Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 64 > >|
1
IIII.
Æqualium quidem virium æqualibus motibus
æquales erunt reſiſtentiæ.
Si enim æquales vires æ­
qualiter à ſuis nutibus reuellantur, æqualiter reſi­
ſtent.
V.
Inæqualibus verò motibus, earum reſiſtentię in­
æquales erunt, & motuum proportionem ſequen­
tur.
Exempli gratia, ſint duæ vires A & B, quarum v­
traque vna hora miliare vnum percurrat, illæ æqua­
les erunt.
Si igitur vtraque quarta parte vnius milia­
ris, vel dimidio miliari à ſuo nutu eodem tempore
reuellatur, eadem erit vtriuſque illi motui reſiſten­
tia.
Sin verò altera quidem quarta parte vnius milia­
ris à nutu ſuo reuellatur, altera verò eodem tempo­
re integro miliari reuellatur: hæc reſiſtentia ad il­
lam quadrupla erit, & ſic de cæteris motuum pro­
portionibus.
VI.
Inæqualium verò virium reſiſtentiæ æqualibus
motibus ipſarum virium proportionem ſequentur.
Quo maior enim eſt vis, eo magis eodem tempore
eodémque ſpatio contra nutum mouenti reſiſtit.
Exempli gratia, ſit vis A quadrupla ad vim B, vis A mo­
uenti ſe vno miliari quadruplo reſiſtet, quàm B mo­
uenti ſe vno miliari eodem tempore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index