Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of contents

< >
< >
page |< < (23) of 214 > >|
14423GEOMETRIA SVBTERRANEA. Hanc enim uirtutem exercet magnes in ferrum, altero polo magne-
tico
tactum, et potentiore ui directionis in ſeptentrionis uel auſtri
plagam
, (nam alias notum eſt, ferra leuia et libera, ut acus, etiam
ſine
magnetis affrictu boream reſpicere.
uid. notata in §. 30. inſti-
tutionum
aſtronomicarum, et add.
Voigtel p. 25.) inſtru-
ctum
, ſiquidem polus contrarius eam partem ferri, quae ab altero
polo
magnetiſmo infecta eſt, repellit.
Nec in magnis ferri portio-
nibus
, quae ob ponderis inertiam, haud facile moueri poſſunt, id
magnes
efficit, ſed in exilioribus, quales ſunt acus ferreae, quibus
magnetica
uis tactu lapidis communicata eſt.
Sequitur ergo ex illa
confeſſione
Alberti, quam Agricola allegauit, eum magnetis uim
ſe
dirigendi tum adhuc ignoraſſe.
Ea enim 'perſpecta, ſtatim in-
telligitur
, aduerſa polorum facultas, quippe cuius effectus in oculos
cadunt
, quando magnes ad acum ſua ui imbutam admouetur.
Cum
praeterea
opinio eorum, qui Marcvm Pavlvm Venetvm,
ex
China attuliſſe uſum acus contendunt, admodum dubia et in-
certa
ſit, merito, Kircherum ſecuti, exiſtimamus, primum Ioannem
Goiam, amalphitanum, artis nauticae peritum, circa annum
Chriſti
1302, cum magnetis directionem uel ipſe reperiſſet, uel ab
aliis
didiciſſet, docuiſſe, quomodo lamellae ferreae, affrictu lapidis
magnetici
, ſimili niſu inſtruantur, et ad nauigationes feliciore
ſucceſſu
proſequendas adhibeantur.
Siquidem conſtat, iſto demum
tempore
nautas, pyxide duce, iter facere coepiſſe Sed diu tamen
ante
floruerunt in germania fodinae, quamuis etiam earum primae
origines
obſcurae ſint, et fere lateant.
Tacitvs de germa-
norum
moribus cap.
5. ſcribit. Argentum et aurum pro-
pitii
an irati dii negauerint, dubito;
Nec tamen affirmaue-
rim
, nullam germaniae uenam argentum aurumue gignere,
quis
enim ſcrutatus eſt?
Poſſeſſione et uſu haud perinde afficiun-
tur
.
Plinivs, etſi Tacito coaeuus, eidem aduerſatur, et hiſtoriae
naturalis
libro 34.
c. 1. teſtis eſt, ſua aetate in germania aeris
metallum
repertum fuiſſe.
Petrvs uero Albinvs in der
Meiſniſchen
Berg - Chronica, tit.
2. p. 8. ex Ottone Friſin-
genſi
, et Sigeberto Gemblacenſi, docet, ſub Ottone magno ſeculo
X
.
uenas argenti ferrique Goslariae primum eſſe repertas.
Freibergenſes argenti fodinas anno 1157. initium habuiſſe, Agri-
COLA in dialogo, cui titulum Bermanni fecit, p.
419, affirmat.
Albinvs annum 1169 praefert.
Cum itaque cultura fodinarum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index