Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (3) of 393 > >|
213 _Democrito_ jam olim, ejúſque ſequaci (dicam an ſimio? ) ſuboluer@t
_Epicu
ro_.
Quod ſanè malim adſumere, vel ſupponere, quam poſt tot
alios
operoſo niſu comprobare.
Certè (quo breviſſimè tangam hanc
quæſtionem
) ſic in alia qualibet evenit ſenſione, (quidni pariter in vi-
ſu
?)
non ut ſenſus in objecta feratur, ſed ut ipſa ſe ſenſibus imprimant;
immediato nempe contactu, vel medii cujuſdam ſeu projecti, ſeu com-
moti
interventu.
Tum ratio vetat, ut ex ocello quicquam in immenſam
adeò
circumquaque diſtantiam credamus emanare;
neque quod ſic
emanet
in eo quidpiam aptum natum deprehendimus.
Totus enim-
vero
pellucidis humoribus aut membranulis conſtat opacis, ad tranſ-
mittendam
lucem, vel ad eam excipiendam, aptiſſimè, ſed ad progig-
nendam
à ſe vel ejaculandam haudquaquam comparatis.
Quòd ſi lu-
cem
ipſe profunderet, inſitiſque radiis attingeret objecta, quidniden-
ſiſſimis
in tenebris hoc præſertim faceret, &
feles vel (Hiſtoricis ſi
placet
) _Tiberii_ fieremus omnes?
Quæ, dico, lucis externæ tam indiſ-
penſabilis
ad viſum neceſſitas eſſet?
συνωγας equidem Platonicæ.
Sonum
audio, vim non capio.
Demum ab objectis, etiam à tergo ſitis,
circumfuſas
ſpecies quas vocant, ad oculos deportari, ſuíque percep-
tionem
efficere, cùm à ſpeculis, tum ab aliis innumeris perquam ob-
viis
experimentis compertum habetur;
illarum igitur eſſicaciæ quidni
commodiſſimè
viſionem adſcribamus?
ſatìs hæc illam quam adſumimus
vulgarem
jam hypotheſin adſtruunt, quam &
totus dicendorum tenor
luculentè
confirmabit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index