Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (56) of 778 > >|
6256ALHAZEN longitudo habet proportionem ſenſibilem ad quantitatem longitudinis ſpatij, comprehenditur à
uiſu, & non latet uiſum ex partibus ſpatij, quæ ſunt apud ultimum eius, nιſi illud, quod caret pro-
portione ſenſibili ad longitudinem illius ſpatij:
& omne tale ſpatium eſt ex remotionibus medio-
cribus.
Remotio autem, quæ eſt extra mediocritatem in longitudine, eſt illa, apud cuius ultimum
latet quantitas habens proportionem ſenſibilem ad totam illam remotionem:
& remotio, quæ eſt
extra mediocritatem reſpectu uiſus, eſt illa, in qua latet quantitas aliqua ex illa re uiſa, habens
proportionem ſenſibilem ad totam illam rem uiſam:
aut latet aliqua intentio illius rei uiſæ, cuius
latentia operatur in latentiam quidditatis illius rei uiſæ.
Et etiam ſentiens comprehendit quanti-
tatem remotionis rei uiſæ ex quantitate anguli, quem reſpicit illa res uiſa.
Quoniam quando ui-
ſus comprehendit uiſibilia aſſueta, quæ ſunt in remotionibus aſſuetis, ſtatim apud comprehen-
ſionem cognoſcet ipſa uiſus:
& quando uiſus cognouerit ipſa: cognoſcet ipſas quantitates magni-
tudinum eorum:
quoniam quantitates magnitudinum eorum iam fuerunt certificatæ propter
frequentationem cuiuslibet comprehenſionis uiſibilium aſſuetorum, & iam ſunt quietæ in ima-
ginatione.
Et uiſus, cum comprehenderit rem uiſam aſſuetam, ſtatim comprehendit partem uiſus,
in quam peruenit forma illius rei uiſæ, quam reſpicit illa pars.
Et cum ſentiens comprehenderit
quantitatem magnitudinis rei uiſæ per cognitionem, & comprehenderit angulum, quem tunc re-
ſpicit illa res uiſa:
comprehendet quantitatem remotionis illius rei uiſæ in illa diſpoſitione: quo-
niam angulus, quem reſpicit illa res uiſa, non erit, niſi ſecundum quantitatem remotionis.
Et ſi-
cut ſentiens recipit ſignificationem ſuper quantitatem magnitudinis ex remotione cum illo angu-
lo:
ita accipit ſignificationem ſuper quantitatem remotionis ex quantitate magnitudinis cognitæ
apud ipſam cum illo angulo:
quoniam illa magnitudo non reſpicit illum angulum, niſi ex illa ea-
dem remotione, aut ex remotione æquali illi, non ex omnibus remotionibus.
Et cum ſentiens
comprehenderit quantitatem remotionis illius rei uiſæ aſſuetæ multoties & frequenter in horis,
in quibus illa res uiſa reſpicit apud centrum uiſus ſimilem illi angulo, & multoties acceperit ſigni-
ficationem ſuper quantitatem magnitudinis illius rei uiſæ ex quantitate remotionis illius rei uiſæ
cum quantitate anguli, qui eſt æqualis illi angulo:
uirtus diſtinctiua intelliget quantitatem remo-
tionis, in qua comprehendit magnitudinem illius rei uiſæ, reſpectu illius anguli.
Et cum uirtus di-
ſtinctiua intellexerit quantitatem illius rei uiſæ, reſpectu illius anguli, & comprehenderit in iſta re-
motione magnitudinem rei uiſæ, reſpectu illius eiuſdem anguli, & cognouerit illam rem uiſam, &
cognouerit quantitatem magnitudinis eius, quam antè comprehendit, & comprehenderit quan-
titatem illius anguli, quem tunc reſpicit illa res uiſa:
cognoſcet quantitatem remotionis, ſecun-
dum quam illa remotio reſpicit illum angulum.
Sentiens ergo comprehendit quantitatem remo-
tionum uiſibilium aſſuetorum ex comparatione anguli ad magnitudinem rei uiſæ:
deinde pro-
pter frequentationem comprehendit ſentiens remotionem rei uiſæ aſſuetæ per cognitionem.
Et
erit quantitas anguli, quem reſpicit res uiſa aſſueta apud comprehenſionem anguli eius, cum co-
gnitione illius rei uiſæ, ſignum ſuper quantitatem remotionis illius rei uiſæ.
Et plures remotio-
nes uiſibilium aſſuetorum comprehenduntur ſecundum hunc modum.
Et iſta comprehenſio non
eſt in fine certitudinis:
T amen inter remotionem iſtam & remotionem certificatam non eſt maxi-
ma diuerſitas.
Et ex iſta comprehenſione opinati ſunt mathematici, quòd magnitudo rei compre-
hendatur per angulum.
Quando ergo uiſus comprehenderit uiſibilia aſſueta, քuæ ſunt in remo-
tionibus aſſuetis, & cognouerit quantitates remotionum illorum ſecundum iſtam uiam:
inueniet
ueritatem in maiori parte in quantitatibus remotionum ipſorum, aut non erit inter illud, quod
comprehendit ex quantitatibus remotionum eorum, & inter remotiones ueras magna diuerſi-
tas.
In illo autem, quod uiſus comprehendit ex quantitatibus remotionum uiſibilium extraneo-
rum, quæ non frequenter comprehendit uiſus, errat in maiori parte:
& eum hoc fortè inueniet a-
liquid in eo, quod comprehendit ex quantitatibus eorum ſecundum hunc modum.
Secundum
ergo iſtos modos, quos declarauimus, comprehenduntur quantitates remotionum uiſibilium
per ſenſum uiſus.
41. Magnitudines uiſibiles ſunt ſuperficies, earum partes, termini, & ſpatia, quæinter di-
ſtincta uiſibilia interijciuntur. 18 p 4.
ET poſtquam declarata eſt qualitas comprehenſionis quantitatum remotionum uiſibilium,
& diſtinctæ ſunt remotiones uiſibilium:
diſtinguemus modò magnitudines uiſibilium, quæ
comprehenduntur à uiſu, & diſtinguemus comprehenſionem illarum à uiſu.
Dicamus ergo,
quòd magnitudines, quas comprehendit uiſus apud oppoſitionem, ſunt quantitates ſuperficie-
rum uiſibilium, & quantitates partium ſuperficierum uiſibilium, & quantitates terminorum ſu-
perficierum uiſibilium, & quantitates ſpatiorum, quæ ſunt inter terminos partium ſuperficierum
uiſibilium, & quantitates ſpatiorum, quæ ſunt inter uiſibilia diſtincta.
Et iſti ſunt omnes modi
quantitatum, quas comprehendit uiſus apud oppoſitionem rei uiſæ.
Quantitas autem corporis
rei uiſæ non comprehenditur à uiſu apud oppoſitionem quoniam uiſus non comprehendit totã
ſuperficiẽ corporis apud oppoſitionẽ, & non cõprehendit niſi illud, quod ſibi opponitur ex ſuperfi
cie corporis, aut ex ſuperficiebus eius, quãuis corpus ſit paruũ.
Et ſi uiſus cõprehẽderit corporeita
tẽ corporis, nõ cõprehẽdet quantitatẽ corporis eius, ſed figurã corporeitatis tãtùm.
Si ergo corpus
fuerit motum, aut uiſus moueatur, ita ut comprehendat uiſus totam ſuperficiem corporis per ſen-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index