Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 64 > >|
1mouere volumus, id nonniſi paruo motu facere
poſſumus: ſi verò vim aliquam magno motu mo­
uere velimus, vi magna mouente ad id opus eſt.
Si
vi parua magnum motum ciere volumus, mini­
mam vim mouendam eſſe oportet: vt puta, ſi libra
vna centum libras mouere velimus, oportet motum
illius, motu huius centuplo maiorem eſſe.
Si verò ve­
limus libra vna aliam vim ita mouere, vt ea cen­
tuplo citiùs moueatur, quàm libræ illius pondus, il­
lam centeſimam tantùm libræ vnius partem eſſe ne­
ceſſe eſt: ſi verò libram vnam ita mouere velimus, vt
centuplo citius moueatur, quàm vis quæ illam mo­
uebit, vi centum libris maiore ad id opus erit.
Neque
patitur natura ſibi in his vim fieri: ſi enim eiuſmodi
proportio aliquo modo infringi poſſet, ſtatim da­
retur αὐτώμα ἐνδέλεχες, vel vt vocant, motus perpetuus
in perpetua materia.
Ex his igitur fundamentis inuentæ ſunt machinæ
omnes, quotquot antehac ſunt excogitatę, & quot­
quot poſthac excogitari poterunt, ad ea referentur.
Itaque ſi propoſitæ cuiuſcunque machinæ effe­
ctum ſcire velimus, conſideranda ſunt duo eius
extrema, quibus vires applicantur: quæ enim erit
ratio motus vnius ex illis extremis, ad motum
alterius eadem erit & virium, quæ illis extre­
mis ad motum ciendum applicari poterunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index