Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of contents

< >
< >
page |< < (22) of 214 > >|
14322GEOMETRIA SVBTERRANEA.
SCHOLION IV.
43. Hactenus de inſtrumentis, quae ad geometriam ſubterr aneam
excolendam
ſpectant, pro inſtituti modo explicaui.
Quoni-
am
autem in iis praecipua ſunt, quae acu magnetica ueluti animan-
tur
, pauca adhuc circa eam materiam addere placet.
Scilicet in-
ferius
docebitur, quomodo etiam ſine ullo magnete dimenſio fodi-
narum
, etſi laborioſius, et per aliquas ambages, praeſtetur.
Atta-
men
cum in geometria ſubterranea, qualis nunc colitur, praeſtan-
tiſſima
acus magneticae utilitas ſit, apparet exinde, artem, quam
tradere
ingredior, hac forma non adeo antiquam eſſe.
Magnetis
enim
uirtus, qua principes mundi partes, ſeptemtriones uidelicet
et
auſtrum, reſpicit, ante ſeculum decimum quartum ignorata fuit.
Sunt quidem, qui ex Photii Bibliotheca locum afferunt, in
quo
Euſebius quidam Baetuli lapidis beneficio una nocte iter ducen-
torum
ſtadiorum confeciſſe dicitur;
uerum notum eſt, magnetem
lapidem
, niſi liber ſit, in plagas laudatas non conuerti, ſed ſuo pon-
dere
uictum quieſcere, et praeterea Photio magis de accelerati-
one
, quam regimine nauis ſermo eſt.
Qui autem Alberti M.
teſtimonio
, ex opere de mineralibus lib.
2. tr. 3. c. 6. , nitun-
tur
, ubi ex incerto quodam, ſiue apocrypho, ut uocant, Ariſtotelis libro,
de
lapidibus, refert, magnetem gaudere ui apprehendendi ferrum,
et
in ſeptentriönem ſeuertendi, illis reſpondit ATHAN. Kirghervs
de
arte magnetica lib.
I. P. I. c. 6. p. 27. edit. Colon. docet nem-
pe
, Albertum de ui noua magnetis, circa initium ſeculi XII, certi-
orem
redditum, non auſum fuiſſe, eam defendere, ſine Ariſto-
telis
auctoritate, atque adeo, ut eo facilius probaret, inſolitam et
hactenus
ignotam magnetis proprietatem, Ariſtotelis aliquem librum
et
teſtimonium, finxiſſe.
Verum mihi probabilius uidetur, locum
illum
, in Alberti librum, ab alio ſequiore deſcriptore inſertum,
atque
ideo ſuppoſitum fuiſſe, ut nouo inuento, quod ſeculi XIV.

principio
curioſorum naturae indagatorum ſcriptionibus maxime
celebrabatur
, antiquitas maior conciliaretur.
Adducunt me in hanc
ſententiam
Georgii Agricolae uerba, quae lib.
5. de na-
tura
foſſilium p.
246. ed. Baſil. 1558. f. leguntur; Albertus M.
inquit
, ſua aetate magnetem inuentum eſſe ſcribit, qui una
parte
ferrum ad ſe traheret, abigeret a ſe altera contraria.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index