Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19 1
20 2
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
< >
page |< < (18) of 393 > >|
3618 reflectionis leges examuſſim obſervat. Nam quoniam iſoſcelis trian-
guli
ZB β anguli ZB β Z β B ſunt æquales, etiam anguli (de rectis
reſidui
) ABE, α β F pares erunt;
quod reflectioni proprium eſt.
Itaque non abs recto pronunciant hoc Dioptrici; neque tamen cauſam,
11_Kepl. prop. 14_. fortaſſis ab iis prætermiſſam, tacere volui, nonnihil ab immediatæ re-
flectionis
cauſa diverſam;
quiſquam hæſitet, aut hoc adſumenti
gravetur
concedere.
VII. Hæc autem doctrina cùm multis experimentis utcunque com-
probari
queat, unum ſaltem breviter attingam ſatìs illuſtre, neminíſq;
non examini patens. Eſto triangulum ABC ſectio priſmatis triangu-
laris
æquilateri (nimirum vitrei, ſeu cryſtallini) baſi parallela;
in hu-
22Fig. 13. jus autem baſe ſumatur punctum quodpiam F, &
ſit angulus CFG
circiter
graduum 50.
(unde juxta doctrinam hîc inſinuatam, & poſteà
clariùs
exprimendam, radius GF velut extremus erit eorum, qui re-
ctæ
BC è vitri partibus illabentes refractionem patientur;
eo ſcilicet
obliquior
quilibet reflectetur.)
Sit igitur (quoniam utramque quaſi
patitur
inflectionem) ejus refractus FM, reflexus FE;
item FGre-
fringatur
in GO, &
FE in ER. Porrò jam in GO ſtatuatur oculi
centrum
O;
& ab eo prodeat radius OQ, qui refringatur in QP;
ipſorum OG, OQ refracti GF, OP (uti ſecundum principia no-
ſtra
poſthac conſtabit) progredientes divergent;
erítque proptereà
ang
.
QPC & gt; GFC; quare radius QP medium BC penetrabit,
ac
refringetur, puta in PN;
liquebit autem è dicendis refractos FM,
PN
à ſe divergere;
Hinc jam radiis MF, NP interpoſitum objectum
radiis
OG, OQ interjectum apparebit, velut ad μ ν, ſitu neutiquam
immutatum
.
Rurſus autem ab oculi dicto centro prodeat alter radius
OK
, cujus refractus ſit KI;
hìc itaque rurſum à GF diverget, ac
indè
erit ang.
KIF & lt; ang. GFC; adeóque KI minimè penetrabit
medium
BC, at reflectetur, puta in IH;
tum IH refringatur in HS.
Ergò
jam radiis ER, HS interjacens objectum puta RS radiis OG,
OK
interjectum cernetur, velut ad ρ σ, ſitu partium everſo.
Conſe-
quuntur
hæc doctrinam noſtram, &
experientiæ liquidò conſentanea
deprehendentur
, quin &
obſervatu dignum erit, è duplici refractione
ſpectatum
objectum MNIridis coloribus tinctum adparere (rubro
ſcilicet
ad μ, cæruleo ad ν, croceo medium occupante) objecti verò
RS
è duplici refractione, ſed reflectione tamen intercedente, appre-
henſi
imaginem ρ σ colore nihil ab ipſo objecto differre.
Quod ex eo
ſanè
videtur evenire, quoniam ang FEB angulo FGC æquatur;

adeóque
radius KO non aliter è vitro exit, quam RE ingreſſus eſt;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index