Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (8) of 795 > >|
228PRÆFATIO. de Magnete ſcripſerunt, evolverunt ſcripta: Nihil addidi, quod ar-
tiſicia magnetica ſpectat, qualia congeſſerunt plurima Kircherus,
Schottus, Pugettus, aliique:
nam hæc nihil faciunt ad amplifi-
candam Scientiam Phyſicam;
attendere tantummodo volui ad pro-
prietates Magnetis, in iisque eruendis laborem impendere.
Ante-
quam autem rem ipſam aggrediamur, nonnulla quæ Magnetem ſpe-
ctant prænoſcenda ſunt.
Solet Magnes erui ex fodinis tum ſibi propriis, tum ex illis, ex
quibus Ferrum elicitur:
nulla Terrarum orbis pars eſt, quæ non
præſtantes profert Magnetes, imo de meliori virtute diſputant æque
inter ſe Aſiatici &
Europæi, quam Americani & qui in Africa in-
veniuntur.
Videtur Magnes eſſe Ferri ditior Vena, unde recte & eleganter
Claudianus cecinit:
Ex Ferro meruit vitam, ferrique rigore
Veſcitur, has dulces epulas, hæc pabula novit.
In hac opinione plures mecum conſentiunt: Regis in Phyſiq. part. 3. L.
4. c. 14. ideo dicit, Quamvis Magnes numeretur inter Lapides, nihilo-
minus ſimilis videtur miner alibus, &
imprimis ferro: imo Voſſius teſtatur
in Idololatr.
lib. 6. c. 11. quod effodiuntur Magnetes, plus Ferri ha-
bentes quam Lapidis.
Magis hoc concludi poteſt ex colore ferru-
gineo;
tum quod notante Gilberto Lib. 1. cap. 16. de Mag: ex Ma-
guete fuſo optimæ notæ Ferrum Chalybsque præparari poſſit:
quod
etiam confirmat Lemmery in Curſu Chemiæ, cap.
7. addens, ad id ma-
gnum requiri ignem.
Tachenius in Clave Medicinæ Hipp. cap. 9.
ideo vocat Magnetem, matrem Ferri, quæ Filii odorem percipit,
quia amat.
& c Inſuper hoc concludo, quia ferrum infixum lapidi
foſſili &
poroſo, quem Belgice Hardſteen vocamus, multaque per
ſecula corroſum in rubiginem, atque ulterius poris lapidis infuſum
cum illapſa pluvia, abit cum eo in præſtantiſſimos Magnetes, non di-
ſtinguendos a foſſilibus colore, duritie, aut pondere:
Ejusmodi fragmen-
ta ferrea exſciſſa ex templis Trajectinæ urbis antiquiſſimis conſervo,
quæ eximiam vim attrahendi ferrum &
Magnetem habent. Similia
magnetica ferramenta paucos ante annos Delphis quoque in ſummo
apice vetuſſiſſimi templi ſunt reperta, quorum nonnulla exploravi:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index