Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
271
271 (265)
272
272 (266)
273
273 (267)
274
274 (268)
275
275 (269)
276
276 (270)
277
277 (271)
278
278 (272)
279
279 (273)
280
280 (274)
< >
page |< < (267) of 778 > >|
273267OPTICAE LIBER VII. ſtentem in aliquo corpore diaphano diuerſo ab aere: fit pyramis refracta, cuius caput eſt punctum
in aere, & baſis eſt illa res uiſa:
& erit refractio eius apud ſuperficiem corporis ab aere diuerſi. O-
mnis ergo res uiſa in corpore diaphano diuerſo ab aere, quando comprehenditur à uiſu:
compre-
henditur à forma extenſa in pyramide refracta, adunata apud punctum exiſtens in cẽtro uiſus.
Hoc
ergo modo comprchendit uiſus ea, quæ refractè comprehendit.
35. Imago uiſibilis refracti aßimilatur figuræ refractiui. 46 p 10.
IN capitulo autem imaginis declarauimus, quòd omne uiſum comprehenditur à uiſu ultra ima-
ginem:
& locus imaginis eſt punctum, in quo ſecant ſe linea radialis, per quam extenditur for-
ma ad uiſum, & perpẽdicularis exiens à puncto uiſo.
Si ergo imaginati fuerimus, quòd ab uno-
quoq;
puncto rei uiſæ exit perpendicularis ad ſuperficiem corporis diaphani, in quo eſt res uiſa:
tunc habebimus quoddam corpus, exiens à uiſu ad ſuperficiem corporis diaphani:
unde ſequitur
quòd iſtud corpus ſecet pyramidem refractam, & illa ſuperficies, in qua ſecãt ſe, eſt imago illius rei
uiſæ.
Si ergo ſuperficies corporis diaphani, in quo eſt res uiſa, fuerit æ qualis: tunc corpus imagina-
tum continens omnes perpendiculares, erit æqualis ſuperficiei.
Quare imago addit parum ſuper
rem uiſam.
Et ſi corpus fuerit ſphæricum, & conuexum eius ex parte uiſus, & centrum eius fuerit
ſuper illam rem uiſam:
tunc corpus imaginatum erit pyramidale, cuius caput eſt centrum ſphæræ:
& quantò magis exten ditur à ſuperficie corporis ſphærici, tantò magis amplificabitur:
& ſi ſectio
fuerit inter rem uiſam & ſuperficiem ſphæricam:
tunc imago erit amplior illa re uiſa: Si autẽ ſectio
fuerit ultra rem uiſam:
tunc imago erit ſtrictior re uiſa. Si uerò res uiſa fuerit ultra ſuperficiem ſphę
ricam:
tunc corpus imaginatum, erunt duæ pyramides oppoſitæ, quarum caput centrum ſphæræ.
Quare cum loca ſectionis inter corpus imaginatum & pyramidem poſsint eſſe diuerſa:
fortè locus
ſectionis, in quo eſt imago, erit maior uiſo, fortè minor, fortè æqualis.
Si uerò corpus diaphanum
fuerit ſphæricum, & concauitas eius fuerit ex parte uiſus:
tunc corpus imaginatum erit pyramis,
cuius caput eſt centrum ſphæræ.
Quantò ergo magis extenditur hoc corpus in partem ſuperficiei
ſpheræ, tantò magis adunatur & conſtringitur, & quantò magis extenditur in aliam partem, tantò
magis amplificatur:
ſuperficies enim continua parua, erit media inter centrum eius, & ſphæram. Si
nerò locus ſectionis huius corporis cum pyramide refracta fuerit propinquior centro concauita-
tis ſphæræ, quàm res uiſa:
erit imago minor ipſa re uiſa. Si aũt fuerit remotior à centro cõcauitatis,
quàm res uiſa:
erit imago maior, quàm res uiſa. Et cum una res uiſa comprehenditur à pluribus uiſi
bus in uno momento:
omnes imagines, quas illi uiſus comprehendunt, erunt in illo tempore in u-
no imaginato, quod eſt perpendiculare ſuper ſuperficiem corporis diaphani.
