Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (29) of 778 > >|
3529OPTICAE LIBER II. apud eius peruentum ad ſe, & ſentiens comprehendit ordinationem partium rei uiſæ ſecundum
ſuum eſſe in ſuperficie rei uiſæ.
Non eſt ergo poſsibile, ut formæ perueniãt in ſuperficiem uitrei, niſi
ſit ordinatio partium ſuarum ſecundum ſuum eſſe.
Non eſt ergo poſsibile, ut axis radialis ſit decli-
nans ſuper ſuperficiem uitrei:
erit ergo perpendicularis. Omnes ergo lineæ radiales reſiduæ erunt
obliquatæ ſuper ſuperficiem iſtam, ſiue ſit plana, ſiue ſit ſphærica, quoniam ſecant axem ſuper cen-
trum glacialis.
Nulla ergo iſtarum linearum tranſit per centrum ſuperficiei uitrei, ſi fuerit ſphærica,
niſi axis tantùm, quoniam eſt perpendicularis ſuper ipſam, & quia cẽtrum ſuperficiei glacialis non
eſt cen trum ſuperficiei uitrei.
8. Viſio per axem pyramidis opticæ certißima eſt: per aliam lineam tantò certior, quantò
ipſa axi propinquior fuerit. 43 p 3.
ET quoniam declaratum eſt [2 n] quòd formæ peruenientes in ſuperficiem glacialis, nõ per-
ueniunt ad concauum nerui, niſi poſtquam fuerint refractæ, & non eſt refractio earum, niſi
apud ſuperficiem uitrei, & axis eſt perpendicularis ſuper iſtam ſuperficiem, & omnes lineæ
radiales reſiduæ ſunt obliquatæ ſuper iſtam ſuperficiem:
quãdo formę peruenerint ad ſuperficiem
uitrei, refringẽtur omnia puncta, quæ ſunt in ea, pręter punctum axis:
quoniam iſte punctus exten-
ditur ſecundum rectitudinem axis, quouſq;
perueniat ad locum gyrationis concaui nerui [per 17
n 1] Nulla ergo forma perueniens ad ſuperficiem glacialis extenditur ad concauum nerui ſecundũ
rectitudinem, niſi punctum axis tantùm, & omnia puncta reſidua perueniunt ad concauum nerui
ſecundum lineas refractas.
Cum ergo uiſus comprehendit rem uiſam, & illa res uiſa fuerit oppoſi-
ta medio uiſus, & fuerit axis intra pyramidem radialem continentem illam rem uiſam:
forma illius
rei uiſæ perueniet ad ſuperficiem glacialis ſecũdum rectitudinem linearum radialium:
deinde ex-
tenduntur formæ ab iſta ſuperficie ſecundum rectitudinem linearum radialium etiam, quouſque
perueniant ad ſuperficiem uitrei:
deinde punctum axis extendetur ab iſta ſuperficie ſecundũ recti-
tudinem axis, quouſq;
perueniat ad locũ gyrationis concaui nerui, & omnia puncta reſidua refrin-
guntur ſuper lineas ſecantes lineas radiales, & conſimilis ordinationis, quouſq;
perueniant ad lo-
cum gyrationis concaui nerui.
Perueniet ergo forma in illum locum ordinata ſecundum ſuum or-
dinem in ſuperficie glacialis, & ordinata ſecundum ſuam ordinationem in ſuperficie rei uiſæ.
Sed
diſpoſitio formarum obliquatarum non eſt ſicut diſpoſitio formarum extenſarum rectè, quoniam
obliquatio alterabit ipſas aliqua alteratione neceſſariò.
Sequitur ergo de iſta diſpoſitione, ut pun-
ctum perueniens ad locum gyrationis concaui nerui, quod extendebatur ſecundum rectitudinem
axis, ſit magis uerificatum omnibus punctis formarum.
9. Radi{us} pyramidis opticæ obliqu{us}, axi propior ad minores angulos refringitur, remotior
ad maiores: & duo æqualiter remoti, ad æquales. 36 p 3.
ET etiam refractio punctorũ peruenientium in ſuperficiem refractionis propinquiorum pun-
cto axis, eſt minor, & remotiorum, maior:
quoniam refractio non eſt, niſi ſecundum angulos,
qui fiunt ex lineis, ſuper quas formæ ueniunt, & ex perpendicularibus, quæ ſunt ſuper ſuper-
ficiem refractionis:
& linearum continentium cum perpendicularibus angulos minores, erit refra-
ctio ſecundum angulos minores:
& linearum continentium cum perpendicularibus angulos ma-
iores, erit refractio ſecundum angulos maiores.
Et lineæ propinquiores axi minus declinant ſuper
ſuperficiem refractionis, & ſic continent cum perpendicularibus, quę ſunt ſuper ſuperficiem refra-
ctionis, angulos minores:
& illæ, quæ ſunt remotiores ab axe, magis declinãt ſuper ſuperficiem re-
fractionis, & ſic continent cum perpendicularibus angulos maiores.
Et formæ, quorum refractio
eſt minor, magis manifeſtantur, & quarum refractio eſt maior, minus.
Punctum ergo, quod eſt ſu-
per axem, perueniens ad locum gyrationis nerui cõcaui, eſt manifeſtius omnibus alijs punctis re-
ſiduis, & quod eſt propinquum illi, eſt manifeſtius remotiore ab illo.
Et iſtæ formę ſunt, quę exten-
duntur ad neruum communem, & ex illis comprehẽdit ultimum ſentiens formam rei uiſæ.
Et cum
iſta forma perueniens ad locũ gyrationis cõcaui nerui:
ſit diuerſæ diſpoſitionis, ſcilicet quòd pun-
ctum axis eſt manifeſtius omnibus punctis reſiduis, & quod eſt propinquius illi, eſt remotiore ma-
nifeſtius:
forma ergo perueniens in neruo communi, ex qua comprehẽdit uirtus ſenſitiua formam
rei uiſæ, erit diuerſæ diſpoſitionis, & punctum eius reſpondens puncto axis in ſuperficie rei uiſæ,
erit manifeſtius omnibus punctis reſiduis formæ, & huιc propinquius, manifeſtius remotiore.
Et
ſi in ducantur diſpoſitiones rerum uiſarum, & diſtinguatur qualitas comprehenſionis uiſus à rebus
uiſis, quas comprehenderit uiſus ſimul, & qualitas comprehẽſionis uiſus à partibus unius rei uiſæ:

inuenientur conuenientes omnino in hoc, quod declarauimus.
Quoniam aſpiciens quando in eo-
dem tempore fuerit oppoſitus multis rebus uiſibilibus, & uiſus eius fuerit quietus, & non mouerit
ipſum:
inueniet rem uiſam oppoſitam medio ſui uiſus manifeſtiorem illis, quę ſunt à parte laterum
illius medij, & quę eſt propin quior medio, erit manifeſtior.
Et ſimiliter quando inſpiciens inſpexe-
rit rem uiſam magnam, & uiſus eius fuerit oppoſitus medio illius rei uiſæ, & fuerit quietus, compre
hendet medium illius rei uiſæ manifeſtius iſtius rei extremitatibus.
Et hoc manifeſtabitur bene,
quando fuerint multa uiſibilia ſibi propinqua, & aſpicien fuerit oppoſitus uni illorum; quod erit
medium inter illa uiſibilia quieto uiſu:
quoniam tunc comprehendet comprehenſione manifeſta
illud medium, & ſimul etiam comprehendet illa, quæ ſunt in lateribus illius, ſed non manifeſtè.
Et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index