Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
241
241 (235)
242
242 (236)
243
243 (237)
244
244 (238)
245
245 (239)
246
246 (240)
247
247 (241)
248
248 (242)
249
249 (243)
250
250 (244)
< >
page |< < (238) of 778 > >|
244238ALHAZEN inſtrumenti, & centrum ſphæræ uitreæ, & centrum duorum foraminum ſunt in eadem linea recta.
Ex quo patet, quòd lux, quæ tranſit in corpus uitri, perueniens ad cẽtrum ſphæræ eius, cum extra-
hitur in aerem, extenditur in rectitudine lineæ, per quam extendebatur in corpore uitri.
Hæc au-
tem linea eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem baſis uitri, quæ eſt æquidiſtans diametro laminæ,
quæ eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem baſis uitri:
quia eſt perpendicularis ſuper lineã rectam,
quæ eſt differentia communis duabus ſuperficiebus uitri æqualibus, quarum altera eſt ſuperpoſi-
ta ſuperficiei laminæ, & reliqua erecta ſuper ſuperficiem laminæ.
Linea igitur tranſiens per centra
duorum foraminum & per centrum ſphæræ uitreæ eſt perpen dicularis ſuper ſuperficiem uitri:
eſt
ergo perpendicularis ſuper ſuperficiem aeris, qui tangit hanc ſuperficiem.
Et ſi experimentator in-
fuderit aquam in uas, remanente uitro in ſua poſitione, & poſuerit aquam ſupra cẽtrum uitri, & in-
ſpexerit lucem, quæ eſt in ora in ſtrumenti:
inueniet centrum lucis ſuper extremitatẽ diametri me-
dij circuli.
Et ſi euulſerit uitrum, & poſuerit illud in lamina è contrario huic ordinationi, ſcilicet, ut
ſuperficies æqualis ſit ex parte foraminum, & conuexitas uitri ſit ex parte interiore uaſis:
& ſuper-
poſuerit lineam rectam, quæ eſt in uitro, quæ eſt differentia communis duabus ſuis ſuperficiebus
æqualibus, ſuper lineam rectam, quæ eſt in lamina, ſecatem perpendiculariter diametrum laminæ,
& poſuerit medium huius lineæ, ſcilicet, quæ eſt in uitro, ſuper centrũ laminæ, & inſpexerit lucem,
ſicut fecit in prima poſitione:
inueniet lucem cadentem ſuper oram inſtrumenti, & inueniet cen-
trum lucis ſuper punctum, quod eſt differentia cõmunis medij circuli, & lineæ ſtanti in ora inſtru-
menti.
Ex quibus declarabitur, quòd lux ſolis, quæ tranſit per centra duorum foraminum, tranſit
etiam in corpus uirri ſecundum rectitudinem lineæ, per quam extendebatur in aere:
& poſtquam
egreditur corpus uitri, extenditur etiam in aere ſecundum rectitudinem lineæ, per quam extende-
batur in uitro:
lineaq́; , quæ tranſit per centra duorum foraminum, eſt in hac poſitione etiã perpen-
dicularis ſuper ſuperficiem uitri, oppoſitam foramini, ſeilicet ſuperficiẽ, quæ eſt baſis hemilphærij.

Et hæc linea eſt etiam perpendicularis ſuper ſuperficiem cõuexam:
nam in hac poſitione etiam eſt
diameter ſphæræ:
eſt ergo perpendicularis ſuper ſuperficiem aeris contingentis ſuperficiem ſphæ-
ræ.
Et ſi experimentator infuderit aquam in uas, & reliquerit uitrum in ſua poſitione, & poſuerit
aquam infra centrum uitri, & aſpexerit lucem, quę eſt in ora inſtrumenti:
inueniet centrum lucis in
extremitate diametri medij circuli.
Ex his ergo experimentationibus, quæ fiunt per cubicum &
ſphęricum uitrum, patet, quòd ſi lux occurrerit corpori diaphano diuerſæ diaphanitatis à corpore,
in quo eſt, & linea, per quam extenditur, fuerit perpendicularis ſuper ſuperficiem ſecũdi corporis:

tunc lax extenditur in ſecundo corpore in rectitudine lineæ, per quam extendebatur in corpore
primo:
nec differt, ſi ſecundum corpus fuerit groſsius primo aut ſubtilius.
