Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (10) of 393 > >|
XI. 4. Omnis radii lucidi inflectio (hoc ſubinde generali nomine,
compendii
cauſà, tam r@fractionem, quàm reflectionem complector)
fit
in ſuperficie ad medii inflectentis ſuperficiem perpendiculari, ſeu
recta
.
Hujuſce ſuppoſitionis haud ullam facilè ſatìs commodam &
claram
rationem reperias apud Opticos;
petitione principii, vel in-
comprehenſibili
quâdam obſcuritate laborat quicquid fermè ſpectans
afferunt
;
neque valdè miror radium lucis ſemper ut rectam concipien-
tibus
individuam lineam id eis accidiſſe;
quo poſito vix probam ullam
ejuſce
rei cauſam aſſignari poſſe credo.
Cadat enim radius linearis
A
B in ſpeculi (inſtantiæ gratiâ) plani ſuperficiem ad punctum B;
per
11Fig. 2. quod utcunque ducantur duæ rectæ C D, E F;
cùm igitur rectæ A B,
C
D ſint in uno quodam plano, quidni reflectio radii peragatur in iſto
plano
?
Simili ratione quoniam rectæ A B, E F ſunt in uno plano,
quidni
radius in hoc etiam reflectionem patiatur?
eodémque planè
modo
quìd obſtat quo minùs in ſingulis omnibus, hoc eſt infinitis
planis
, ſpeculi ſuperficiem ſecantibus, &
per rectam A B ceu com-
munem
ſectionem traductis perficiatur reſlectio, idémque proinde ra-
dius
unus in partes undique cunctas reflexus diſpergatur?
cur hoc fieri
non
poſſit, utique non capio.
Quod reſpondetur enim, poſito plano
A
B C ad ſpeculi ſuperficiem recto magis illud planum, quam cætera
quævis
ſpeculi ſuperficiei contrarium eſſe, proindè reſiſtentiam in
eo
maximam contingere, proptereáque radium in eo potiſſimùm in-
flecti
, parùm ſatisfacit;
quoniam, ut ſuperiùs inſinuatum, extra
punctum
ipſum B, cui radius impingit, alia nulla ſpecularis ſuperficici
pars
meritò venit conſideranda quid enim (ut hoc adjiciam prædictis)
an
in univerſam quà longè latéque diſtenditur, ipſius ſpeculi ſuperfi-
ciem
agit hic linearis radius, &
ab ea viciſſim patitur; an in ejus deſi-
nitam
aliquam partem agit, patitúrque ab hac?
quis in totam agere,
vel
à tota pati concedet?
Et cur id uni parti deputandum præ aliis?
ubi terminus figetur? quouſque procedet operatio? quinimò potiùs,
quia
radii per rectam A B procurrentis impulſui tantùm id ſpeculi quod
eſt
in recta A B verſus G protracta reſiſtit, ideò pulſus in ipſam A B
rejicietur
;
Et nulla ſuccurrit cauſa ſontica, propter quam aliorſum
deflectat
;
nihil datur, quod ejus tendentiam aliò determinet. Igitur
ut
aliis, quæ puto variæ aſſignantur, hujus effecti cauſis excutiendis
abſtineam
, indè genuinam ejuſce rationem (ut &
generatim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index