Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < of 795 > >|
12PRÆFATIO.
Doctrinam de Corporum firmitate etiam modo incepi, in
qua difficili materia longe plura reſtant, natura hic occul-
tante aut involvente cum aliis plurima.
Quamobrem magni
atque præſtantes viri ſubinde aliquid humani in ea pertractan-
da paſſi ſunt, quod me non parum ſollicitum reddidit, haud
adeo magnifice de me ipſo ſentientem, quin cum iis in ſco-
pulos hos alioſve quandoque impegerim.
Scrupulos auxerunt
tentaminum eventus, ſæpe adeo intricati, ut vel Alexandri
gladio opus eſſet, ſæpe quoque non parum ab aliorum obſer-
vatis abludentes, quod repetitis &
ſæpe iiſdem Experi-
mentis occaſionem dedit.
Hæc in uſum tironum ſunt con-
ſcripta, ut Experimenta, quorum maximam partem in Thea-
tro Academico demonſtratam viderunt, melius in memoriam
revocarent.
Adjunguntur binæ Diſſertationes de Attractionibus Tubo-
rum Capillarium vitreorum, atque planorum ſpeculorum.
Non
dubito fore pleroſque, qui Attractionis voce offendantur,
eamque contemnant, derideant, explodant:
his autem ſi tanta
ſit animi æquitas, ut ſuſpenſo præjudicio Experimenta prius
legant, &
inter ſe comparent; tum cauſam eorum eruere co-
nantibus facile apparebit, propter quasnam rationes hac voce
uſi fuimus.
Hi ſciant præterea, Philoſophos, qui manum
operi admovendo, ſtrenue corpora explorarunt, multiſque
ſubjecerunt periculis, ſemper obſervaſſe &
confeſſos fuiſſe in
Natura aliquid dari, quo corpora abſque externo cognito
impulſu ad ſe accederent;
quod tamen rejectum perpetuo &
exploſum ab iis magiſtris, qui meditabundi tantum in
Muſeo ſedentes, cum ſuis opinionibus &
hypotheſibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index