7. Radi9 medio rariori obliqu{us}, refringitur à քpẽdiculari à refractiõis pũcto excitata. 45 p 2.
ITem oportet experimentatorẽ euellere uitrũ, & referre illud ad laminã, & ponere mediũ lineæ
rectæ, quæ eſt in eo, ſuper centrũ laminæ, & ponere ſuperficiẽ æqualem ex parte duorũ forami-
num, & lineã, quæ eſt in uitro, quæ eſt differẽtia cõmunis duabus ſuis ſuperficiebus, obliquã ſu-
per diametrũ laminæ qualibet obliquatione, & ponere obliquationẽ diametri laminæ ſuper hãc li-
neam ad illam partẽ, ad quã declinabat apud experimentationẽ aquæ.
Neceſſe eſt igitur, ut perpen-
dicularis, quæ egreditur à centro uitri, quæ eſt ſuper ſuperficiẽ uitri perpendicularis, quę extẽditur
in corpore uitri, obliqua ſit a linea tranſeunte per cẽtra duorum foraminũ ad partẽ, in qua ſunt duo
foramina.
Et applicet experimentator uitrũ ſecundũ hunc ſitum applicatione fixa, & ponat inſtru-
mentũ in uas, & uas in ſole, & moueat inſtrumentũ, donec lux trãſeat per duo foramina, & intuea-
tur lucẽ, quæ eſt intra uas:
tunc inueniet illã in interiore ora inſtrumẽti, & inueniet centrũ lucis in
circumferentia medij circuli:
ſed extra punctũ, quod eſt differentia cõmunis circumferẽtiæ circuli
medij, & lineæ ſtanti in ora inſtrumenti:
& declinatio eius erit ad partem, in qua eſt ſol: erit ergo ad
partem perpẽdicularis, exeuntis à loco refractionis.
Et hæc lux extenditur in aere in rectitudine li-
neæ, tranſeuntis per centra duorũ foraminũ:
& hęc linea in hoc ſitu perueniet ad centrũ ſphęræ ui-
treæ, & erit obliqua ſuper ſuperficiẽ æqualem.
Huius autẽ lucis terminatio extẽſionis in uitro eſt à
cẽtro uitri:
extẽditur igitur in corpore uitri ſecundũ lineam rectã, exeuntem à centro ſphæræ: ergo
illius eſt diameter:
hęc igitur lux extẽditur in corpore uitri ſecundũ uerticationẽ diametri alicuius
eius.
Cũ ergo peruenerit ad ſphęricam ſuperficiẽ, erit perpendicularis ſuper illã: & cum extrahetur
in aerem, erit perpendicularis ſuper aerem contingentẽ ſuperficiem ſphęricam.
Non ergo refringi-
tur in aere, neq;
extẽditur rectè: ergo refringitur, ſed nõ in corpore uitri, neq; in cõuexo eius, neq; in
primo aere, neq;
in ſecũdo: ergo refringitur apud centrum uitri: & hęc lux eſt obliqua ſuper ſuper-
ficiem ęqualem, in qua eſt centrum uitri.
Ex quibus patet, quòd, cum lux extenditur in aere & tran-
ſit in uitrum, & fuerit obliqua ſuper ſuperficiem uitri:
refringetur, & non tranſibit rectè: & refra-
ctio eius erit ad partem, in qua eſt perpendicularis, exiens à loco refractionis:
& corpus uitri groſ-
ſius eſt corpore aeris.
Manifeſtum eſt igitur ex hac experimentatione, & prima de refractione lu-
cis ab aere ad aquam (luce exiſtente obliqua ſuper ſuperficiem aquę) quòd, cum lux fuerit extenſa
in corpore ſubtiliore, & occurrerit illi groſsius corpus:
refringetur ab ipſo: & erit refractio eius ad
partem, in qua eſt linea exiens à loco refractionis, quę eſt perpendicularis ſuper ſuperficiẽ corporis
groſsioris.
Item oportet experimentatorem euellere uitrum, & ponere ipſum è contrario: ſcilicet
ut ſuperficies conuexa ſit ex parte foraminum, & ponat medium differentię communis, quę eſt in
uitro ſuper centrum laminę, & ponat dſſerẽtiam communem obliquã ſuper diametrum laminę, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index