Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
31
31 (21)
32
32 (22)
33
33 (23)
34
34 (24)
35
35 (25)
36
36 (26)
37
37 (27)
38
38 (28)
39
39 (29)
40
40 (30)
< >
page |< < (29) of 214 > >|
3929DE MACHINA MARLYENSI. uniuerſum, tum ex obſeruationibus et experimentis,
inuenire ſtudet.
Miſſis reliquis ad regulam duntaxat
quintam p.
192. conuertor, quae ad praeſens omnino
ſpectat argumentum.
Docet ibidem, quod iactus
aquae eadem uelocitate, ſed per diuerſa oſtia ſalientis,
impetu ſuo aequilibres ſint ponderibus, quae habent
rationem duplicatam diametrorum foraminum, per
quae aqua emittitur.
Cum enim antea demonſtraſſet,
aquas pondus obuium lapſu mouere poſſe, et lapſum
tanto fortiorem eſſe, quanto maior eſt aquae irruentis
copia, exinde regula illa ſequebatur, quia ſi oſtia cir-
culi figura fuerint praedita, eadem ſeruant rationem
duplicatam ſemidiametrorum, et tum uelocitas uel-
uti altitudinem cylindrorum aqueorum definit, hac
eadem exiſtente, res redibat ad materiam, cuius in
ſimilibus corporibus eadem eſt quae baſium ratio, al-
titudine non mutata.
(§. 198. Geom.) Idemque expe-
rientia comprobauit.
Nam ad axem uolubilem aptauit
alam aliquam, quae pondus adducebat, et ſuſpenſa ea-
dem intra aquam fluentem, cuius antea celeritatem
alio modo repererat, notauit eandem proportionem
ponderis et impetus, quae auxilio tubi, ex quo aqua
ſaliens obuium aliquod corpus impellit et ſuſtentat,
fuerat inuenta.
Videlicet aqua celeritate 3 pedum in-
tra minutum ſecundum ruens, tantundem hoc motu
praeſtat, quantum alia, quae ex cylindro 12 pedes alto
delabitur.
aequipollet autem impetus eiusdem, ſi alae
baſis fuerit quadrata, cuius latus dimidium pedem ca-
pit, 210 libris, multiplicata nempe baſi quadrata in al-
titudinem, quo facto producitur priſma trium pedum
cubicorum, et quoniam quilibet pes cubicus aquae ua-
let 70 libras vid.
p. 192. tres pedes dabunt 210 libras.
Celeritatem autem aquae per perpendiculum 12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index