Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
41
41 (27)
42
42 (28)
43
43 (29)
44
44 (30)
45
45 (31)
46
46 (32)
47
47 (33)
48
48 (34)
49
49 (35)
50
50 (36)
< >
page |< < (34) of 795 > >|
Fui in hiſce Experimentis inſtituendis deſcribendisque ad tædium
usque
prolixus, ſed non abſque ratione;
fieri enim potuiſſet, ut in
uno
deciperer, errorem autem agnoſcerem in altero:
præterea quia
virium
Magneticarum proportionem aliam aſſumſit Philoſophorum,
qui
unquam extiterunt, princeps Iſacus Newtonus, non oportebat,
ut
perfunctorie hoc negotium tractarem, paucisque contentus eſſem
Experimentis
:
Dixerat enim vir nunquam ſatis laudatus in Prine.
Philoſ. Lib. 1. Sect. 13. prop. 85. Si corporis attracti, ubi attra-
benti
contiguum eſt, attractio longe fortior ſit, quam cum vel mi-
nimo
intervallo ſeparatur ab invicem, vires particularum trabentis,
in
receſſu corporis attracti, decreſcere in ratione plusquam duplicata
diſtantiarum
a particulis:
præterea in Lib. 3. prop. 6. Corol. 5. pag.
368
.
Hæc habet: vis gravit at is diverſi eſt generis a vi Magnetica,
nam
attractio Magnetica non eſt ut materia attracta.
Corpora ali-
qua
magis trabuntur, alia minus, plurima non trabuntur.
Et vis
Magnetica
in uno &
eodem corpore intendi poteſt & remitti, eſtque
nonnunquam
longe major pro quantitate materiæ, quam vis gravi-
tatis
, &
in receſſu a Magnete decreſcit in ratione diſtantiæ non du-
plicata
, ſed fere triplicata, quantum ex craſſis quibusdam obſerva-
tionibus
animadvertere potui.
Utinam memoriæ prodita fuiſſent Ex-
perimenta
, ex quibus Newtonus hæc collegit! forſitan enim Vir ſtu-
pendæ
ſubtilitatis in Mathematicis diſciplinis methodum invenit ſepa-
randi
attractiones a repulſionibus, quarum proportionem in diſtan-
tiæ
ratione triplicata decreſcere deprehendit;
ſed quia nihil de hac
re
ulterius determinavit, nec rejicere, nec amplecti ejus ſententiam
poſſumus
;
ſi autem modo Experimenta noſtra conſulamus, tum vi-
res
Magnetis attrahentes non in tam alta ratione diſtantiarum decreſ-
cere
concluderemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index