Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (55) of 778 > >|
6155OPTICAE LIBER II.& quantitates partium terræ interiacentium inter uiſum & ipſa, ſunt quantitates mediocres: &
quædam ſunt, quorum remotio eſt maxima & extra mediocritatem, & quantitates partium terræ
interiacentium inter uiſum & ipſa, ſunt extraneæ magnitudinis.
Et quantitates partium terrę com
prehenduntur à uiſu ſecundum modos, quos narrauimus.
Illud ergo, quod eſt propinquum & me-
diocris quantitatis, comprehenditur, & certificatur à uiſu, & quantitas eius, quòd eſt extraneæ re-
motionis, non certificatur à uiſu:
quoniam uiſus quando comprehenderit ſpatia: comprehen-
det quantitates eorundem, dum ſenſerit augmentationem longitudinis radij:
& dum ſenſerit an-
gulos, quos reſpiciunt partes paruæ partium ſpatij apud motum axis ſuper ſpatium:
& certifica-
bit quantitatem ſpatij, dum ſenſerit paruam augmentationem in longitudine radij, & augmen-
tationem paruam in angulo, quem reſpicit ſpatium.
Et cum remotio fuerit maxima, non ſentiet
augmentationem paruam in longitudine radij, nec ſentiet motum radij propter paruam partem
ſpatij, cuius remotio eſt maxima, nec ſentiet angulum, quem reſpicit parua pars remotionis ma-
ximæ, nec certificabit longitudinem radij peruenientis ad extremum ſpatij, nec certificabit quan-
titatem anguli, quem reſpicit ſpatium illud.
Et cum non certificauerit longitudinem radij perue-
nientis ad extremum ſpatij, & non certificauerit quantitatem anguli, quem reſpicit ſpatium:
non
certificabit quantitatem ſpatij.
Et etiam, quando remotio fuerit maxima, partes paruæ ſpatij, quæ
ſunt in ultimo ſpatij, non comprehenduntur à uiſu, nec diſtinguuntur ab eo:
quoniam parua
quantitas in remotione maxima latet uiſum.
Cum ergo axis radialis mouebitur ſuper ſpatium re-
motum maximè, & perueniet ad remotionem maximam, tranſibit partem paruam ſpatij, &
non ſentiet ſentiens motum eius:
quoniam parua pars in remotione maxima non facit angulum
ſenſibilem apud centrum uiſus.
Cum ergo axis radialis mouebitur ſuper ſpatium remotum, & ſen-
ſerit uiſus, quòd ipſe iam tranſierit aliquam partem ſpatij:
quantitas illius partis ſpatij, quam tran-
ſiuit, non erit quantitas, quam comprehendit per ſenſum, ſed erit maior:
& quantò magis augmen-
tabitur remotio ſpatij, tantò magis partes latebunt uiſum apud ultimum ſpatij, & ſuper quas la-
tet motus radij uiſus, erunt maiores.
Quantitates ergo remotionum maximarum, quæ ſunt ſu-
per faciem terræ, non certificantur à uiſu;
quonram non certificat quantitatem longitudinis radij
peruenientis ad ultimum earum, nec quantitatem anguli, quem reſpicit illud ſpatium.
40. Viſibile propinquum uiſui accur ati{us} uidetur. 15 p 4.
ET etiam ſentiens ſentit certificationem quantitatis ſpatij: quoniam uiſibile propinquum
uiſui eſt certioris uiſionis:
ſcilicet quia formæ uiſibilium propinquorum ſunt manifeſtio-
res, & comprehenduntur à uiſu manifeſtiore comprehenſione, & color & lux eorum ſunt
manifeſtiores, & ſitus ſuperficierum eorum apud uiſum, & ſitus partium eorum, & forma parti-
um eorum, & partium ſuperficierum ſunt manifeſtiores uiſui:
& ſi in eis fuerit lineatio, aut pictura,
aut partes paruæ, apparebunt uiſui manifeſtius:
& non eſt ita de uiſibilibus remotionis maximæ:
quoniã formã rei uiſę, quę fuerit in remotione maxima, non certificabit uiſus ſecundum ſuum eſſe,
& dubitabit in colore, luce, & forma ſuperficierum eius, & nihil apparebit in ea ex ſubtilibus in-
tentionibus & ex partibus paruis.
Et iſta intentio manifeſta eſt ſenſui. Cum ergo uiſus compre-
henderit aliquod ſpatium ſuper faciem terræ, ſtatim ſentiet, priuſquam uiderit ultimum eius, &
quædam uiſibilia in ultimo eius, quòd illud ſpatium eſt ex ſpatijs mediocribus, aut ex ſpatijs ma-
ximæ remotionis.
Si uerò certificauerit formam ultimi eius, aut formam rei uiſæ, quæ eſt apud ul-
tim eius, manifeſtè, & diſtinxerit etiam quantitatẽ illius ſpatij ſecundum modum prædictum:
tunc uirtus diſtinctiua etiam comprehendet, quòd quantitas illius ſpatij eſt certificata ex compre-
henſione manifeſtationis formæ ultimi eius, aut formæ rei uiſæ, quæ eſt apud ultimum eius.
Si au-
tem non certificauerit formam ultimi eius, aut formam rei uiſæ, quæ eſt apud ultimum eius, non
certificabit quantitatem illius ſpatij.
Et uirtus diſtinctiua apud conſiderationem iſtius ſpatij ſimul
comprehendet, quòd iſtud ſpatium non eſt certificatæ quantitatis, propter latentiam formæ ulti-
mi eius, aut formæ rei uiſæ, quæ eſt apud ultimum eius.
Quantitates ergo remotionum uiſibili-
um diſtinguuntur à uiſu, & qualitas comprehenſionis quantitatum earum certificatur apud intui-
tionem.
Et quando aſpiciens uoluerit certificare quantitatem rei uiſæ, & certificare quantitatem
remotionis rei uiſæ:
intuebitur remotionem, & diſtinguet ipſam, & ſic diſtinguetur ab eo remotio
certificata à remotione non certificata.
Nihil ergo eſt ex intentionibus uiſibilium, cuius quantitas
ſit certificata, niſi remotiones reſpicientes corpora ordinata continuata, & cuius etiam remotio-
nes ſunt mediocres.
Quantitates ergo huiuſmodi remotionum comprehenduntur à uiſu ſecun-
dum modum, quem declarauimus.
Et præter iſta non certificantur à uiſu, ſed æſtimantur & aſsi-
milantur:
ſcilicet quòd uiſus aſsimilat remotionem rei uiſæ remotioni ſibi ſimilium ex uiſibilibus
aſſuetis, quorum quantitas remotionis eſt certificata iam ab eo.
Et cum uiſus ſenſerit iam laten-
tiam formæ rei uiſæ propter remotionem, dubitabit de quantitate remotionis eius.
Et remotio
mediocris, cuius quantitas certificatur à uiſu, eſt remotio, apud cuiu ultimum non latet uiſum
pars, habens proportionem ſenſibilem ad totam remotionem:
& remotio mediocris reſpectu rei
uiſæ, in qua uiſus comprehendit ueram quantitatem rei uiſæ, eſt remotio mediocris, apud cu-
ius ultimum non latet pars illius rei uiſæ, habens proportionem ſenſibilem ad quantitatem rei
uiſæ, quando uiſus intuebitur illam partem per ſe.
Omne ergo ſpatium, in quo cuiuslibet partis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index