Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
271
271 (265)
272
272 (266)
273
273 (267)
274
274 (268)
275
275 (269)
276
276 (270)
277
277 (271)
278
278 (272)
279
279 (273)
280
280 (274)
< >
page |< < (270) of 778 > >|
276270ALHAZEN uiſum, cum non rectè perueniat ad centrum uiſus. Si ergo uiſus non comprehenderet illud, quod
opponitur ex pariete acui, niſi rectè:
tunc illud, quod opponitur acui ex pariete, eſſet coopertum à
uiſu.
Cũ ergo comprehendatur, & non rectè: patet ipſum comprehendi refractè performam, quæ
refringitur à lateribus acus ex ſuperficie uiſus.
Et hoc iam manifeſtatur etiam, quòd ſi experimẽta-
tor poſuerit loco acus aliquod corpus latũ, cuius latitudo ſit maior latitudine foraminis uueæ:
tũc
enim nihil uidebit omnino de pariete, nec uidebit illud corpus diaphanũ, ſed dẽſum.
Ex hoc ergo,
quòd paries comprehenditur ultra acum ex gracilitate eius, & non comprehenditur ultra corpus
latũ:
ſcimus quòd illa comprehẽſio eſt ex forma, quæ peruenit ad acũ ex ſuperficie uilu, & refrin-
gitur in tunicis uiſus.
Et quia quic quid à uiſu comprehenditur refractè, comprehenditur in rectitu
dine perpendicularium:
ideo illud, quod comprehẽdit, comprehẽdit refractè ex forma eius, quod
opponitur acui per rectitudinem linearũ, exeuntiũ à cẽtro uiſus, cũ eo, quod opponitur acui ex pa
riete:
& hæ lineæ ſecantur acu, & uiſus comprehendit illud, quod eſt ultra acũ etiam in rectitudine
harũ linearũ, & comprehendit acũ etiam in rectitudine illarũ.
Quare totam formam quaſi compre-
hendet ultra corpus diaphanũ, in quo eſt aliquãtula denſitas.
Et ſi experimẽtator ſcripſerit in bom-
bace ſubtiliter, & applicauerit ipſum parieti, & remotus fuerit à pariete, in quantũ poſsit legere ſcri
pturam, & poſueritacũ in oppoſitione medij uiſus, ut primò fecit, & aſpexerit bombacem:
tũc po-
terit legere ſcripturam, ſed tamen uidebit eam quaſi ultra uitrũ aut ultra corpus diaphanũ, in quo
eſt aliqua dẽſitas.
Si ergo uiſus non comprehẽdit illud, quod opponitur acui de bom bace ſecũdum
refractionem:
tũc aliquid lateret de ſcriptura: acus enim debet cooperire de ſcriptura multò magis
ſe in quantitate latitudinis diaphanitatis, quàm tũc comprehendit, propter remotionem bomba-
cis à uiſu.
Sed quia uiſui non patet aliquid de ſcriptura: patet ipſum comprehẽdere illud, quod op-
ponitur acui:
ſed hoc non poteſt fieri rectè: reſtat ergo, ut fiat refractè. Et ſi experimẽtator abſtule-
rit acum, non deſtruetur refractio, quę prius erat:
non enim propter acum erat refractio, fed creſcit
refractio, eò quòd refringitur ex loco acus.
Et cũ experimẽtator abſtulerit acum: comprehẽdet il-
lud, quod opponitur uiſui, manifeſtius.
Nam comprehẽdet illud rectè, quod cooperiebatur acu:
hoc, quod comprehẽdit illud refractè, ſicut comprehẽdebat cum cooperiebatur:
& propter hanc
additionem comprehendit illud manifeſtius, quàm antequam auferretacum.
Ex qua experientia
patet, quòd illud quod opponitur uiſui de illis, quæ ſunt intra pyramidem radialem, comprehẽdi-
tur refractè & rectè.
