Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
< >
page |< < of 64 > >|
1addito aut dempto momento, vt ſi dum alterum ma­
chinæ extremum palmo vno mouetur, alterum cen
tum palmis moueatur vis quælibet huic annexa, al­
teram alteri annexam centuplam momento minùs,
mouebit: ſed motu centuplo: mouebit autem & re­
liquas omnes vires, quæ infra centuplam proportio­
nem ad eam habebunt: ſi verò non vim centuplam
mouere, ſed in data vi motum centuplum ciere veli­
mus, eam quidem in extremo quod centuplo citiùs
mouetur, locare oportebit, alteram verò alteri extre
mo centuplo maiorem adhibere neceſſe erit.
Hinc oriuntur tria problemata, videlicet data vi
datum pondus mouere, quod iam demonſtrauimus:
item data vi datum motum ciere, quod ex præceden­
tis
demonſtratione abſoluitur: tertium, datam vim,
dato motu mouere, quod quidem faciliùs demon­
ſtratur, quàm abſoluitur.
Scimus enim, vt id fiat,
vim aliam proportionalem (vt docuimus) requiri,
quo modo autem illam habere poſſimus, explicare
hoc opus, hic labor eſt.
Non enim quemadmodum
organa ad motus in data proportione ciendos ha­
bere poſſumus: ita & vires infinitæ magnitudinis po
teſtati noſtræ ſubſunt.
Quod enim ad vires in grauitatis & leuitatis gene
re conſiſtentes attinet, eas vt moueant antè moueri
oportet à loco vel ſitu naturali, vi autem aliqua id fie-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index