Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 824 > >|
26MONITUM intellige evaneſcentes, & demonſtrationes nulli Mathematicæ demon-
ſtrationi firmitate cedent.
Clarum etiam eſt in momento evaneſcentiæ fb & FB confundi
reveraque æquales eſſe, ergo in demonſtratione quacunque in qua
portionem curvæ bB infinite exiguam ponimus, quia hanc evane-
ſcentem intelligimus, tuto lineas ut fb, &
FB pro æqualibus habemus.
Demonſtrationes hæ diſtingui debent a demonſtrationibus in qui-
bus error, licet inſenſibilis, datur, qualis eſt demonſtratio n.
1222.
ex qua deducimus ſonum, ſive majorem ſive minorem, eâdem ſemper
velocitate per eundem aërem moveri;
quod Mathematice verum non
eſt, ſed differentia velocitatum, quando datur, ita exigua eſt, ut
nulla arte percipi poſſit, quare differentiam in Phyſicis negligimus;

eodem modo ac in praxi geometriæ, ubi montis altitudinem conſi-
deramus, hanc non pro mutata habebimus, quamvis arenula adjecta
ſit.
In talibus autem demonſtrationibus non agitur de quantitatibus
infinitè exiguis, ſed de quantitatibus finitis;
numero enim finito
non modo exprimi poteſt ratio inter arenulæ diametrum &
montis
altitudinem, ſed &
inter illam diametrum & telluris diametrum, aut
ſi velis diſtantiam ſtellæ fixæ cujuſcunque a Tellure.
In hiſce demonſtrationibus in quibus pro æqualibus habemus quan-
titates, quæ tali inſenſibili quantitate differunt, error in demonſtra-
tione ſenſibilis non erit, &
ideò, ubi de rebus ipſis agitur, de qui-
bus ſenſibus dijudicamus, demonſtrationes hæ a Mathematicis jure
admittuntur;
ex Matheſi pura removentur, quæ tamen admittit,
ut demonſtravimus, demonſtrationes quæ infinitè exiguas, aut eva-
neſcentes, quantitates pro fundamento habent.
6[Figure 6]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index