Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (55) of 795 > >|
6955DE MAGNETE. do de Acu Inclinatoria agam; ſuſpicabar an in noſtris Experimentis,
in quibus Magnetem unum ſupra alterum ſuſpendebam ex Libra, et-
iam non oriretur quædam depreſſio Magnetis horizontem verſus ra-
tione virtutis Univerſalis directricis, atque ita pertur baretur accura-
ta menſura virium attractricium;
verum evanuit ſcrupulus, cum
animadvertebam hanc vim directricem deprimentem Magnetem ef-
ficere quaſi quandam partem gravitatis Magnetis;
& quia hæc vis
ope ponderis ſimul cum gravitate ad æquilibrium reducebatur ante
inſtitutum Experimentum, &
ſemper manebat æque magna, non
poterat turbare obſervationes circa attractiones factas.
EXPERIMENTUM XXIII.
Parallelopipedum ferreum, pondere 5 librarum, in lance ænea
poſitum, pendente ex æneis catenis Libræ adnexis ad æquilibrium
ope ponderum oppoſitæ lanci immiſſorum reductum fuit, tum igni
commiſſum eſt vehementi, donec ruberet, non tamen ſcintillaret,
deinde rurſus eidem impoſitum eſt lanci, infra quam Magnes ſphæ-
ricus major NO Tab.
1 fig. 2. habebatur, ad diſtantiam duorum accurate
pollicum:
ſtatim deorſum tractum fuit hoc ignitum ferrum a Magne-
te;
tum vero vis attractrix explorabatur, injectis alteri lanci pon-
deribus uſque ad æquilibrium;
inter refrigerandum continuo magis
magiſque increvit Magnetis attractio, quæ æqualis erat 3 granis,
â ſummo calore uſque ad eum, quem manus vix vix ferebat;
ſed
ferro ad eundem calorem cum atmoſphærico aere redeunte, iterum
increſcebat attractio 4 granis, adeo ut tora diſſerentia attractionis
a ſummo calore uſque ad eum, qui in aere erat, fuerit in diſtantia
2 pollicum æqualis 7 granis;
vis tamen hujus Magnetis in idem fer-
rum frigidum fuit 16 granorum, adeoque fere ad dimidium decre-
vit poſito ferro calidiſſimo.
Repetitum poſtea fuit Experimentum cum
eodem Magnete &
Ferro, a ſe invicem uno pollice remotis; frigidum
adhuc ferrum a Magnete attrahebatur vi 61 granorum, ſed igne ſum-
mo candefactum vi 26 granorum;
adco ut differentia attractionis fue-
rit 35 granorum, vehementius in hoc Experimento calebat ferrum
quam in priori, &
ideo vis Magnetis in hoc magis decrevit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index