Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (24) of 795 > >|
3824DISSERTATIO perimentis I, II, V. in diſtantiis æqualium linearum eſſe admodum
diverſas, in Experimento quinto eſſe majores quam in tertio, &
in
tertio majores quam in primo, mirandum tamen eſt in immediato
contactu Magnetum vires eſſe easdem, nam ſunt æquales 340 gra-
nis:
idque eo plus eſt mirandum, cum Magnetes ſuspenſi ex Libra,
qui tribus memoratis Experimentis inſervierunt, ſunt inæquales quo-
ad volumina, &
gravitates, formasque habent diverſas: cumque vires
horum Magnetum etiam ſint valde diverſæ inter ſe, nam præſtan-
tiſſimus eſt Magnes rotundus primi Experimenti, licet ſit parvus;
Sunt vires Magnetis Experimenti quinti mediocriter bonæ; ſed vires
illius adhibiti in tertio Experimento ſunt valde debiles.
Accedit in-
ſuper, quod in primo Experimento duo globi ſe contingebant, in
tertio &
quinto globus contingebat planam ſuperficiem: contactus
in his tribus caſubus eſt quidem in uno puncto, verum ultra conta-
ctus punctum ſuperſicies ſphæricæ illico magis a ſe recedendo diſtant,
quam ſuperficies ſphærica &
plana: Cum mecum hæc omnia atten-
tius volvebam, incepi dubitare, an quidem Magnetum actio penderet
ab effluviis quibusdam Magneticis, vel Fluido quodam externo,
quocunque ſub nomine veniat;
cui examini poſtea plus operæ impen-
di:
Si enim pendeat Actio Magnetum duorum in ſe ab effluviis mu-
tuis, tum eo erit Actio major, quo effluvia ſunt copioſiora, &
hæc
copia majori effluent ex Magnetibus generoſioribus, quam ex lan-
guidis;
quamobrem multo plura exiviſſent eſfluvia ex iis, quibus
uſus fui in Experimento primo &
quinto, quia hi præſtabant altero
in Experimento tertio adhibito:
in immediato contactu tamen omni-
um vires æquales ſunt notatæ.
EXPERIMENTUM VI.
Huc usque examinaveram attractiones duorum polorum in ambo-
bus Magnetibus, verum indagandum duxi an corundem Magnetum
poli alteri ſibi obverſi easdem, an varias vires attrahentes exercerent,
quam bini priores examinati.
Igitur Magnetem parvum ſphæricum H, qui primo Experimen-
to inſervierat, iterum ſuspendi ex fune Bilanci annexo, ſed ut po-
lus alter deorſum nunc eſſet converſus;
tum Magnetem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index