Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < of 795 > >|
11PRÆFATIO. plurima in diverſis corporibus feci ab aliquot retro annis pericula;
idque eo lubentius, quod muneris ratio hæc poſtulabat, tum
neſcio quo impetu ſponte in ejuſmodi ſtudium trahebar;
ea
harum Diſſertationum eſt origo, in quibus nonnulla, forte
minus buc uſque divulgata habentur, verum ſimul quoque a-
lia, quæ ab aliis inventa, novo tantum examini ſubjecta
fuerunt;
ut quid verum, quid erroneum ſit, conſtaret.
Auctorum nomina quandoque appoſita fuerunt; non ut do-
ctrinam oſtentarem, vel autoritatibus pugnarem, quæ in
Philoſophia nullius ſunt pretii, ſed ut inventoribus merita
adſcriberetur gloria.
In inſtituendis experimentis omnem adhibui diligentiam &
attentionem ad phænomena;
nonnullis perſpicaciam effugien-
tibus repetitum fuit periculum, imo inter dum frequentius, ut, ſi
non liceret omnes, ſaltem plurimos &
craſſiores errores evitarem:
verum nonnulla, uti ſunt ea, quæ Magnetem ſpectant, a
tam exiguis pendent circumſtantiis, ut vel centum oculatiſſi-
mos ſimul attendentes illudere poſſent, quæ animum non pa-
rum ſollicitum, ſed eo prudentiorem reddiderunt.
Inchoavi tantummodo Magnetis examen, quod ſilentio pre-
mere in animum induxeram, cum nihil de bujus admir andi
Lapidis indole hucuſque detegere potueram, prudentia igitur,
ut ſobrie inter dum ratiocinarer, interdum Experimentum dun-
taxat commemorarem, ſuadebat.
Verum amicorum votis
reſiſtere non licuit:
interim in perpolienda hac doctrina, no-
viſque continuo obſervationibus &
periculis capiendis de hoc
lapide occupor quotidie, ut aliquando ſupplere poſſim, quæ
nunc deficiunt, abſtruſumque ejus genium penitius perſcru-
ter.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index