Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 347 > >|
15 cuius illa inter innumeras magnanimo in pectore cura adoleſcit, noui
inſtar Triptolemi ſparſis literarum, ac beneficientiæ ſeminibus, morta-
le genus quotidre altiùs demereri.
Indicante autem Maronita adeſſe
Romæ, vbi per Æſtatem agere Borellus decreuerat, Abrahamum Ec-
chellenſem natione Arabem, linguarum verò orientalium peritia op-
pidò celebrem, neq;
Matheſeos ignarum; tunc idem Borellus (quan-
doque SERENISS.
MAGNODVCI placuiſſet, APOLLONIVM,
ac reliqua ſcripta fidei ſuæ committere, &
Abrahamo ocium foret in-
terpretandi) ſuam vltrò operam in rebus geometricis adhibere polli-
citus eſt.
Satis ſuperque ſe adprobauerat Abrahami peritia, qui lin-
guarum orientalium Doctor, tunc Romæ, olim in Piſano Lyceo me-
ruerat.
Nec minus ſpectata erat ſuæ SERENISSIMÆ CELSITV-
DINI Borelli præſtantia in geometricis, ac philoſophicis ſtudijs.
Non cunctanter ergo SERENISS. MAGNVSDVX ſcripta Borel-
lo credidit, &
qua ſolet auguſta ſapientia bonas artes tutari, ac foue-
re, operis aggreſſionem nutu firmat, ſuique SERENISSIMI NO-
MINIS auſpicio, ac maieſtate fundari permittit.
Hæc omnia acta ſunt intra dies octo, vel minus, quibus Borellus
Florentiæ permanſit.
Ego hinc procul, cum inſigne hoc cemelium
Reipublicæ literariæ detectum.
Reuerſo, ſeduli Amici ſtatim nun-
ciant, ac Borellus deinceps rem totam mihi ore confirmat, paulò an-
te quàm peteret Romam.
Exultabam animo, ac plenus gaudij geſtie-
bam, fortunatum verè me ſentiens, quod hac ætate ſpirarem, cum
magnus Geometriæ ſpiritus redderetur hoc reperto theſauro.
Nec propterea ceſſabant Amici, quibus res meę cordi erant, horta-
tiones, ac ſtimulos ſubdere, vt hanc ſaltem de MAXIMIS, &
MINI-
MIS lucubrationem publici iuris facerem;
de qua actum eſſe omnino
videbam, tunc iam repertis APOLLONII libris;
atq; animum ab ea
prorſus auerteram tineis iam pertundenda, aut Veneris Marito do-
nanda.
Rarò interim, aut nunquam auditum fatebantur, mihi ſanè
(vt illis videbatur) improſperum:
non modò librum per duodecim
iam ſecula conſepultum reuiuiſci me viuo, qui eidem aliquatenus ſup-
plendo non indiligenter vacaueram;
ſed & illud damnabant qualeſ-
cunque hos labores meos delituiſſe, qui diu pridem vulgari, ante
APOLLONIVM repertum, ac ſtudioſorum manibus teri potuiſſent.
Acriùs inquam inſtare Amici, neque incitamenta remittere; vno ore
adhortari, vt properatò colligerem, diſponerem, meorumque edi-
tionem anteuerterem.
Non deerant autem illis ſpecioſa acumina ad
impellendum.
Quod enim ad me; priùs fuiſſe hæc excogitata,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index