Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
281
281 (275)
282
282 (276)
283
283 (277)
284
284 (278)
285
285 (279)
286
286 (280)
287
287 (281)
288
288 (282)
289
289 (283)
290
290 (284)
< >
page |< < (281) of 778 > >|
287281OPTICAE LIBER VII. cauerit diſtantiam uiſi, poteſt perpendere diſtantiam eius, & aſsimilare eam diſtantijs uiſibilium aſ-
fuetorũ, quibus tale uiſibile comprehenditur, in tali forma & in tali figura:
dein de cõprehendit ma-
gnitudinem illius ex quantate anguli, quem reſpicit illud uiſibile apud centrũ uiſus, reſpectu remo-
tionis, quam perpendit:
& remotiones ſtellarum nõ ſunt in rectitudine corporum propinquorum.
Quare uiſus nõ comprehendit quantitates earum, neq;
certificat diſtantias earum. Viſus ergo per-
pendit diſtantias ſtellarum, & aſsimilat illas diſtantijs eorum, quæ ſunt terreſtria, quæ comprehen-
duntur ex diſtantia maxima, & perpendit quantitates eorum.
Corpus autem cœli non uidetur ſen-
ſui, quòd ſit ſphæricum, & concauum eius ſit ex parte uiſus, neq;
uiſus ſentit corporeitatẽ cœli, neq;
uiſus ſentit de cœlo, niſi colorem glaucum ſolummodo:
corporeitas uerò & extenſio ſecundũ tres
dimenſiones, & rotunditas & concauitas nullo modo poſſunt cõprehendi.
Et ſi uiſus non certifica-
uerit aliquid:
tunc aſsimilabit ipſum alicui de rebus aſſuetis: unde comprehendit ſolem & lunã pla
nos, & corpora conuexa & concaua à maxima diſtantia, plana:
& arcus quorum conuexum aut con
cauum eſt ex parte uiſus, comprehendet lineas rectas.
Nam ſi non comprehenderit propinquitatẽ
medij, & remotionẽ extremitatum in conuexis, & remotionẽ medij & propinquitatem extremita-
tum in concauls:
tunc aſsimilabit ſuperficies conuexas, & concauas ſuperficiebus planis, & aſsimi-
labit arcus lineis rectis:
aſſueta enim uiſibilia in maiore parte ſunt plana & recta. Nec uiſus, cum for-
ma ſtellę peruenit ad ipſum, ſentit quòd illa forma ſit refracta, aut quòd refringatur ex ſuperficie cõ-
caua, & quòd corpus, in quo ſtella eſt, ſit ſubtilius corpore, in quo eſt uiſus:
ſed forma ſtellæ compre
henditur, ſicut formæ aliarũ rerum, quæ comprehen duntur in aere rectè.
Et formæ uiſibiliũ non re-
fringuntur, quando occurrunt corpori diuerſo ab aere, propter uiſum:
necuiſus ſentit refractionẽ
eorũ, nec ſuperficiem, à qua refringuntur formæ in corporibus diuerſis in diaphanitate, niſi proprie
tate naturali formę lucis & coloris, quę extenduntur in corporibus diaphanis.
Formæ ergo ſtellarũ
refractarũ perueniunt ad uiſum, ſicut perueniũt formę eorũ, quę ſunt in aere, ad uiſum, & non com-
prehenduntur, ſicut comprehenduntur in aere.
Viſus aũt comprehendit colorẽ cœli, nec tamen cer
tificat formã eius nudo ſenſu.
Et cum uiſus comprehenderit colorẽ aliquẽ in longitudine & latitudi
ne:
ſuper hoc, quod cõprehendit figuram & formã: comprehendet ipſum planũ: aſsimilabit enim i-
pſum aliquibus ſuperficiebus aſſuetis, ut parieti & alijs.
Et hoc modo cõprehendit ſuperficies con-
uexas & cõcauas in remotione maxima.
Viſus ergo comprehendit planiciem terrę planã omnino,
nec ſentit conuexitatẽ eius, niſi fuerint ibi montes & ualles.
Viſus ergo cõprehendit ſuperficiẽ cœli
planã, & comprehendit ſtellas, ſicut comprehendit uiſibilia aſſueta ſeparata, quę ſunt in locis ſpatio
ſis.
