Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
[101.] Addenda Lectionibus Geometricis.
[102.] _Probl_. I.
[103.] _Probl_. II.
[104.] _Probl_. III.
[105.] Addenda Lectionibus Geometricis.
[106.] _Theor_. I.
[107.] _Theor_. II.
[108.] _Theor_. III.
[109.] _Theor_. IV.
[110.] _Theor_. V.
[111.] _Theor_. VI.
[112.] FINIS.
< >
page |< < (85) of 393 > >|
10385 KIZ- CKZ = ang NZI- 2 ang CKZ = 2 ang NZ C-
2 ang CKZ = 2 ang.
ZCD = ZC Y. eſt igitur ang. OFL =
ang ZC Y.
Cùm itaque ſit in ſuperiore Hypotheſi punctum Z um-
bræ lucíſque confinium, manifeſtè liquet propoſitum.
XV. Subnotetur autem, ſi medium inflectens ſit aqueum, arcum
ZY eſſe partem circuli totam (poſticam ſcilicet) illuminatam;
tan-
gentis enim ST refractus, puta TV, nedum non punctum Y præ-
tergreditur, at citra punctum D cadit.
aſt in denſioribus mediis, ve-
lut in vitro, ſecùs accidere poteſt;
ſiquidem in eo tangentis refractus,
11Fig. 128. puta TX, ultra terminum Y (modo prædicto deſignatum) cadit,
ut quidem ex calculo facilè colligatur;
unde pars illuminata arcu ZY
amplior evadit;
tangentium quippe refractis circumſcripta. Vide-
rit igitur excellentiſſimus vir;
an univerſim conftet (id quod ipſe
niſi fallor innuere videbatur) ex obſervata partis illuminatæ quantitate,
_Iridis angulam, etiam juxta Carteſianas Hypotbeſes, recte determi-_
_nari._
Nam ſumendo arcum DR = DX; ad punctum quidem R
pertinget illuſtratio;
neque tamen ulla lux quadranti BT incidens à
parte ZR (ſed illa tantùm quæ ad partes ZD cadit) ad oculum O
inflectetur.
unde quoad oculos ad has partes ſitos, hoc eſt quoad rem
quæ præ manibus, punctum Z lucem &
umbram dirimit atque diſter-
minat.
XVI. Vobis autem expendendum propono, annon exhinc _appa-_
22Fig. 128. _rentiarum in Iride ratio_ elici poſſit, illâ fortè veriſimi ior, quam
ipſe _Carteſius_ aſſignavit.
quid enim ſi dixero peripheriæ ZV impin-
gentem lucem, &
verſus O inflexam magìs apparere; primò, quia ſpiſ-
ſior eſt, ac à radiorum geminâ diffuſione conſtat, ab utraque puncti N
parte in arcum ZV retractorum;
tum ſecundò quoniam obliquius
ipſi ZV incidit, adeóque faciliùs &
copioſiùs indè quam aliunde
verſus partes O retorquetur?
Et cum præſertim circa punctum Z
acutiùs radii coëant, neque non incurrant obliquius;
quidni proptereà
vividier exindè reſultet apparentia?
Verùm hæc παρβακῶς.
_Quoniam Colorum incidit mentio, quid ſi de illis_ (etſi præter morem
ac ordinem) paucula divinavero?
XVII. _Album_ eſt quod lucem copioſam, pariter ubique ſpiſſam,
circumfundit.
Talia fermè ſunt corpora, rarioribus poris inter-
puncta;
præſertim, quæ multas ſuperficieculas, in omne latus obver-
ſas, habent.
Suadetur hoc, Quia purè lucida ſemper alba videntur;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index