2713DEMAGNETE.
quomodo ad ſe appropinquent, an cum iisdem, an cum diverſis viribus
in variis diſtantiis? tum quænam proportio virium in dato intervallo
obtineret? deinde quærenda erat cauſa, quæ moveret pelleretve ver-
ſus ſe mutuo Magnetes in proportione diſtantiarum obſervata: ho-
rum enim cognitionem deſiderant Philoſophi, ut intelligant evidenter,
quid ſit Magnes, & quomodo intima hujus Lapidis natura ſit comparata:
In cauſa divinanda multi plurimum operæ poſuerunt ab aliquot re-
tro ſeculis, verum qualis ſit virium Attractricium proportio ad di-
verſa intervalla indagaverunt pauci: Inter primos, qui ad Magnetis
proprietates intelligendas hoc poſtulari rite animadverterunt, & id-
circo proportionem quæſiverunt, fuit artificiofiſſimus Hauksbejus,
deinde Nobiliſſimus Taylor, tandem Eruditiſſimus Whiſtonus; qui
varia methodo id Problema ſolvere conati ſunt: Quoniam vero Hauks-
bejana methodus nequidem ipſis Britannis ſatisfecerat, neque mihi
adeo ſimplex viſa fuit, ac deſiderari poſſet, idem Problema arripui,
conatus id alio ſolvere modo, perquam ſimplici & naturali, ad
quem me conſpectus antea memoratorum Experimentorum deduxit:
Quemadmodum enim ope Stateræ corporum pondera expendimus,
ita vires Attractrices ope ponderum in Bilance cognoſci, & cum iis
comparari poſſe videbam, earumque magnitudo in variis oſtendi di-
ſtantiis: quod ut clare intelligatur, methodum deſcribam, ex qua ju-
dicium ferri poteſt, utrum ſatis accurrate experimenta inſtituta ſint,
tum ut repeti poſſent cum aliis, quam quibus uſus fui Magnetibus,
corumque virtus eodem modo explorari & adnotari.

Tab.
1.
Fig.
2.
Elegi accuratiſſimam Libram XG, cujus
axis admodum acutus politusque erat, ut ſuper eo jugum XG lu-
briciſſime moveretur, atque ab {1/20} grani parte alterutri extre-
mitati G vel X impoſita, deprimeretur; ut Libræ minima quoque
depreſſio manifeſto conſpiceretur, examen ejus in acutiſſimam termi-
nabatur cuſpidem, quæ opponebatur pinnulæ tenui V, deorfum promi-
nenti ex media ſuperiori parte trutinarum, hæ in latos expanſæ ibi an-
nulos, liberum relinquebant obſervationi locum, an examen accu-
rate reſponderet pinnulæ, an ab alterutro declinaret latere, & quan-
tum, hoc eſt, an æquilibrium ab utroque Libræ latere foret, an ſe-
cus: ad extremitatem G annexui funem GH, multos pedes longum,
ambientemque Magnetem H ſphæricum, quem Terrellam