Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
91
91 (43)
92
92 (44)
93
93 (45)
94
94 (46)
95
95 (47)
96
96 (48)
97
97
98
98
99
99
100
100 (49)
< >
page |< < (47) of 824 > >|
9547MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XIV. gula CHD, CAD ; & DH ad DC, ut AD ad AC. In hoc 118. El. VI. ergo eſt vis, qua Cuneus intruditur, ad ligni reſiſtentiam, ubi æque pollent, ut ſe-
mibaſis cunei ad bujus latus.
SCHOLIUM 2.
Machinæ cujuſdam examen.
Machinam ad cunei proprietates demonſtrandum, à ſuperius deſcriptâ 22215.33206. diverſam, adhibuere alii; ipſe olim talem paululum tantum immuta-
tam, eodem tamen principio nixam, conſtrui curavi, quæ hìc exhibetur;
ſed in
quo failat breviter dicam.
In hac cuneus, illi ſimilis cum quo experimenta in noſtra machina inſti-
44TAB. VII.
fig. 7.
tuuntur, eodem modo ac ubi de noſtra egimus dictum, pondere M inter cy-
lindros E, E, trahitur;
cylindri autem moventur juxta regulas æneas CC,
CC, ſuper quibus chalybei axes prominentes ponuntur, &
quæ cum regulis
ligneis AA, AA, parallelis inter ſe cohærent.
Cylindri trahuntur ponderibus
P,P, ſuſpenſis funibus, qui cum lamellis æneis cohærent, in quibus forami-
na dantur per quæ axes chalybei cylindrorum tranſeunt;
funes trochleis nt d, d,
in regulis AA, AA, fixis, &
circa axes mobilibus, circumponuntur.
In hac machina datur æquilibrium, ſi vis, qua cuneus intruditur, ſe ha-
beat ad ſummam ponderum P,P, ut ſemibaſis cunei ad ipſius altitudinem, quæ
proportio in cuneo locum non habet .
55204.
Machina hæc non repræſentat quæ in actione cunei, quo corpora ſeparan-
tur, obtinent;
pondera enim P,P, non repræſentant vim qua cylindri inter ſe
cohærent;
ſed cylindri ſinguli dimidio ponderum P,P, ad trochleam fixam
trahuntur;
in noſtra autem machina, ponderibus integris P,P, inter ſe co-
hærent cylindri.
CAPUT XIV.
De Machinis compoſitis.
JAm vidimus, quomodo Machina ex plurimis vectibus 66177. aut plurimis rotis , componi poſſit, & quomodo in 77190. machinis potentia, ut cum reſiſtentia æquè polleat, ſit adre-
88216. ſiſtentiam, in ratione compoſita ex omnibus rationibus, quas in
ſingulis machinis potentia ad reſiſtentias baberent, ſi ſepa-
ratim adhiberentur;
hæc eadem regula in omnibus aliis
machinis compoſitis obtinet.
Non modo plurimæ machinæ ejuſdem generis poſſunt
jungi, ex machinis diverſis, variis modis, machina componi
poteſt;
exemplo uno & altero id ſatis patebit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index