Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
261
261 (255)
262
262 (256)
263
263 (257)
264
264 (258)
265
265 (259)
266
266 (260)
267
267 (261)
268
268 (262)
269
269 (263)
270
270 (264)
< >
page |< < (263) of 778 > >|
269263OPTICAE LIBER VII. fractè & rectè: & huius rei uiſæ imago erit centrum uiſus [per 13 n. ] Item ſi fixerimus lineam
a g b, & reuoluerimus figuram a e b in circuitu a b, & pars ſuperficiei corporis diaphani, quod
eſt ex parte rei uiſæ, fuerit ſphærica:
tuncpunctum e ſignabit circumferentiam in ſuperficie cir-
culari conuexa, quæ eſt ex parte uiſus, ex qua circumferentia refringetur b ad a:
ſed imago in to-
ta circumferentia refractionis erit una, ſcilicet centrum uiſus.
Imago ergo rei uiſæ etiam erit u-
na.
Sed ex hac poſitione accidit, ut uiſus comprehendat formam rei uiſæ apud locum refra-
ctionis ea de cauſſa, quam diximus in reflexione ex ſpeculis, [61 n 5] cum fuerit reflexio à
circumferentia in aliqua ſphæra, & fuerit imago centrum uiſus.
Ergo huius rei uiſæ forma à
uiſu circularis comprehenditur apud circulum refractionis:
& punctum eius ſuperius circa d ui-
detur in rectitudine perpendicularis, tranſeuntis per uiſum & rem uiſam ſimul.
Et hoc eſt quod
uoluimus.
231[Figure 231]e a g e z b
30. Si communis ſectio ſuperficierum, refractionis & refractiui caui, denſioris fuerit peri-
pheria: uiſibile in perpendiculari à uiſu ſuper refractiuum ducta, re
ctè: & unum uidebitur. 26 p 10.
ITem: ſit a uiſus: & ſit b in aliquo uiſo, & ultra corpus diaphanum
groſsius illo, in quo eſt uiſus:
& ſit ſuperficies corporis, quod eſt ex
parte uiſus, circularis concaua:
cuius concauitas ſit ex parte uiſus.
Dico ergo, quòd b unam ſolam habebit imaginem, & unam tãtùm for-
mam apud a.
Et ſit centrum concauitatis g: & continuemus a g: & ex-
trahamus ipſam rectè uſque ad z.
Erit ergo a z perpendicularis ſuper ſu
perficiem concauam:
[ut oſtenſum eſt 25 n 4: ] & b aut erit in a z, aut
extra.
Sit ergo primò in linea a z. A ergo comprehendet b in rectitudi-
ne a b, cum a b ſit perpendicularis ſuper ſuperficiem concauam, & nun
quam refractè [per 13 n.
] Quòd ſi eſt poſsibile, refringatur forma b ad
a ex e, & continuemus b e, g e, & extrahamus b e uſque ad t:
angulus er-
go t e g eſt ille, quem continet linea, per quam extenditur forma, & per-
pendicularis exiens à loco refractionis.
Et quia corpus, quod eſt ex par
te a, ſubtilius eſt illo, quod eſt ex parte b:
erit [per 14 n] refractio ad par
tem contrariam illi, in qua eſt e g.
Linea ergo e t, quan do refringitur, re-
mouetur à linea e g:
& non concurret cum linea b a aliquo modo. For-
ma ergo b non refringetur ad a:
non ergo comprehẽdetur refractè, ſed
rectè:
ergo non habebit apud uiſum, niſi unam formam tantùm. Et hoc
eſt quod uoluimus.
31. Si communis ſectio ſuperficierum, refractionis & refractiui
caui, denſioris fuerit peripheria: uiſibile extra perpendicularem à ui
ſu ſuper refractiuum ductam, ab uno puncto refringetur, unam́
habebit imaginem, uariè pro uaria uiſ{us} uel uiſibilis poſitione ſi-
tam. 27 p 10.
ITem: iteremus figurã, & ſit b extra lineam a z, & extrahamus ſuperficiem, in qua eſt a z b: Hæc
ergo ſuperficies erit perpendicularis ſuper ſuperficiem concauam [per 9 n] & non refringetur
forma b ad a, niſi in hac ſuperficie.
Non enim erigitur perpendicularis ſuper ſuperficiem con-
cauam alia ſuperficies æqualis, quæ tranſit per a, niſi illa, quæ tranſit per a z:
ſed per a z & per b non
tranſit, niſi una ſola tantùm.
Forma ergo b non refringetur ad a, niſi in ſuperficie tranſeunte per li-
neam a z, & per b.
Et ſit differentia communis inter hanc ſuperficiem & ſuperficiem concauam ar-
cus h d e, & refringatur forma b ad a ex h.
Dico ergo, quòd non refringetur ex alio puncto. Quòd ſi
poſsibile fuerit, refringatur ex m, & continuemus lineas a h, b h, g h, a m, b m, g m, & extrahamus h b
rectè uſque ad c, & b m rectè uſque ad n, & g h rectè uſq;
ad l, & g m rectè uſque ad p, & perficiamus
circumferentiam h e d, & ſecet lineam a g in k.
A ergo aut erit in linea k d: aut extrà in parte k, [quia
ea pars obiecta eſt cauæ refractiui ſuperficiei, à qua refractio fit ad uiſum a.
] ſi ergo a fuerit in k d,
aut erit in g, aut in altera duarum linearumg d, g k.
Si ergo fuerit a in g: tunc forma b non refrin-
getur a d a [per præcedentem numerum:
] lineæ enim, quæ continuant corpus circulare cum g,
ſunt perpendiculares ſuper ſuperficiem corporis, [per 25 n 4,] quod eſt ex parte a:
Refractio au-
tem non fit per ipſam perpendicularem, ſed extra ipſam.
Forma ergo b non refringetur ad a, ſi a
fuerit in g.
Et ſi a fuerit in g d: tunc linea h c erit inter duas lineas h a, h g: & ideo linea n m erit
inter duas lineas m a, m g.
Nam refractio eſt ad partem contrariam partι perpendicularis, [per
14 n] nam corpus diaphanum, quod eſt ex parte uiſus, eſt ſubtilius illo, quod eſt ex parte rei ui-
ſæ.
Et ſi linea h c fuerit inter duas lineas h a, h g, & a fuerit in linea g d: tunc angulus b h a e-
rit ex parte d:
& ſimiliter angulus b m a erit ex parte d: & erit b ultra lineam g h l, uidelicet ex par-
te k, à linea h g l.
Et erit angulus c h g ille, quem continet linea, per quam extenditur forma cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index