Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
< >
page |< < (16) of 393 > >|
3416 Quod (licèt breviùs) conficenetur negotium adſumendo ſicut eadem
_Tbebis
Atbenas, ac Atbenis Tbebas_ eſt via, ità radium de raro tranſe-
untem
in denſius, pérque denſius veſtigia ſua replicantem in rarum
nil
aliud quàm eandem ſemitam repetere;
ut nempe ſi radius ABDC
de
raro tranſiens in denſius refringatur in α β κ δ;
quòd etiam hic ra-
dius
α β κ δ è denſiori recidens in rarum viciſſimin ABDC refringe-
tur
;
quia tamen aſſumptum illud non nemini demonſtrationis & ip-
ſum
indigere videatur;
Et univerſim, extremóque rigore ſumptum for-
ſan
haud adeò verum ſit;
majoris etiam evidentiæ cauſa; preſertîmq;
demùm quoniam huic caſui nonnulla quodammodò peculiaria ſunt no-
tatu
non indigna;
quin addo quia præſtare videtur effectum unum-
quemque
propriis è cauſis deduci) ſeparatim oſtendemus.
Rurſum
igitur
radius ABDC, quâ priùs figurâ donatus rarioris medii ſuper-
ficiem
EF incurrat.
Cùm igitur punctum B velociùs procedere jam va-
leat
quàm anteà (medio ſcilicet illapſum promptiùs cedenti) hoc eſt
quàm
punctum D, neceſſariò commutabitur rectus utriuſque, quem
affectant
, motus in ei proximum circularem, circa punctum aliquod
in
recta BD, puta circa Z;
itâ ut ZD, ZB talem inter ſe proportio-
11Fig. 9. nem obſervent, qualem ſingularis exigit horum in reſiſtentia mediorum
diverſitas
;
utique ſicut in quæ præceſſerunt; cùm verò punctum B
ità
circumductum deſcripſerit arcum B β, &
punctum D arcum D δ;
puncto D ad δ tunc medium rarius ingredienti, ceſſabit iſta motuum
inæqualitas
;
adeóque ſimul neceſſariò deſinet rotatus circa punctum
Z
;
ambóque puncta B, D per dictorum arcuum tangentes β α, δ κ (re-
ctæ
Z β perpendiculares) quod proximum eſt iter arripient.
Rurſus
autem
, pariter ac in caſu præ cedente, rectæ ZD, ZB (vel Z δ, ZB)
proportionem
exhibent, quæ refractiones hujuſmodi dimetitur;
ha-
bent
autem Z δ, ZB ſeipſas, ut recti ſinus angulorum ZB δ, Z δ E;

hoc
eſt ut ſinus inclinationis rectæ AB ad ſinum inclinationis rectæ δ κ;

quod
propoſitum fuit oſtendere.
Liquet autem quòd hîc ang. Z δ F
major
eſt angulo ZB δ, adeóque quod refractus divergit à per-
pendiculari
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index