Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
271
271 (265)
272
272 (266)
273
273 (267)
274
274 (268)
275
275 (269)
276
276 (270)
277
277 (271)
278
278 (272)
279
279 (273)
280
280 (274)
< >
page |< < (272) of 778 > >|
278272ALHAZEN ſitis ad l & k per 16 p 1: ſed angulis exterioribus à rectis a b, a c & ſecante k l factis æquantur interio-
res ad b & c trianguli a b c per 29 p 1.
Anguli igitur ad b & c ſunt maiores angulis a d l & k. Quare per
32 p 1 reliquus a b c minor eſt reliquo l a k:
] & linea l k eſt diameter imaginis b c. Nam omne punctũ
lineæ b c refringitur ab aliquo puncto p h.
Nam ſi forma b refringitur ex p: punctum, quod eſt inter
b & z, refringitur ab aliquo puncto inter p & m:
& ponamus ſuper lineam b z punctũ n. Si ergo for-
ma n refringeretur ab aliquo puncto extra lineam m p exparte d:
tunc linea, per quam extenditur
forman, ſecaret lineam b p:
& ſic forma puncti ſectionis refringeretur ad a ex duobus punctis [p &
g,] quod eſt impoſsibile, ut diximus in capitulo quinto huius libri de imagine:
[19 n] n ergo non re
fringitur ad a, niſi ex aliquo puncto inter p m.
Et ſimiliter omne punctum in z c, non refringetur ad
a, niſi ex linea m h.
Linea ergo l k eſt diameter imaginis lineę b c: [per 18 n] forma ergo b c uidebitur
in l k.
Item iam declarauimus [numero præcedente] quòd forma refracta eſt debilior recta: ergo for
ma b c, quę comprehenditur refractè, eſt debilior forma eius, quę comprehenditur rectè:
& propter
debilitatem formæ rei, uiſus aſsimilat eam formæ rei, quæ uidetur à maiore remotione:
maior enim
diſtantia debilitat formam.
Et iam declarauimus in ſecundo libro [38 n] quòd uiſus comprehendit
imaginem rei uiſæ ſecundum quantitatem anguli, reſpectu remotionis & poſitionis rei uiſæ apud
uiſum:
& angulus k a l eſt maior angulo c a b [ex concluſo,] & poſitio l k eſt ſicut poſitio c b, & b c ui
detur in l k, & l k comprehenditur in maiore quaſi diſtantia, diſtantia b c, propter debilitatem for-
mæ.
Viſus ergo comprehendit b c refractè ex comparatione anguli maioris angulo c a b ad diſtan-
tiam maiorem diſtantia b c, & ad poſitionem æqualem poſitioni b c.
Quapropter b c comprehendi-
tur refractè maior:
& hoc duabus de cauſsis, ſcilicet magnitudine anguli, & debilitate formæ. Cauſ-
ſa autem magnitudinis anguli, eſt propinquitas anguli ad uiſum:
& cauſſa propin quitatis anguli eſt
refractio.
Cauſſa ergo, qua b c comprehenditur maior, eſt refractio.
40. Si communis ſectio ſuperficierum, refractionis & refractiui fuerit linea recta, & uiſ{us}
ſit in perpendiculari duct a à medio uiſibilis obliqui ad communem ſectionem: imago maior ui-
debitur uiſibili. 32 p 10.
ITem: iteremus figurã: & ſit b c nõ æquidiſtans lineę d e: & extrahamus à remotiore extremitatũ
b c lineam æquidiſtantẽ lineæ d e:
[per 31 p 1] & ſit c q:
236[Figure 236]a d e i f p m h l k b z q o c& extrahamus a z ad o:
erit ergo o in medio c q. [Quia
enim per fabricationem a z parallela d b, continuata eſt
in o, & d b in q:
erit ք 2 p 6, ut b z ad z c, ſic q o ad o c: ſed b
z ęquatur z c ex theſi:
ergo q o ęquabitur o c: o igitur erit
medium punctũ lineę q c:
] quare z eſt in medio b c: quia
b q eſt æ quidiſtans z o:
& [per 2 p 6] proportio q o ad o c,
ſicut b z ad z c.
Et refringatur forma q ad a exp: & forma
c ad a ex h:
& continuemus a p, & pertranſeat uſque ad l:
& continuemus a h, & pertranſeat uſque ad k:
& conti-
nuemus l k:
erit ergo l k diameter imaginis q c: eritq́; an-
gulus k a l maior angulo c a q:
[ut oſtenſum eſt pręceden
te numero] a ergo comprehendet imaginem q c maiorẽ
q c, ut prius diximus.
Linea autem q p ſecab it lineam b c
in r:
r ergo refringetur ad a ex p: ergo b refringetur ad a
ex puncto inter duo puncta p, d.
Nam ſi refrin geretur ex
puncto inter p, m:
accideret prædictum impoſsibile [nu
mero pręcedente:
quod erat, idem punctũ uiſibilis à duo
bus refractiui punctis refringi non poſſe.
] Refringatur
ergo b ad a ex f, & continuemus a f, & pertranſeat ad i, &
cõtinuemus i k:
ergo i k erit diameter imaginis b c: & po-
ſitio i k in reſpectu a, eſt ſimilis poſitioni b c, quia i k aut
erit ęquidiſtans ad b c, aut non erit inter illam & æ quidi-
ſtantem diuerſitas, quæ mutet poſitionem:
non eſt enim
inter diſtantiam i k & diſtantiã b c à uiſu grandis diuerſi-
tas:
quare declinatio i k à linea æquidiſtante b c, quę exit
ex k, erit ualde parua.
Ergo angulus i a k eſt maior angu-
lo b a c:
& poſitio i k eſt ſimilis poſitioni b c: & i k comprehenditur quaſi remotior, propter debilita-
tem formæ eius.
Linea ergo k i uidetur maior, quã b c, utin præcedente figura declarauimus: Sed
i k eſt imago b c:
ergo b c uidebitur maior, quàm ſit: & hoc eſt quod uoluimus.
41. Si communis ſectio ſuperficierum, refractionis & refractiui fuerit linea recta: & uiſ{us}
ſit extra planum perpendicularium à terminis uiſibilis, par alleli communiſectioni ſuper refra-
ctiuum duct arum: imago uidebitur maior uiſibili. 33 p 10.
ITem: ſit uiſus a: & res uiſa b c: extrahamus perpendiculares b d, c e: & continuemus d e: & ſit
b c æquidiſtans d e:
& ſit a extra, ſuperficiem b d c e, cum co quod continuatur cum ipſa: &
[per 10 p 1] diuidamus b c in duo æqualia in z:
& extrahamus perpendicularem a h ſuper ſuperfi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index