Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 677 > >|
10 declinationem, aut inclinationem quodlibet horologium conſtructum eſſe videatur, & quæratio ſit cu-
iuslibet horologij, pro cuiusuis ſtyli magnitudine, aut amplificandi, aut etiam minuendi.
Quintus do-
cet, qua via ac ratione tabulæ quædam compenantur, quibus poſtea facili negotio horologia deſcriban-
tur.
Sextus Ptolemæi Analemma explicat, item{q́ue} Federici Commandini de horologiorum deſcriptin-
ne opus:
ex quo conſtat, Analemmatis vſum (ni fallor) multo latius patere, quam ſit à Ptolemæo li-
terarum monumentis traditum.
Addo etiam faciliorem viam in declinantibus, inclinatis{q́ue} horologijs,
quam quæ à Commandino monſtrata eſt.
Quid præterea tenendum ſit, vt ab Horizontali horologio al-
terum in pariete, cuius tamen nota ſit declinatio, ad quamcunque ſtyli magnitudinem deſcribatur.
Septimo paucis repetuntur præcipuæ horarum deſcriptiones, de quibus ſecundo & tertio libro eſt diſpu-
tatum;
neque tamen demonſtrationes additæ ſunt, vt qui in Geometricis demonſtrationibus non ſunt
admodum verſati, quoduis horologium, ſine demonſtr ationum interiectione aut mora, formare non dif-
ficile poſſint.
Octauus denique liber de vniuerſalibus quibuſdam horologijs, quę ad omnes poli altitudi-
nes accommodantur, agit, &
de alijs etiam nonnullis, quæ circumferri poſſint, & in vna ſola poli altitu-
dine vſum habeant, vt quæque nobis magis ex vſu eſſe videbuntur.
Atque ita, quicquid Gnomonices
eſt proprium, id omne complecti hiſce libris octo ita digeſtis, niſime valde fallit animus, videor.
Quod
autem pleriſque propoſitionibus ſcholia adiecta ſunt, id eo conſilio factum eſt, vt vel in illis, quæ ad pla-
nius intelligendam propoſitionis demonſtrationem pertinent, explicarentur, vel alys vijs eadem, quæ in
propoſitionibus demonſtrata ſunt, perueſtigarentur, vel denique noui aliquid, ab inſtituto non abhorrens,
proponeretur.
Nam ſi omnia in propoſitiones conieciſſem, moleſtia lectorem ipſa longitudine affeciſ-
ſem.
In demonſtrationibus ex Euclide, & in eum ſcholijs, ſecundum noſtram editionem, ex Apollonio
Pergæode conicis elementis ſecundum editionem Federici Commandini, &
ex Theodoſio de elementis
ſphæricis ſecundum etiam noſtram editionem, testimonia proferemus.
Afferam etiam Ioannis de Regio-
monte libros de triangulis, aut Gebrum Hiſpalenſem Arabem de triangulis ſphæricis, aut noſtra triang@-
la ſphærica, quæ cum Theodoſio, &
cum tractatione ac tabula de ſinubus in volumen vnum vniuerſæ
Aſtronomiæ perneceſſarium coniecta breui prodibunt.
Itaque qui rebus hiſce non diligenter oper am
dederit, non est cur in hac Gnomonica demonſtrationes noſtras ſe intelligere poſſe confidat:
quanquam
etiam rerum omnium deſcriptionẽ ita doceo, vt quilibet etiam omnium demonſtrationum rudis, quid ta-
men in agendo obſeruare debeat, per ſeſe percipere valeat.
Illud quoque lectorem admonitum velim,
omnia horologia in hac Gnomonica efficta eſſe ad almæ Vrbis Romæ latitudinem, etſi præcepta ipſa
ſunt cuiuis poli altitudini, aut latitudini loci communia.
In ſecundi etiam & tertij libri ſeholijs, ac to-
to ſeptimo doceo, quo pacto ex cuiuſcunque dati ſtyli magnitudine, cuius etiam locus in horologij plano
aſſignetur, horologia deſcribantur, quod ante me nemo vnquàm (quod ego quidem ſciam) præſtitit, cum
plerique omnes horologia ante depingant, quàm ſtyli magnitudinem determinent.
Vnus quidem certe
Federicus Commandinus idem facit, ſed &
Analemmatis via, neque ea ratione, quam plerique eorum,
quihorologia deſcribunt, communiter tenent.
Neque verò illud dicere prętermittam, conatum me in-
uſitata quoque ratione, ex noua quadam cylindri via, horas deſcribere in quocunque plano, quæipſa via
(auſim dicere) inter omnes ſola eſt, per quam horæ omnes, &
horarum partes commode pingantur, vt li-
bro ſecundo &
tertio videbitur. Quamobrem ſi hoc in opere lumen aliquod ita nobilis, iucundæ ſcien
tiæ ſtudioſis attulero, bonorum omnium auctori Deo acceptum referri volo.
Quod ſi magnis aliorum
ingenijs minus cumulate ſatisfecero, quàm aut oportuiſſet, aut voluiſſem, cum ingenij mei tenuitati, tum
rei difficultati adſcribendum duco, quippe cum in pleriſque neminem habuerim ducem, quem ſequi aliqua
ratione poſſem, &
demonſtr ationes ferè omnes nuper à me excogitatę fuerint, vt facile exiſtimabit, quiſ-
quis noſtram hanc Gnomonicen cum aliorum horolograpijs conferre voluerit.
Arbitror tamen a me
ita viam hac inre patefactam eſſe, vt facile ſit vnicuique, etiamſi mediocriter in demonstrationibus
Geometricis intelligat, ſuapte ſponte progredi, &
extremam huic ſcientiæ manum, & tanquam fasti-
gium operi inchoato imponere.
4[Figure 4]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index