Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
31
31 (Fo.13.)
32
32
33
33 (Fo.14.)
34
34
35
35 (Fo.15.)
36
36
37
37 (Fo.16.)
38
38
39
39 (Fo.17.)
40
40
< >
page |< < of 140 > >|
34PRIMA PARS COSMO. grad. minuta conuertito, vt ſuprà docuimus in obſeruatione ecli-
ptica.
Poſtremò adde aut ſubtrahe numerum graduum & minuto-
rum iam productum ad meridianum, ad quem tabulæ (ex quibus
lunæ motum computaſti) ſunt verificatæ.
Vt ſi intercapedo lunæ
&
ſtellæ fixæ tuæ conſiderationis fuerit minor, adde gradus & mi-
nuta ad meridianum notum, hoc eſt, ad longitudinem notam, &

locus tuæ conſiderationis erit orientalior.
Si verò maior, aufer
gradus &
minuta à longitudine nota, hoc eſt, à meridiano ad quem
tabulæ ſunt verificatæ, &
erit occidẽtalior locus tuæ cõſiderationis.
GEMMA FRISIVS.
TOtum iſtud verum, cùm luna plus verſus occaſum eſt quàm
ſtella.
Alioqui ſi orientalior eſt, totum contrarium eſt, id eſt,
ſi intercapedo lunæ &
ſtellæ fixæ fuerit minor, ſubtrahe gradus &
minuta à longitudine nota, &
locus tuus erit occidentalior: Si ve-
rò maior, adde gradus &
minuta ad longitudinem notam, & locus
erit orientalior.
Aliquorum fixorum ſide-
rum vera in Zodiaco loca, quæ parum aut nihil à Solis
orbita recedunt, cum magnitudinibus eorundem,
rectificata per Petrum Apianum ad Annum
Chriſti. 1525. completum.
* 14 ♉ Aldebaram . i. oculus ſeu cor Tauri. ♊. 2. gra. 57. mi. Mag. 1.
* 30 ♉ Extremitas ſep. lateris ãte. pleiadũ ♉. 22. gra. 27. mi. Mag. 5.
* 1 ♋ Præſepe quæ eſt in pectore Cancri♌. o. gro. 37. mi. Nebuloſa.
* 2 ♋ Iſtarum Septentrionalis habet gra. 27. mi. 57. Mag. 4.
* 3 ♋ Septententrionalis aſellus. ♌. o. gra. 37. mi. Mag. 4.
* 4 ♋ Decliuior harum duarum ad meri. ♌. 1. gra. 37. mi. Mag. 4.
* 8 ♌ Regulꝰ ſeu leonis q̃& baſiliſcꝰ dicitur ♎. 22. gra. 47. mi. Mag. 1.
* 14 ♍ Aſtræa ſeu Spica virginis ♎. 16. gra. 57. mi. Mag. 1.
* 1 ♎ Luminoſior lancis meri. ♏. 8. gra. 17. mi. Mag. 2.
* 8 ♏ Cor Scorpij & dicitur Calbalatrab, ♐. 2. gra. 57. mi. Mag. 2.
* 4 ♐ Decliuior duarum ab arcu in latere ſeptentrionali ab arcu ad
meridiem ♐.
29. gra. minu. 17. Mag. 3.
* 23 ♑ In radice caudę & dicitur denebalchedi. ♒. 15. gra. 7. mi. Mag. 3
* 24 ♒ Eteſt ſecunda ſtella poſt effuſionem. ♓. 5. gra. 7. mi. Mag. 4.
* 20 ♓ Eteſt ãtecedẽs ſuꝑ nodũ torcularis ſep. ♈. 20. g. 47. m. Mag. 4.
GEMMA FRISIVS.
¶ Ab Anno. 1525. vſque ad Annum. 1540. ſtellæ fixæ pro-
motæ ſunt .
8. minutis. Hinc facile erit loca eorum corrigere pro
annis venturis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index