Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
321
321 (210)
322
322 (211)
323
323 (212)
324
324 (213)
325
325 (214)
326
326
327
327
328
328
329
329 (215)
330
330 (216)
< >
page |< < (210) of 824 > >|
321210PHYSICES ELEMENTA verſus æquali cum vi conatur recedere ; ſi ergo ab 11711. parte prematur, illam partem verſus, propter æqualem a-
ctioni reactionem, ipſa premet, &
hac eadem vi omnes par-
tes verſus recedere conabitur.
In primo Experimento, a-
qua, quæ fundum tangit, &
tubo reſpondet, ſuſtinet pon-
dus columnæ aqueæ in tubo contentæ, &
adfundum uſque
continuatæ, &
tali cum vi fundum premit, ut & aquam
vicinam, quæ cum effluere non poſſit in fundum, &
aquam
vicinam, hac eadem vi agit;
quod & ad aquam huic vici-
nam applicari poteſt, quare in omnibus fundi punctis datur
preſſio æqualis preſſioni in loco in quem aqua in tubo gra-
vat;
& ideo fundus hic gravatur eodem modo ac ſi aquæ
columna, ejuſdem altitudinis cum aqua in tubo, &
cu us
baſis eſſet ipſe fundus, huic imponeretur.
Simili ratiocinio dilucidantur Experimenta 5. & 6. Pa-
tet enim ſingula operculi puncta ſurſum premi ab a-
qua ea vi, qua aqua quæ in apertura operculi hæret à ſuperiori
quæ in tubo hæret, deorſum premitur.
In ſecundo Experimento concipiatur, cylindrum A con-
tinuari ita, ut ad aquæ ſuperficiem perveniat;
eo aqua ex-
terior ab aqua hoc cylindro contenta ſeparatur, hæcque
ſola in fundum premit, funduſque hanc totam ſuſtinet.
Aqua
in cylindro premit in latera cylindri, aqua exterior premit
in ſuperficiem exteriorem cylindri, &
ſuperficies exterior
eodem modo premitur ac interior, preſſioneſque in puncta
oppoſita ſunt æquales;
ita ut, ſi ſuperficies tolleretur, preſ-
ſiones hæ ſeſe mutuo deſtruerent;
non intereſt igitur utrum
talis ſuperficies detur an non, &
ea ſublata, id eſt, ſub-
lata cylindri continuatione, non mutatur actio in fun-
dum.
In Experimento tertio pondus lanci impoſitum non mo-
do ſuſtinetur ab aqua in vaſe, ſed etiam ab actione ſuperfi-
ciei inferioris cylindri D e in aquam, quæ actio æqualis eſt
actioni aquæ in hanc ſuperficiem, in quam eodem modo pre-
mit aqua ac in Exp.
5. in operculum agit.
Preſſionem lateralem, qualem in Exp. 4.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index