36. Vtro uiſu una refracti uiſibilis imago uidetur. 47 p 10.
ET una res uiſibilis comprehenditur ab uno homine in uno tempore, ultra corpus diaphanũ
diuerſum à diaphanitate corporis, in quo eſt uiſus, utro q;
uiſu: & tamen comprehendit rem
illam unam.
Si enim homo comprehenderit aliquid de eis, quæ ſunt in cœlo, aut in a qua, aut
ultra uitrum, & cooperuerit alterum uiſum:
nihilo minus cõprehendet illud reliquo. Ex quo patet,
quòd una res uiſa exiſtens ultra corpus diaphanum, diuerſum ab aere, comprehendetur utroq;
ui-
ſu, & altero uiſu.
Cauſſa autem huius eſt, ut in tertio libro [9. 14 n] diximus: quoniã in omni pun-
cto cuiuslibet uiſi comprehenſibilis rectè & utroq;
uiſu, in quo cõiuncti fuerint duo radij utriuſq;
uiſus conſimilis poſitionis, quantùm ad duos axes uiſuum:
comprehendetur unum: & ſi in ipſo ag-
gregati fuerintra dij diuerſæ poſitionis, quantùm ad duos axes uiſuum:
comprehendentur duo: &
in maiore parte, eorum quæ comprehenduntur, poſitio eſt conſimilis.
Hæc autem, quæ ſunt diuer-
ſæ poſitionis, reſpectu utriuſque uiſus, ſunt ualderara, ut in tertio diximus tractatu.
Et illud, quod
comprehenditur refractè, comprehenditur in loco imaginis:
forma autem, quæ eſt in loco imagi-
nis, comprehẽditur à uiſu rectè, poſitio autem huius formæ, quæ eſt imago reſpectu uiſus:
eſt, ſicut
poſitio alterius rei uiſæ earum, quæ uidentur rectè.
Vnde poſitio harum imaginum, reſpectu uiſus,
eſt in maiore parte conſimilis:
& in omni puncto imaginis congregantur duo radij duorum uiſuũ
conſimilis poſitionis.
Quare una res uiſa uidetur una utroq; uiſu. Et ut hoc euidentius declaretur:
dicamus, quodiam diximus:
quòd omne punctum eius, quod comprehenditur refractè: compre-
henditur in loco imaginis, qui eſt inter punctum ſectionis ex perpendiculari, exeunte ab illo pun-
cto ſuper ſuperficiem corporis diaphani, in quo eſt res uiſa, & inter lineam radialem, per quã exten
ditur forma ad uiſum.
Cum ergo aſpiciens comprehenderit punctum alicuius rei utroq; uiſu: ima-
go illius puncti reſpectu utriuſq;
uiſus eſt in perpendiculari, exeunte exillo pũcto, quæ eſt eadem
linea.
Et cum forma illius puncti peruenerit ad duo puncta ſuperficierũ uiſuũ, quorum ſitus reſpe-
ctu axis uiſus eſt conſimilis:
tunc duæ lineæ, per quas formę extendũtur ad utrũq; uiſum: perueni-
unt ad duo centra duorum uiſuũ.
Sunt ergo axes, aut habentes ex axibus poſitionem conſimilem:
& duo axes uiſuũ ſemper ſunt in eadem ſuperficie:
& omnes lineæ exeuntes à cẽtro duorum uiſuũ
habentes poſitionem conſimilem ab axe communi, erunt in eadem ſuperficie:
axis enim commu-
nis ſemper eſt in eadem ſuperficie.
Nam ſi aliquid comprehenditur utroq; uiſu in eodem tempore
uera comprehenſione:
tũc axes concurrunt in uno puncto illius rei [per 10. 15 n 3. ] Quare ſunt in
eadem ſuperficie.
Item poſitio uiſuum naturalis eſt conſimilis, & non exit à naturali poſitione, niſi
per accidens, aut per uiolentiam:
quare axes eorum ſunt in eadem ſuperficie. Principium enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index