatis
à
corpore anterioris glacialis, niſi ut refringerentur formæ in ipſo.
Et debet ſuperficies iſtius corpo
ris
antecedere centrum, ut refringantur formæ apud ipſum, antequam pertranſeant cẽtrum:
& de-
bet
iſta ſuperficies eſſe conſimilis ordinationis:
quoniam ſi non fuerit conſimilis ordinationis, ap-
parebit
forma monſtruoſa propter refractionem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index