Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (70) of 778 > >|
7670ALHAZEN duorum omnium uniuſmodi à uiſu, iteratur forma uniuerſalis, quæ eſt in illa ſpecie, cum diuerſita
te formarum particularium illorum indiuiduorum.
Et cum forma uniuerſalis iterabitur in anima,
figetur in anima, & quieſcet:
& ex diuerſitate formarum particularium uenientium ad uiſum cum
formis uniuerſalibus apud intuitionem, comprehendet anima, quòd forma, in qua æquabuntur o-
mnia indiuidua illiuſmodi;
eſt forma uniuerſalis illiuſmodi. Secundum ergo hũc modum erit per-
uentus formarum uniuerſalium, quas uiſus comprehendit ex modis uiſibilium in anima & in ima-
ginatione.
Formæ ergo indiuiduorum uiſibilium, quas uiſus comprehendit, remanent in anima, &
figurantur in imaginatione:
& quantò magis iterabitur comprehenſio eorum â uiſu, tantò magis
erunt fixæ in anima & in imaginatione.
68. Eſſentia uiſibilis percipitur è ſpecieb{us} uifibilib{us}, beneficio formæ in animo reſiden-
tis. 66 p 3.
ET ſuſtentatio ſentientis in comprehenſione quidditatis uiſibilium non eſt, niſi ſuper formas
peruenientes in animam:
quoniam comprehenſio quidditatis uiſibilium nõ erit, niſi per co-
gnitionem:
& cognitio non eſt, niſi ex comprehenſione formæ, quã uiſus comprehendit mo-
dò ad formam ſecundam, quæ eſt in imaginatione ex formis uiſibilium, quas uiſus comprehendit
antè:
& ex comprehenſione conſiderationis formæ comprehenſæ modò ad aliam formarum per-
uenientium in imaginationem.
Comprehenſio ergo quidditatis rei uiſæ nõ eſt, oiſi ex comprehen-
ſione aſsimilationis formæ rei uiſæ alicuius formarum quieſcẽtium in anima, fixarũ in imaginatio-
ne.
Suſtentatio ergo ſentientis in comprehenſione quidditatis uiſibilium nõ eſt, niſi ſuper formam
uniuerſalem peruenientem in animam:
& ſuſtentatio eius in cognitione indiuiduorum uiſibilium
non eſt, niſi ſuper formas indiuiduorum perueniẽtes in animam cuiuslibet indiuiduorum, quæ ui-
ſus comprehendit antè, & quorum formæ ſunt cõceptæ imaginatione antè & intellectæ.
Et uirtus
diſtinctiua naturaliter aſsimilat formas uiſibilium apud uiſionẽ, formis uiſis fixis in imaginatione,
quas anima acquirit ex formis uiſibilium.
Cum ergo uiſus comprehẽderit aliquam rem uiſam, ſta-
tim uirtus diſtinctiua quærit eius ſimile in formis exiſtentibus in imaginatione:
& cũ inuenerit in
imaginatione aliquam ſimilem formæ illius rei uiſæ:
cognoſcet illam rem uiſam, & comprehendet
quidditatem eius:
& ſi non inuenerit ex formis exiſtentibus in imaginatione formam ſimilem for-
mæ illius rei uiſæ:
non cognoſcet illam rem uiſam, neq; comprehẽdet quidditatem eius. Et propter
uelocitatem aſsimilationis formæ reiuiſæ apud uiſionem à uirtute diſtinctiua, fortè accidet ei er-
ror, ita quòd aſsimilabit rem uiſam alij rei uiſæ, quando in re uiſa fuerit aliqua intentio, quæ eſt in
illa alia re:
deinde ſi conſiderauerit cum iteratione illam rem uiſam poſt iſtam diſpoſitionem, & cer
tificauerit formam eius:
aſsimilabit ipſam formæ ſimili ei in rei ueritate, & manifeſtabitur illi ſe-
cundò, quòd errauerat in prima aſsimilatione.
Secundum ergo hunc modum comprehenduntur
quidditates uiſibilium per ſenſum uiſus.
69. Diſtinctauiſio fit aut obtutu ſolo: aut obtutu & anticipata notione ſimul. 62 p 3.
ET cum omnes iſtæ intentiones ſint declaratæ, dicamus modò: quòd comprehenſio uiſibi-
lium per intuitionem erit duobus modis:
comprehenſio ſola intuitione: & comprehenſio
per intuitionem cum ſcientia præcedente.
Comprehenſio uerò, quæ eſt ſola intuitione, eſt
comprehenſio uiſibilium extraneorum, quæ uiſus non uidit antè:
aut uiſibilium, quæ uiſus com-
prehendit antè, ſed non meminit uiſionis illorum.
Quoniam uiſus quando comprehenderit ali-
quam rem uiſam, quam antè non percepit uidendo, necrem uiſam huius ſpeciei, & uoluerit aſpi-
ciens certificare formam huius rei uiſæ:
intuebitur ipſam, & conſiderabit per intuitionem omnes
intentiones, quæ ſunt in ea, & comprehendet per intuitionem formam eius ueram.
Et cum antè
non perceperitillam rem uiſam, neq;
aliquam rem huius ſpeciei: non cognoſcet formam eius apud
eius comprehenſionem:
& in talibus indiget uiſus intuitione ad formam propriam. Erit ergo cer-
tificatio formæ huiuſinodi uiſibilium non niſi per ſolam intuitionem tantùm.
Et ſimiliter quando
uiſus comprehenderit aliquam rem uiſam, quam antè percepit, & non meminit ipſius:
non cogno-
ſcet formam eius niſi per intuitionem.
Erit ergo comprehenſio huiuſmodi uiſibilium per ſolam in-
tuitionem.
Comprehenſio uerò, quæ eſt per intuitionem cum ſcientia pręcedente, eſt comprehen-
ſio omnium uiſibilium, quæ uiſus comprehendit antè, aut de quorum ſpecie aliquid comprehen-
dit uiſus antè, & peruenerunt formæ ſpecierum eorum & indiuiduorum eorum in animam.
Cum
ergo uiſus comprehendit aliquam rem uiſam, quam antè comprehendit, aut cuius ſpeciei àliquam
rem antè comprehendit:
ſtatim apud aſpectum illius rei uiſæ comprehendet totam formaim eius:
deinde modica intuitione comprehendet totam formam eius, quæ eſt uniuerſalis forma ſpeciei.

Cum ergo antè comprehendit uiſibilia illiuſmodi rei uiſæ, & peruenerit forma ſpeciei illius rei ul-
ſæ in ſuam animam, & fuerit memor ex forma uniuerſali illiuſmodi rei uiſæ:
cognoſcet formam
uniuerſalem, quam comprehendit in illa re uiſa apud comprehenſionem eius, & apud cognitio-
nem formæ uniuerſalis, quam comprehendit in illa re uiſa, ſtatim cognoſcet illam rem uiſam ſpe-
cialiter:
deinde quando intuitus fuerit intentiones reſiduas, quæ ſunt in illa re uiſa, certifica-
bit formam eius particularem.
Si autem non percepit antè illam rem uiſam, aut fortè percepit il-
lam, ſed non meminit de perceptione illius:
non cognoſcet formam particularem: & cum non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index