Ex his ergo omnibus declaratur, quòd omnia, quæ comprehenduntur à uiſu,
quorum formæ perueniunt ad uiſum rectè, aut reflexè, aut refractè:
comprehenduntur ſecundum
refractionẽ factam apud ſuperficiem uiſus:
& quòd illorũ quę comprehendũtur ſecũdum refractio
nem factam à ſuperficie uiſus:
quædam comprehẽduntur refractè & rectè ſimul: & ideo illud, qđ
opponitur medio uiſus, eſt manifeſtius illo, quod eſt in circuitu medij.
Et cum uiſus comprehẽde-
rit aliquid latum, comprehẽdet illud, quod eft in medio, manifeſtius illo, quod eſt in lateribus.
Hoc
aũt declaratũ eſt in ſecũ do tractatu, in quo declarauimus, quo modo hoc poſſet experimẽtari:
& di
ximus, quòd cauſſa huius eſt propter lineas radiales:
& hoc eſt in illis, quę ſunt intra pyramidem ra
dialẽ:
In alijs aũt, quæ ſunt extrà, eſt cauſſa refractio. Cauſſa aũt uniuerſalis in hoc, quòd illud, quod
opponitur medio uiſus, eſt manifeſtius, quã illud, quod eſt in circuitu:
eſt: quoniã illud quòd oppo
nitur medio uiſus, comprehẽditur rectè & refractè ſimul.
Hoc aũt, quòd quicquid comprehẽditur
à uiſu, comprehendatur refractè, à nullo antiquorum dictum eſt.
DE FALLACIIS VISVS, QVAE ACCIDVNT
ex refractione. Cap. VII.
38. Refractio debilit at lucem & colorem uiſibilis: ita totam imaginem confuſam uiſui of-
fert. 10 p 10.
FAllaciæ, quæ accidunt ſecũdum refractionem: ſimiles ſunt ijs, quæ accidunt per reflexionem.
Quod enim comprehẽditur refractè, comprehẽditur non in ſuo loco, cũ comprehendatur in
loco imaginis:
quapropter poſitio formæ comprehenſæ erit alia à poſitione rei uiſæ. Item re-
fractio debilitat formam refractam, ſcilicet, formam lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa.
Et hoc po-
teſt intelligi:
quoniam ſi aſpexeris aliquid exiſtens in aqua, & tu ſis obliquus à perpendicularibus,
exeuntibus à re uiſa ſuper ſuperficiem aquę multa obliquatione, & intuearis illud uerè, deinde mo
uearis, & moueas uiſum, donec ponas ipſum in aliqua perpẽdiculari, exeunte à re uiſa ſuper ſuper-
ficiem aquæ, & aſpexeris:
tunc uidebis illud manifeſtius, quàm cum eras obliquus: & nulla eſt dif-
ferentia inter duos ſitus, niſi quia in primo, forma, quæ exit ad uiſum, eſt refracta & multùm obli-
qua:
in ſecundo autem forma exit rectè, aut quædam pars ipſius exit rectè, & quædam modicũ obli
què aut ferè rectè.
Ex hac ergo experimentatione declaratur, quòd refractio debilitat formas refra
ctas.
Item ea, quę ſunt in aqua, & ultra uitrum & conſimilia, quando refringuntur ad uiſum, deferũt
ſecum colorem corporis, in quo exiſtunt.
In illis ergo, quæ comprehendũtur refractè ultra corpora
diaphana, accidunt propter refractionem fallaciæ, quæ non accidunt in eis, quæ uidentur rectè, ſci
licet diuerſitas poſitionis & diſtantiæ, & debilitas lucis & coloris.
Præterea accidunt eis iſta, quæ
accidunt illis, quæ rectè uidentur.
Formæ enim eorum, quæ comprehenduntur refractè, compre-
henduntur in oppoſitione uiſus & in rectitudine linearũ radialiũ.
Quicquid ergo accidit eis, quæ
uidentur in rectitudine linearũ radialiũ, accidit iſtis.
Et in tertio libro declarauimus oẽs illas falla-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index