Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303 (1)
304
304 (2)
305
305 (3)
306
306 (4)
307
307 (5)
308
308 (6)
309
309 (7)
310
310 (8)
< >
page |< < (8) of 778 > >|
3108VITELLONIS OPTICAE lio Theonis ad 5 definit. 6 element. & commentarijs in 1 librum magnæ cõſtructionis Ptolemæi.
Item è commentarijs Eutocij in 8 theor. 2 de ſphæra & cylindro Archimedis.
Sint extra gradus tres lineæ, quæ a, b, g, quarum prima (quæ eſt a) ſit maior quàm media (quæ
eſt b) & b ſit maior quàm tertia, quæ eſt g:
ſit q́; ipſius b ad ambas extremas proportio nota. Dico,
quòd proportio lineæ a ad lineam g tertiam componitur ex proportione lineæ a ad lineam b, & ex
proportione lineæ b ad lineam g.
Quoniam enim proportio lineæ a ad lineam b eſt nota: ſit quanti-
tas d denominatio illius proportionis:
& ſimiliter quia proportio lineæ b ad lineam g eſt nota: ſit
denominatio illius proportionis quantitas e:
& ſit quantitas z denominatio proportionis lineæ a
ad lineam g.
Dico, quòd ex ductu e in d fit z. Quoniam enim per 15 definitionem huius ex ductu z
denominationis proportionis lineæ a ad lineam g in ipſam lineam g minorem, quàm ſit a, fit linea
a:
& ſimiliter ex ductu d in lineam b fit linea a:
270[Figure 270]a b g d e z ponatur itaq;
z primum & d ſecundum, linea b
tertiũ & linea g quartũ.
Quia itaq; illud, quod
fit ex ductu primi in quartum, eſt ęquale ei, qđ
fit ex ductu ſecũdi in tertium:
patet per 16 p 6
quoniam eſt proportio primi ad ſecundum, ſi-
cut tertij ad quartum:
eſt ergo proportio z ad
d, ſicut lineæ b ad lineam g:
ergo denominatio
proportionis z ad d ex 5 ſuppoſitione eſt eadẽ
cum denominatione proportionis lineæ b ad
lineam g:
ſed denominatio proportionis lineæ b ad lineam g eſt quantitas e: ergo denominatio ꝓ-
portionis z ad d eſt idẽ e:
ergo ex ductu e in d fit z. Quia ergo denominatio proportionis lineę a ad
lineam g, quæ eſt z, producitur ex ductu denominationis proportionis lineæ a ad lineam b in de-
nominationem proportionis lineæ b ad lineam g:
patet per 16 definitionem huius, quoniam pro-
portio lineæ a primæ ad lineam g tertiam componitur ex proportione lineæ a primæ ad lineam b
ſecundam, & ex proportione lineæ b ſecundæ ad lineam g tertiam:
quod eſt propoſitum primum.
Eodem quoq;
modo poteſt faciliter demonſtrari de quotcunq; medijs inter quęlibet duo extrema
collocatis:
ſemper enim proportio extremorum ad inuicem componitur ex omnibus proportioni
bus mediorum ad inuicem, & ad ipſa extrema.
Similiter demonſtrandum uia diuiſionis, ſi mediam
contingat eſſe maiorem qualibet extremarum:
patet ergo propoſitum.
14. Si linea recta ſuper duas rect{as} ceciderit, fecerit́ angulos coalternos inæquales, aut
duos intrinſecos minores duobus rectis, uel extrinſecum inæqualem intrinſeco: illas duas lineas
ad minorum angulorum partem concurrere eſt neceſſe, ad aliam uerò partem impoßibile: & ſi
lineæ concurrunt, neceſſe est dictos angulos aliquo propoſitorum modorum ſe habere. E' 27.28
p 1 element. Lemma Procli ad 16 p 1 elem.
Sint duæ lineæ a b & c d, quas ſecet linea e fſecundum quod proponitur. Dico, quoniam lineæ
a b & c d concurrent.
Si enim nõ concurrant, patet quòd ſunt æ quidiſtantes: ergo per 29 p 1 ſequi-
tur contrarium hypothe.
quòd eſt inconueniens: concur
271[Figure 271]e a b c d f runt ergo.
Ad partem uerò minorum angulorum cõcur-
rere eſt neceſſarium:
quoniam ſi ad partem maiorum an-
gulorum concurrant, ſequetur angulum extrinſecum tri
goni contenti fieri minorẽ angulo intrinſeco:
& eſt con-
tra 16 & 32 p 1.
Et quia per præmiſſas probationes ad par-
tes minorum angulorum concurrunt:
ſi ex conceſſo ad
partes maiorum angulorum concurrerent, ſequeretur
duas rectas lineas ſuperficiem includere:
quod eſt impoſ
ſibile.
Eſt ergo impoſsibile, ut ad partes maiorum angu-
lorum concurrant:
quod eſt propoſitum primum. Sed &
ſi detur, quòd illæ lineæ concurrant, neceſſe eſt angulos aliquo propofitorum modorum ſe habere
per 32 p 1:
patet ergo totum, quod proponebatur, ſeruata ſemper hypotheſi.
272[Figure 272]a d e c b
15. Cumlineis, ſe inter duas line{as} æquidiſtantes, à
quarum terminis producuntur, ſecantibus, ex utra
parte ſectionis partes eiuſdẽ lineæ inter ſe fuerint æqua les: neceſſe eſt lineas, inter quas fit ſectio, æquales eſſe.
Verbi gratia: ſit, ut duæ lineæ a b & c d inter duas line-
as æquidiſtantes, à quarũ terminis producũtur, quę ſint a
d & c b, ſecent ſe in puncto e, ita, quòd linea a e ſit æqualis
lineæ e b, & linea c e ſit æqualis ipſi e d.
Dico, quòd linea
a d eſt æqualis lineæ c b.
Quoniam enim per 15 p 1 angu-
lus a e d eſt æqualis angulo c e b, erit ex hypotheſi & per
4 p 1 linea a d æqualis lineæ c b:
quod eſt propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index