Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
21
21
22
22 (2)
23
23 (3)
24
24 (4)
25
25 (5)
26
26 (6)
27
27 (7)
28
28 (8)
29
29 (9)
30
30 (10)
< >
page |< < (6) of 677 > >|
266GNOMONICES quia tã interdiu, quàm noctu ex ipſis horas cognoſcim{us}; qualia ſunt Aſtrolabia, ſeu Planiſphæria, annuli
aſtronomici, &
c. Pariratione alia horas indicant per dimidij anni ſpatium, cuiuſmodi est horologium
Aequinoctiale ſuperi{us}, horas eo anni tempore indicãs, quo ſol à principio ♈, ad principiũ ♎ mouetur:
Alia per reliquam partem anni, quale eſt A Equinoctiale inferius, quod horas monſirat, dum ſol à princi-
pio ♎, ad principium ♈, mouetur.
Rurſus quædam indicant horas mane duntaxat & veſperi, quale
eſt horologium verticale ad ſeptentrionem ſpectans, &
Polare inferius, & nonnulla alia declinantia, &
inclinata inferiora:
quædam reliquas horas diei, quale eſt Verticale ad meridiem vergens, & Polare ſupe-
rius, nec non aliqua declinantia, &
inclinata ſuperiora. Sic etiam horologiorum alia horas antemeridia-
nas ſolum indicant, cuiuſmodi cſt Meridianum Orientale;
alia pomeridianas, quale cſt Meridianum occi-
dentale.
Atq; hac ratione plura alia genera horologiorum excogitari poterunt.
1110
DE QV ADRVPLICI HORARVM,
atque ex ipſis horologiorum varietate.
RETVLIMVS varia horologiorum genera ex uario duntaxat planorum, in quibus deſcribuntur,
ſitu, nunc de quatuor horarum generibus, ex quibus ſingulæ prædictæ horologiorum ſpecies quadrupli
cantur, dicam{us}.
Principio autem horarum duo prima ſunt genera inter ſe diſtincta, vnæ quidem inæqua-
22Horarum di
uiſio.
les dicuntur, æquales alteræ.
Hora inæqualis eſt pars duodecima tam diei, quàm noctis artificialis. Diuide-
33Hora inæ
qualis.
batur enim olim quæuis artificialis dies, &
quælibet nox in 12 particulas æquales inter ſe, quæ horæ inæ-
quales, &
antiquæ à ſcriptorib{us} dicuntur: Antiquæ quidem, quoniam apud omnes antiquos earum vſus
extitit.
Inæquales autem, non quòd horæ vnius diei vel noctis inter ſe ſint inæquales; hoc enim falſum eſt,
44Cur dictæ ſint
horæ antiquæ@
& inæquales.
5520 cum quamlibet diem, ac noctem in 12 partes æquales diſtribui aſſeruerimus;
ſed quia cũ dies artificiales,
&
noctes ſint inæquales, horæ diei vel noctis longioris maiores ſunt horis diei, vel noctis breuioris. Quan-
do enim duæ magnitudines inæquales in partes numero æquales diuiduntur, efficiuntur ſingulæ partes ma-
ioris magnitudinis ſingulis partibus minoris inæquales, puta maiores.
Rurſus dicuntur huiuſmodi partes
duodecimæ diei vel noctis, horæ inæquales, quoniam cum tam dies, quàm nox artificialis æqualib{us} duo-
decim horis conſtet, ſit autem in ſphæra obliqua perpetuo dies ſuæ nocti inæqualis, excepto tempore æqui-
noctiorum, ſole in principio ♈, vel ♎ exiſtente, neceſſario efficitur, hor{as} diurn{as} inæquales eſſe no-
cturnis horis.
Deniq; nominatæ ſunt huiuſmodi horæ inæquales, quia nunquam, niſi in æquinoctijs, conue-
niunt cum horis æquinoctialibus, quæ æquales dicuntur, vt mox docebim{us}, ſed ſemper aut minores ſunt,
vt diurnæ in hyeme, &
nocturnæ in æſtate, aut maiores, vt ſunt diurnæ in æſtate, & nocturnæ in hyeme.
6630 Cur autem duodecim hor{as} diurn{as}, totidem{q́ue} nocturnas conſtituerint veteres, partim ſupra cõmemora-
77Cur Antiqui
diem, & noctẽ
quãlibet in 12.
horas ſecuerint.
uim{us}, cum de etymologia hui{us} nominis, hora, diſſereremus, partim etiam hoc loco aperiemus.
