Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
11
12 2
13 (3)
14 4
15 5
16 6
17 7
18 8
19 9
20 10
21 11
22 12
23 13
24 14
25 15
26 16
27 17
28 18
29 19
30 20
31 21
32 22
33 23
34 24
35 25
36 26
37 27
38 28
39 29
40 30
< >
page |< < (10) of 214 > >|
2010CAPVT I. lat, embolos reliquarum irrigaturas. Praeterea ligna
embolorum alnea ſient, annulis ferreis circummunita,
quae diu, antequam in antlias inſeruntur, aquis immer-
ſa iacuerunt.
nam ſic eadem durabiliora et ſolidiora
euadere, experientia comprobauit.
9. Tertii generis antlia eſt inuerſa, (gall. pompe renuer-
ſée) fig.
4. cylindri nempe patens oſtium B deorſum, al-
terum A, quod ualuula clauditur, ſurſum uertitur, to-
tusque cylindrus ita inter ligna fortiora ſuſpenditur, ut
prementis emboli robur ſuſtinere ualeat.
hic cylindrus
AB plerumque tantum aliquot pedes altus eſt, v.
g. 4,
6, p.
quia tantum deſtinatur columnis aquarum ab
embolo ſurſum in aliam fiſtulam trudendis.
Embo-
lus huius antliae E, itidem ligneus inuerſus, gaudet tri-
bus quatuorue foraminibus, quae teguntur forti corio
duplici, ferrum perpendiculare, cui affixus eſt embo-
lus, incumbit lateri parallelogrammi rectanguli C D,
quod beneficio anſae ſiue longurii G H, attolli demit-
tique poteſt.
Scilicet, extremum cylindri B intra
aquas eſt, et cum demittitur embolus E, coria eiusdem,
quae ſtringunt cylindri parietes, eleuantur ſupra em-
bolum, et uiam aquis ab aere grauatis, per foramina
emboli liberam relinquunt, quae ideo omne ſpatium,
quod ſupra embolum in cylindro ſupereſt, replent.
Eleuato deinceps iterum embolo, coria in foramina
emboli relabuntur, et eadem obturant, atque hinc
aquae aperiunt ualuulam canalis F, et in eum ſeſe reci-
piunt, quo facto, deſinente emboli impulſu, ualuula
A clauditur.
10. Quando in hac antlia inuerſa embolus non am-
plius replet cylindrum, uacillant latera rectanguli, cum
idem aſcendit, et tum tollitur a longurio ſuo rectangu-
lum, exemto clauo, et unco, qui ex laqueo circa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index