Et cum uiſus comprehenderit aliqua uiſibilia aſſueta in loco aliquo ſpatioſo, & comprehenderit
illa angulis æqualibus, & cõprehenderit quantitates diſtantiarũ uiſibiliũ:
tunc illud, quod eſt remo
tius, comprehen detur maius.
Nam quantitates remotionis magnitudinis cõprehenduntur ex com
paratione anguli, quẽ reſpicit illa remotio apud centrũ uiſus, ad diſtantiam remotã:
& comprehen-
dit uiſus quantitatẽ magnitudinis propin quæ ex cõparatione anguli;
quẽ reſpicit illud propin quũ,
qui eſt æqualis angulo, quem reſpicit diſtantia ad diſtantiã propinquã.
Et hoc patet, & eſſe, teſtatur
ei:
ſcilicet: quòd duorũ uiſibilium, quæ à uiſu comprehenduntur duobus angulis æqualibus, quorũ
diſtantię ſunt diuerſæ;
ſenſibiliter: remotius uidebitur maius. Nam ſi homo oppoſuerit ſe ſpatioſo
parieti, deinde eleuauerit manum, donec apponat illam uiſui, & cooperuerit alterum uiſum;
& aſpe
xerit reliquo, & poſuerit manũ mediam inter uiſum ſuum & illum parietẽ;
tunc manus eius coope-
riet portionem & latitudinẽ illius parietis, & comprehendet manum ſuam & parietem ſimul.
Com
prehendet ergo manum ſuam angulo acuto:
& in hoc ſtatu comprehendet latitudinẽ parietis maio
rem, quã latitudinem manus multiplicem:
deinde ſi mouerit manũ ita, ut detegatur illud, quod ma-
nus cooperuerat de pariete, & aſpexerit ad manũ:
uidebit illud, quod detectũ eſt de pariete, maius,
quàm ſit ſua manus, multipliciter:
& ipſe comprehendet manum ſuam & parietem duobus angulis
æqualibus.
Ex quo patet, quòd uiſus comprehendit magnitudinẽ ex comparatione anguli ad remo
tionem.
Viſus ergo comprehendit ſuperficiem cœli planam, nec ſentit concauitatẽ eius, & compre-
hendit ſtellas ſeparatas ιn ipſo.
Comprehendit ergo ſtellas æquales, ſeparatas inæquales: nam com
parat angulum, quẽ reſpicit ſtella extrema, propinqua horizonti apud centrum uiſus, ad diſtantiam
remotã, & comparat angulum, quem reſpicit ſtella in medio cœli, & propinqua medio, remotionl
propinquæ.
Et ſimiliter comprehendit ſtellam, quæ eſt in horizonte aut prope, maiorem ea, quæ eſt
in medio cœli aut prope.
Comprehendit ergo eandem ſtellam & diſtantiã in diuerſis locis cœli, di-
uerſæ quantitatis.
Sic ergo comprehendit eandem ſtellam & diſtantiã in horizante aut prope. Nam
cõparat angulum, quẽ reſpicit illa ſtella apud centrum uiſus, ſtella exiſtente in horizonte, diſtantiæ
remotæ:
& comparat angulum, quẽ reſpicit illa ſtella apud centrum uiſus, exiſtente ſtella in medio
cœli, diſtantiæ propinquę.
Sed inter angulum, quẽ reſpicit ſtella apud centrũ uiſus, ſtella exiſtente
in medio cœli, & inter angulum, quem reſpicit ſtella apud centrum uiſus, ſtella exiſtente in horizon
te, non eſt maxima diuerſitas, ſed duo anguli ſunt propinqui, quamuis diuerſit & ſimiliter diſtantiæ
inter ſtellas.
Et cum ſenſus comparauerit duos angulos propinquos in magnitudine ad duas diuer
ſas diſtantias in magnitudine:
tunc remotior comprehenditur maior. Et quod certificat hanc cauſ-
ſam:
eſt: quòd anguli, quos eadem ſtella reſpicit apud centrũ uiſus ex omnibus partibus cœli (cum
lineæ, quę continẽt ipſos, fuerint refractæ) ſunt quaſi anguli, per quos cõprehenderetur rectè:
quo-
niam locus uiſus eſt centrum cœli, & refractiones formarum ſtellarum nõ diminuuntur ex illis an-
gulis diminutione maxima.
Et cum iſtæ diminutiones non ſint maximę: tunc diuerſitas inter an-
gulos refractos, quibus ſtella comprehenditur, & inter remotionẽ inter ſtellas à locis diuerſis cœli,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index