@eteres
magnam ſemper rationem habuiſſe temporis, quo ſingulæ partes zodiaci ſupra Horizontem exoriuntur,
perſpicuè conſtat.
Vnde non temerè hor{as} à partib{us} zodiaci inſtituiſſe videntur. Sed quoniã 12 partes
ſunt præcipuæ in zodiaco, nempe 12.
ſigna cœleſtia, quorum ſex qualibet die, & totidem quauis nocte oriũ-
tur, vt in ſphær a docuim{us};
ſi ſingulis ſignis horam tribuiſſent, ſex hor{as} duntaxat conſtituiſſent tam in
die, quàm in nocte qualibet, eaſ{q́ue} lõgiores, quàm par eſt, effeciſſent.
Quocirca viſum eſt illis cuilibet medie
tati vnius ſigni ſupra Horizontem emergenti horam aſcribere.
Vnde factum eſt, vt quemuis diem, & no-
ctem in 12 hor{as} partitiſint.
Hiſce horis inæqualib{us} olim Iudæi vtebantur, vt ex ſacris literis conſtat,
nec non Romani, &
tota ferme antiquit{as}, vt & hyſtoriæ, & libri veterum Mathematicorum teſtantur.
8840 His enim noctem in quatuor vigili{as} diſtribuebant, ſingulis vigilijs tern{as} tribuendo hor{as}. Immo & Ec-
cleſia Romana laudes Deo Opt.
Max. quæ ab horarum nomine quidem horæ canonicæ, numero autem Pri
ma, Tertia, Sexta, &
Nona vocatę ſunt, ſecundum hoc gen{us} hor arum inſtituit decantand{as}.
HORA verò æqualis eſt viceſima quarta pars dieinaturalis, qui ex die, nocte{q́ue} conficitur. Quia verò
99Hora æqua-
lis.
circulus A Equinoctialis continens grad.
360. ſemel in die cir cumagitur, ſupra{q́ue} Horizontem vbiuis gen-
tium totus aſcendit, (negligimus hic particulam illam, quæ portiunculæ illi zodiaci reſpondet, quam inte-
rim proprio motu ſol percurrit) neceſſe eſt ſingulis horis aſcendere grad.
15. qua de cauſa hę horæ dictæ
ſunt æquinoctiales, quòd videlicet à cir cũuolutione æquinoctialis circuli efficiãtur.
Dictæ quoq; ſunt æqua-
1010Cur dictæ
ſint horæ æqui-
noctiales, atq;
æquales.
les.
Nam ſemper æquali temporis ſpatio emergunt grad. 15. A Equatoris, qui cuiq; horæ tribuuntur, ſupra
Horizontem:
Siquidem in omni regione vniformiter eleuatur, ac deprimitur infra Horizontem circulus
111150 æquinoctialis, vt alibi oſtendim{us}.
PORRO haſce hor{as} æquales olim non omnes nationes, ſicut ncc hodie, eodem modo numerabant;
quoniam non idem initium diei natur alis apud omnes erat conſtitutum. Babylonij etenim, teſte Plinio lib.
1212Initium va-
rium diei apud
varias gentes.
2.
& Macrobio lib. 1. Saturnaliorum, diem appellabant motum ſolis ab vno ortu ad alterum ortum, quos
hac tempeſtate imitantur incolæ inſularum Balearium.
Vnde hor{as} ab exortu ſolis ſupputabant, quæ Ba-
bylonicæ à pleriſ ſcriptoribus dicuntur, propterea quod apud Babylonios in vſu fuerunt.
Athenienſes
1313Horæ Baby-
lonicæ.
autem, quos nunc ſequitur tota Italia vna cum Bohemia, diem definiebant ab uno ſolis occaſu ad occaſum
alterũ, inde{q́ue} hor{as} æquales numer abant:
quæ iã Italicæ nuncupãtur ab Italia, vbi maxime earũ vſus vi-
1414Horę Italicę. get.
Vmbri deinde (quem etiam morem Aſtronomi omnes obſeruant) totum temp{us} à meridie ad ſequen-
tem meridiem vocabant diem, hor{as}{q́ue} æquales 24.
computabant à meridie, quę quoniam in motibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index