Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (11) of 214 > >|
2111DE MACHINA MARLYENSI. leam ducto pendet, idem apprehenditur, lenteque ſitu
perpendiculari demittitur, donec exeat ex cylindro
embolus, tum idem una cum rectangulo, beneficio axis
cum peritrochio, attollitur, et emboli uitia corrigun-
tur, eodemque organo etiam embolus reſtituitur.
11. Quod attinet ad canales uel fiſtulas machinae lau-
datae, cylindri quidem antliarum omnes ferrei ſunt,
diuerſae amplitudinis et longitudinis pro ratione fini-
um diuerſa.
aſpirantes ſunt plumbeae, uti ante dixi,
usque ad utres, in quibus ualuulae iacent, hos enim
cupreos facere oportuit, et tales etiam ſunt curuatae
portiones ductuum ſiue canaliculorum, per quos aquae
protruduntur.
reliquae fiſtulae ferro fuſo conſtant, ple-
raeque 3 p.
longae, inſtructae perſoratis orbibus planis,
tetragonis uel polygonis, his enim cochleae intrudun-
tur, ad tubos connectendos.
nonnunquam ubi magna
curuatio requiritur, cuprei intermiſcentur.
Inter or-
bes cochleis conſtrictos coria ad arcendum aerem po-
nuntur, in quibusdam praeterea plumbum rimis infu-
ſum notaui.
12. Poſt haec coniunctio plurium fiſtularum attendi
meretur.
Cum enim expulſa embolis aqua, una quo-
que multum aeris in ductus aquarum prouoluatur, qui
quando in fiſtulis haeret, non parum aquarum progreſ-
ſum remoratur, hinc artifices, qui opus, de quo expono,
compoſuerunt, aquas ex duabus pluribusue fiſtulis in
unam ampliorem ducere allaborarunt, quod effece-
runt, coniuncta communi fiſtula cum reliquis, benefi-
cio curuatorum canalium cupreorum, quo facto, fur-
cae figura producitur, fig.
5. et ne aqua recidens impe-
diret alterius ingreſſum, ualuulis, quae in extremis ca-
nalium connectendorum inſeruntur, proſpectum eſt.
praeter tales ualuulas nulla eſt, in aquarum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index